Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

abrogationem postulat civilis progressus, maxime in societate ad formam liberioris regiminis constituta. 33. Non pertinet unice ad ecclesiasticam jurisdictionis potestatem proprio ac nativo jure dirigere theologicarum rerum doctrinam. 34. Doctrina comparantium Romanum Pontificem Principi libero et agenti in universa Ecclesia, doctrina est quae medio aevo praevaluit. 35. Nihil vetat, alicujus Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto, summum Pontificatum ab Romano Episcopo atque Urbe ad alium Episcopum aliamque civitatem transferri. 36. Nationalis concilii definitio nullam aliam admittit disputationem, civilisque administratio rem ad hosce terminos exigere potest. 37. Institui possunt nationales Ecclesiae ab auctoritate Romani Pontificis subductae planeque divisae. 38. Divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Romanorum Pontificum arbitria contulerunt. 39. Reipublicae status, utpote omnium jurium origo et fons, jure quodam pollet nullis circumscripto limitibus. 40. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et commodis adversatur. 41. Civili potestati vel ab infideli imperante exercitae competit potestas indirecta negativa in sacra; eidem proinde competit nedum jus quod vocant ,,exequatur", sed etiam jus appellationis, quam nuncupant ,, ababusu". 42. In conflictu legum utriusque potestatis, jus civile praevalet. 43. Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, declarandi ac faciendi irritas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu jurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine hujus consensu, immo et ea reclamante. 44. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus, quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus judicare, quas Ecclesiae pastores ad conscientiarum normam pro suo munere edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere. 45. Totum scholarum publicarum regimen, in quibus juventus christianae alicujus Reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicumque auctoritati recognoscatur jus immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu ac approbatione magistrorum. 46. Immo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subjicitur. 47. Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cujusque e populo classis pueris, ac publica universim Instituta, quae litteris severioribusque disciplinis tradendis et educationi juventutis curandae sunt destinata eximantur ab omni Ecclesiae auctoritate, moderatrice vi et ingerentia, plenoque civilis ac politicae auctoritatis arbitrio subjiciantur, ad imperantium placita et ad communium aetatis opinionum amussim. 48. Catholicis viris probari potest ea juventutis instituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spectet. 49. Civilis auctoritas potest impedire, quominus sacrorum Antistites et fideles populi cum Romano Pontifice libere ac mutuo communicent. 50. Laica aucto

[ocr errors]

