Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tatos et derelictos. Quid est enim massa damnationis et perditionis ab initio mundi divino judicio effecta; nisi eodem divino judicio æternæ damnationi et perditioni destinata et tradita? Si enim tantummodo præscita est ad æternam damnationem et perditionem; nullum ibi adhuc est divinum judicium. Et quomodo tales in massa damnationis et perditionis divino judicio relicti esse dicuntur : si in hac parte nihil adhuc de illis divino judicio est definitum? Sin autem, (sicut omnino, etiam eorum consensu et confessione, verum est) hæc massa non solum præscita est, sed etiam judicata: quid aliud intelligi potest, nisi omnino ad eandem damnationem et perditionem prædestinata? Quod enim vere et divina præscientia præcognitum, et divino judicio est decretum, constat omnino esse prædestinatum.

HINCMARUS.

Quia, sicut exponit Augustinus, "Prædestinatio est gratiæ præparatio; gratia autem est vitæ donatio," id est, prædestinationis effectus."

REMIGIUS.

Ille ita dixit: "Prædestinatio est gratiæ præparatio ;" gratia vero "est jam ipsa donatio." Et post aliqua (ut distingueret inter istam prædestinationem gratiæ quæ proprie electorum est, et prædestinationem damnationis et vindictæ, quæ proprie est reproborum) subjunxit dicens: "Prædestinatio Dei, quæ in bono est, gratiæ est, ut dixi, præparatio; gratia vero est ipsius prædestinationis effectus." Atque ita luculente ostendit, aliter intelligendam esse prædestinationem Dei quæ in bono est bonis, id est, electis; ubi veræ divinæ erga eos gratiæ est præparatio, et hujus prædestinationis effectus est ejusdem divinitus præparatæ gratiæ jam ipsa donatio; et aliter intelligendam prædestinationem Dei quæ in malo est malis, id est, reprobis, quæ e contrario nihil est aliud, nisi æternæ præ

VOL. IV.

H

destinationis eorum præparatio. Cujus omnino effectus est, jam ipsa damnatio. Ita venerabilis doctor æternam prædestinationem Dei in utrumque distribuit: ut et in bono sit bonis, et in malo malis; dum et illis per eam æterna gratia, et istis per eam æterno Dei consilio æterna damnatio præparatur.

HINCMARUS.

Et beatus Prosper, in hac re sancti Augustini expositor, cum cæteris orthodoxis concordans patribus dicit: "Non est prædestinatio, nisi quod ad donum pertinet gratiæ, aut ad retributionem justitiæ."

REMIGIUS.

Hoc ita omnino rectissime intelligendum est, ut divina prædestinatio non ita credatur alicui esse in malum, ut eum malum esse compellat, quod absit. Sed quod omnibus et electis et reprobis vel ad donum pertineat gratiæ vel ad retributionem justitiæ. Ad donum gratiæ electis, et ad retributionem justitiæ reprobis: dum et electi gratia salvantur, et reprobi justitia puniuntur. Iste est enim plenissimus et verissimus divinæ prædestinationis effectus; non tantummodo electos præordinans ad æternam gloriam, sed etiam reprobos præordinans ad æternam pœnam. Sic itaque B. Prosper cum cæteris orthodoxis patribus sensit, et cum beato scilicet Augustino (cujus de prædestinatione divina non fallaciter sed fideliter verba ponit atque exponit) et cum aliis qui de eadem fide atque eodem sensu ipsius divinæ prædestinationis immobilem veritatem et æquitatem in utramque partem (et electorum videlicet, et reproborum) veraciter intellexerunt, et firmissime definierunt.

Quod si scriptor epistolæ eos tantummodo putat orthodoxos, qui in damnatione reproborum divinam solummodo præscientiam, et non etiam prædestinationem credunt: ergo et beatum Augustinum, et beatum Fulgentium, et ipsam

[ocr errors][merged small]

fidei ecclesiasticæ solidissimam veritatem hæretici erroris denotatione infamat. Et ad tantum malum hæc pertinacia contentionis perducta est, ut (quod nemo digne dolere potest) jam apud illos qui prave sentiunt orthodoxi, et qui orthodoxe sapiunt hæretici putentur. Quod malum vehementer nobis cavendum propheta denunciat, dicens: "Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.

HINCMARUS.

Qua de re refugiunt dicere qui (ut diximus) sanum videntur sapere, quosdam prædestinatos a Deo esse ad interitum, sed tantummodo præscitos. Electos autem præscitos et prædestinatos esse ad regnum, et regnum illis, (ut diximus) prædestinatum æternum; de quibus nullus potest perire. Et sicut sunt prædestinati gratia Dei ad regnum, ita sunt prædestinati, secundum apostolum, " in' operibus bonis, in quibus ambularent:" pro quibus eis non solum gratia detur, sed et gratia regnum reddatur æternum. Pœnam autem dicunt in infidelitate et iniquitate perseverantibus a Deo prædestinatam secundum divinam præscientiam sicut scriptum est in propheta; "Præparatam est ab heri Tophet," quia ad retributionem justitiæ pertinet; sicut pertinet ad gratiam, ut ex una eademque massa peccati, gratia electi prædestinentur ad vitam. Concordante cum hoc evangelica veritate: " Ite"" inquit, "maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus."