ritas habet per se jus praesentandi episcopos, et potest ab illis exigere, ut ineant dioecesium procurationem, antequam ipsi canonicam a. S. Sede institutionem et apostolicas litteras accipiant. 51. Immo laicum Gubernium habet jus deponendi ab exercitio pastoralis ministerii episcopos, neque tenetur obedire Romano Pontifici in iis, quae episcopatuum et episcoporum respiciunt institutionem. 52. Gubernium potest suo jure immutare aetatem ab Ecclesia praescriptam pro religiosa tam mulierum quam virorum professione, omnibusque religiosis familiis indicere, ut neminem sine suo permissu ad solemnia vota nuncupanda admittant. 53. Abrogandae sunt leges, quae ad religiosarum familiarum statum tutandum, earumque jura et officia pertinent; immo potest civile gubernium iis omnibus auxilium praestare, qui a suscepto religiosae vitae instituto deficere ac solemnia vota frangere velint; pariterque potest religiosas easdem familias perinde ac collegiatas ecclesias et beneficia simplicia etiam juris patronatus penitus extinguere, illorumque bona et reditus civilis potestatis administrationi et arbitrio subjicere et vindicare. 54. Reges et Principes non solum ab Ecclesiae jurisdictione eximuntur, verum etiam in quaestionibus jurisdictionis dirimendis superiores sunt Ecclesia. 55. Ecclesia a Statu Statusque ab Ecclesia sejungendus est. 62. Proclamandum est et observandum principium quod vocant de non-interventu. 63. Legitimis principibus obedientiam detrectare, immo et rebellare licet. 64. Tum cujusque sanctissimi juramenti violatio, tum quaelibet scelesta flagitiosaque actio sempiternae legi repugnans, non solum haud est improbanda, verum etiam omnino licita, summisque laudibus efferenda, quando id pro patriae amore agatur. 65. Nulla ratione ferri potest, Christum erexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti. 66. Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est. 67. Jure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest. 68. Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit, a qua impedimenta existentia tollenda sunt. 69. Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepit, non jure proprio sed illo jure usa, quod a civili potestate mutuata erat. 70. Tridentini canones, qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedimenta dirimentia inducendi Ecclesiae negare audeant, vel non sunt dogmatici vel de hac mutuata potestate intelligendi sunt. 71. Tridentini forma sub infirmitatis poena non obligat, ubi lex civilis aliam formam praestituat, et velit hac nova forma interveniente matrimonium valere. 72. Bonifacius VIII. votum castitatis in ordinatione emissum nuptias nullas reddere primus asseruit. 73. Vi contractus mere civilis potest inter christianos constare veri nominis matrimonium; falsumque est, aut contractum matrimonii inter christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum, si sacramentum excludatur. 74. Causae matrimoniales et sponsalia suapte natura ad forum civile pertinent. 75. De temporalis regni cum spirituali compatibilitate disputant inter se christianae et catholicae Ecclesiae filii. 76. Abrogatio civilis imperii, quo Apostolica Sedes potitur, ad Ecclesiae libertatem felicitatemque vel maxime conduceret. 77. Aetate hac nostra non amplius

expedit, religionem catholicam haberi tamquam unicam Status religionem, ceteris quibuscumque cultibus exclusis. 78. Hinc laudabiliter in quibusdam catholici nominis regionibus lege cautum est, ut hominibus illuc immigrantibus liceat publicum proprii cujusque cultus exercitium habere. 79. Enimvero falsum est, civilem cujusque cultus libertatem, itemque plenam potestatem omnibus attributam quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque manifestandi conducere, ad populorum mores animosque facilius corrumpendos ac indifferentismi pestem propagandam. 80. Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalismo et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere. Schrader (S. J.): Die Encykl. v. 8. Dez. 1864. (Wien 1865.) Als eine Kundgebung des unfehlbaren päpstlichen Lehramts hat der Syllabus dogmatischen Charakter. Den Beweis hierfür hat Rinaldi (S. J.) Il valore del Sillabo (Rom. 1888) aus den Geseßesmaterialien erbracht. (Vergl. Schmiß im Archiv f. kath. Kirchenr. N. F. 55, 261 ff.)

Encycl. Pii IX. Quod numquam v. 5. Februar 1875. Nichtigkeitserklärung der preußischen „Kulturkampfsgesetze.") Quod numquam eventurum arbitrati sumus, animo reputantes ea quae ab hac Apost. Sede communi consilio cum suprema Borussiae Potestate an. 1821 pro rei catholicae incolumitate et bono constituta fuerant, id infeliciter his temporibus factum esse perspeximus, Venerabiles Fratres, in istis regionibus vestris, ubi tranquillitati, qua fruebatur Ecclesiae Dei, saeva et inopinata successit tempestas. Legibus enim, quae non ita pridem adversus Ecclesiae jura latae fuerant, quaeque percuterunt complures e Clero et e fidelibus strenue officio perfunctos, aliae additae sunt, quae divinam Ecclesiae constitutionem penitus subvertunt et omnino sacra Episcoporum jura pessumdant... Ad has enimvero partes Nostri muneris implendas intendimus per hasce literas aperta testatione denunciantes omnibus, ad quos ea res pertinet, et universo Catholico Orbi leges illas irritas esse, utpote quae divinae Ecclesiae constitutioni prorsus adversantur.

Bulle Leonis XIII. Officiorum ac munerum v. 25. Januar 1897. (Kirchliches Bücherverbot.) Decr. gener. Tit. I. Cap. I. 1. Libri omnes, quos ante annum MDC aut Summi Pontifices aut Concilia oecumenica damnarunt, et qui in novo Indice non recensentur, eodem modo damnati habeantur, sicut olim damnati fuerunt. . . 2. Libri apostatarum, haereticorum, schismaticorum et quorumcunque scriptorum haeresim vel schisma propugnantes aut ipsa religionis fundamenta utcumque evertentes omnino prohibentur. 3. Item prohibentur a catholicorum libri, qui ex professo de religione tractant, nisi constet nihil in eis contra fidem catholicam contineri. 4. Libri eorundem auctorum, qui ex professo de religione non tractant, sed obiter tantum fidei veritates attingunt, jure ecclesiastico prohibiti non habeantur, donac speciali decreto proscripti haud fuerint. Cap. V. 13. Libri aut scripta, quae narrant novas apparitiones, revelationes, visiones, prophetias, miracula, vel quae novas inducunt devotiones... si publicentur absque legitima Superiorum Ecclesiae licentia, proscribuntur. 14. Prohibentur pariter libri, qui duellum, suicidium vel divortium licita statuunt, qui de sectis massonicis vel aliis ejusdem generis societatibus agunt, eosque utiles et non perniciosas Ecclesiae et civili societati esse contendunt, et qui errores ab Apostolica Sede

proscriptos tuentur. Cap. VII. 20. Libros aut libellos precum, devotionis vel doctrinae institutionisque religiosae, moralis, mystica e aliosque hujusmodi, quamvis ad fovendam populi christiani pietatem conducere videantur, nemo praeter legitimae auctoritatis licentiam publicet; secus prohibiti habeantur. Tit. II. Cap. III. 42. Viri e clero seculari ne libros quidem, qui de artibus scientiisque mere naturalibus tractant, inconsultis suis Ordinariis publicent. Iidem prohibentur quominus, absque praevia Ordinariorum venia, diaria vel folia periodica moderanda suscipiant. Cap. V. 47. Omnes et singuli scienter legentes sine auctoritate Sedis Apostolicae libros apostatarum et haereticorum haeresim propugnantes nec non libros cujusvis auctoris per Apostolicae Literas nominatim prohibitos eosdemque libros retinentes, imprimentes et quomodolibet defendentes excommunicationem ips facto incurrunt, Ro. Pontifici speciali modo reservatam. 48. Qui sine Ordinarii approbatione Sacrarum Scriptuarum libros vel earundem adnotationes vel commentarios imprimunt aut imprimi faciunt, incidunt ipso facto in excommunicationem nemini reservatam. - Hollwed: Das kirchliche Bücherverbot. (Mainz 1897.)

Kapitel II.

Konziliens ch l ü ƒ ƒ e.

$ 22.

Das Konstanzer Konzil.

I. Das Konstanzer Konzil (1414–1418) hatte eine dreifache Aufgabe: Sicherstellung des Glaubens gegen Irrlehren (Causa fidei), Beilegung des Schisma (Causa unionis), Kirchenverbesserung an Haupt und Gliedern (Causa reformationis). Zur Durchführung dieser Aufgaben proklamirte das Konzil zunächst:

1. seine Superiorität über den Papst als einen Rechtsund Glaubenssatz (Concilium supra papam!).

declarat, quod ipsa

Sess. V. Haec S. Synodus Constantiensis in Spiritu Sancto legitime congregata, generale Concilium faciens et Ecclesiam Catholicam militantem repraesentans, potestatem a Christo immediate habet, cui quilibet, cujuscunque status vel dignitatis, etiamsi papalis, existat, obedire tenetur in his, quae pertinent ad fidem et exstirpationem dicti schismatis ac generalem reformationem Ecclesiae Dei in capite et in membris.