:

REMIGIUS.

Quæsumus, quæ est ista res, quæ causa et ratio pro qua isti refugiunt prædestinationem Dei dicere in damnatione reproborum? Numquid hæc erga illos divina prædestinatio non est justa, quæ, quos præscivit in iniquitatibus permansuros, prædestinavit æternis suppliciis perituros? Num

Esai. cap. 5. ver. 20. m Esai. cap. 30. ver. 33.

1

Ephes. cap. 2. ver. 10.

n Matt. cap. 25. ver. 41.

quid non est vera, quæ, nisi decerneret tam justum opus Dei in æternitate, numquam impleri posset in tempore? Numquid non est a sanctis patribus prædicata, et ab Ecclesia Catholica recepta? Quid ergo causæ est, ut refugiamus credere quod fides tenet, refugiamus dicere quod veritas docet? Numquid non etiam ipsi qui hæc refugiunt, jam omnes reprobos, ab ipso mundi exordio in massa damnationis et perditionis asserunt derelictos? Quod quid est aliud (ut supra ostendimus) nisi æternæ damnationi et perditioni prædestinatos? Aut qua ratione dici potest quod isti tam multiplici sermone firmare conantur; iniquis et impiis in malis suis perseveraturis pœnas a Deo esse prædestinatas, ipsos vero non esse prædestinatos pœnis? cum utique non alii, sed illi omnino eas passuri sint, quibus sunt prædestinatæ? Et si certum est apud omnipotentem Deum, qui eas sint passuri; sine dubio et decretum, et definitum sit ipsos esse passuros. Sicut enim certas pœnas eis qui digni sunt prædestinavit: ita certissime eosdem, quia digni sunt, ipsis pœnis prædestinavit. Sicut vero injustus non est, dignis præparando pœnas; sic proculdubio justus est, dignos præordinando pœnis. Utrumque ergo præscitum, utrumque prædestinatum, quia utrumque justum, manifesta veritas declarat. Nec necessitatem eis pereundi sua præscientia vel prædestinatione imponit, quos et diu ut converterentur expectavit; et quia converti noluerunt, justa ultione damnavit.

HINCMARUS.

Quod et beatus Petrus in epistola sua distincte loquens demonstrat, cum dicit: "Novit° Deus pios de tentatione eripere, iniquos autem in die judicii cruciandos reservare." "Novit" enim verbum præscientiæ Dei ad universa hæc facit: videlicet et ad prædestinationem piorum, quæ verbo ereptionis innuitur; et ad significationem pœnæ prædestinatæ, cum in fine cruciandos impios monstrat, quando reddet unicuique secundum opera sua. Et ad discretionem ;

• 2 Pet. cap. 2. ver. 9.

iniquos non dicit Dominum ad pœnarum cruciatus prædestinare, sed juste desertos cruciandos reservare. Et aperte monstratur, quia præscientia sine prædestinatione esse potest; prædestinatio autem sine præscientia esse non potest. Quo circa sola præscientia viget in reprobis, in quibus misericordia juste nil operatur ad donum gratiæ : præscientia autem et prædestinatio, id est, gratiæ præparatio misericorditer operantur in electis qui prædestinantur ad regnum, et quibus regnum prædestinatur æternum, quod ad donum pertinet gratiæ. Et præscientia simul et prædestinatio æque ac justissime operantur in prædestinatione pœnæ reproborum, quæ pertinet ad retributionem justitiæ.

REMIGIUS.

Hæc sententia beati Petri apostoli non proprie de præscientia et prædestinatione divina, sed simpliciter nobis accipienda videtur. Ait namque: "Novit Dominus pios de tentatione eripere: impios autem in die judicii cruciandos reservare." Id est, Novit ille alta et secreta dispositione sapientiæ suæ pios in præsenti vita (periculis et tentationibus plena) laborantes, sua gratia, sua protectione eripere: cui quotidie ipsi dicunt; "Ne nos inducas in tentationem ;” ne aut prosperitatibus hujus sæculi illiciantur, aut adversitatibus frangantur. Et e contrario, impios in hoc sæculo florentes, et in sua impietate velut prospere agentes, nequaquam sua inscitia negligere, nequaquam impunitos dimittere; sed quos videtur quasi injuste in suis cupiditatibus et delectationibus carnalibus securos et lætos relinquere, eosdem potius futuro suo judicio et æternis cruciatibus reservare: ut quanto hic licentius et amplius prosperantur, tanto ibi durius et atrocius puniantur. Potest tamen in istis postremis verbis ubi ait; "impios vero in die judicii cruciandos reservare ;" aliquid divinæ præscientiæ et prædestinationis erga eosdem impios velut ex latere intelligi. Quia quos occulto et justo judicio suo ad æternos reservat cruciatus, et præscivit sine

P 2 Pet. cap. 2. ver. 9.

4 Matt, cap. 6. ver. 13.

« ZurückWeiter »