2. Die Causa fidei führte demnächst zur Verurtheilung Wycliffs und Verbrennung von Huß, die Causa unionis zur Entfernung der drei Gegenpäpste und Wahl P. Martin V., die Causa reformationis aber zur Vertagung der Reformatio in membris und Theilung der Reformatio in capite (et curia Romana) in zwei Hälften:

a) Die erste Hälfte wurde durch 12 Konzilsschlüffe der sess. XXXIX und XLIII mit verbindlicher Kraft für die gesammte Kirche festgestellt: General reform (in perpetuum).

Reform Materien: Periodi sirung der Generalkonzilien, Vorkehrungen gegen ein neues Schisma, Unverseßbarkeit des Klerus, Verbot des päpstlichen Spolienrechis, Vorschriften gegen Eremptionen, Unionen, Dispensationen, Simonie, Zehntung des Klerus, Verletzung des Decorum clericale.

Sess. XXXIX. decr. 1. Frequens generalium conciliorum celebratio agri dominici praecipua cultura est . . . propter hoc edicto perpetuo sancimus, statuimus, decernimus atque ordinamus, ut amodo concilia generalia celebrentur íta, quod ... de decennio in decennium perpetuo celebrentur in locis, quae summus pontifex per mensem ante finem cujuslibet concilii approbante et consentiente concilio vel in ejus defectu ipsum concilium deputare et assignare teneatur.

b) Die zweite Hälfte fand ihre Erledigung im Wege von Separatverträgen, geschlossen zwischen P. Martin V. und den nationalen Fraktionsverbänden des Konzils (Natio Germanica, Gallicana, Italica, Anglicana, Hispanica): Spezialreform (nur in quinquennium). Sie ist in den drei Konstanzer Konkordaten (deutsches, romanisches und englisches Konkordat) von 1418 niedergelegt.

Die bei Tejada: Collec. compl. de concord. españ. (Mad. 1862) p. 9. abgedruckte Urkunde ist kein separates spanisches Konkordat (Chroust i. d. deutsch. Zeitschr. f. Geschichtswiss. II. 1—13.), sondern nur eine Ausfertigung des romanischen Gesammtabkommens mit den spanischen Spezialstipulationen. Reform Materien: Reorganisation des Kardinalkollegiums, Be= schränkung der päpstlichen Reservationen und Annaten, Prozeßrecht, Ablaßwesen, Censurenrecht.

=

Deutsches Konkord. v. 1418. c. 7. Ad vitanda scandala et multa pericula subveniendumque conscientiis timoratis omnibus Christi fidelibus tenore praesentium misericorditer indulgemus, quod nemo deinceps a communione alicujus in sacramentorum administratione vel receptione aut aliis quibuscunque divinis vel extra praetextu cujuscunque sententiae aut ceusurae ecclesiasticae a jure vel ab homine generaliter promulgatae teneatur abstinere vel aliquem vitare ac interdictum ecclesiasticum observare, nisi sententia vel censura hujusmodi fuerit in vel contra personam, collegium, universitatem, ecclesiam, communitatem aut locum certum vel certam a judice publicata vel denunciata specialiter et exHübler, Kirchenrechtsquellen.

Basler Konzil: sess. 20. c. 2 (Generalisirung des deutschen CensurIndults). Ad vitandum scandala et multa pericula subveniendumque conscientiis timoratis statuit, quod nemo deinceps a communione alicujus in sacramentorum administratione vel receptione aut aliis quibuscunque, divinis vel extra, praetextu cujuscunque sententiae aut censurae ecclesiasticae seu suspensionis aut prohibitionis ab homine vel a jure generaliter promulgatae teneatur abstinere vel aliquem vitare aut interdictum ecclesiasticum observare, nisi sententia, prohibitio, suspensio vel censura hujusmodi fuerint in vel contra personam, collegium, universitatem, ecclesiam aut locum certum vel certam a judice publicata vel denunciata specialiter et expresse: aut si

5

« ZurückWeiter »