Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

runt.

per se gerere, etiamsi centies specialiter Deo. Quemadmoin die quis caderet. Et in hoc dum Sancti facere consuevemonet S. Theresia ne communicentur propriae tentationes animabus imperfectis, quia ita et sibi, et aliis damnum affertur. Alienare se ab omnibus propinquis, rebus, voluptatibus; aliter, inquit S. Theresia: Anima non recendo a voluptatibus mundanis, non post multum denuo recedet a via Dei. Effugere familiaritatem personarum diversi sexus, quantumcumque fuerint religiosae; saepe enim diabolus introducit cum illis quasdam affectiunculas non puras, eas obstrudendo pro spiritualibus. Oportet ante omnia renuntiare propriae aestimationi, et propriae voluntati, imo et rebus spiritualibus, ut orationi, communioni, et mortificationibus, quando haec convenientia rerum non permittit. Uno verbo opertet expellere a corde omne quod non est Deus, et quod non est secundum majus Dei beneplacitum. Laetari cum spiritu quoties se cernit contemni, irrideri, et omnium vilissum reputari. O quam pulchre orat anima illa quae vilipendia libenter amplectitur! praecipue in communitatibus in quibus haec virtus est omnium longe necessaria; consequenter oportet fovere affectionem specialem erga nostros inimicos, et persecutores, illis inserviendo, benefaciendo, honorando, saltem benedicendo, et commendando

Alere ardentissimum desiderium amandi Deum, illique placendi. Ait S. Theresia: Dominus adeo desideriis delectatur, ac si fuissent executioni demendata. Sine hoc desiderio anima non progre dietur in via perfectionis, nec Deus largietur illi gratias valde speciales. Eadem Sancta ait: Ordinarie Deus non impertitur favores multum singulares, nisi iis qui diu desideraverunt ejus amorem. Ei desiderio oportet semper conjungere determinationem faciendi quantum possumus, ut Deo placeamus. Praefata Sancta inquit: Diabolus potissimum timet magnanimo corde. Et alibi: Nihil aliud a nobis exigit Dominus quam validam determinationem, et reliqua ipse inde perficit. Oportet quoque fovere affectum summum erga orationem, quae est fornax in qua accenditur amor divinus. Omnes Sancti, quoniam unice Deum diligebant, unice quoque dilexerunt orationem. Est etiam necessarium, ut quis ardenter desideret paradisum; in coelo enim animae diligunt Deum cum omnibus viribus suis, quod consequi nemo potest in terra, et ideo vult Deus, ut ardentissime hoc regnum desideremus, quod Jesus Christus nobis acquisivit sanguine suo.

Habere magnam uniformi

tatem divinae voluntati in omnibus rebus appetitui nostro contrariis, et se pluries in die Deo offerre, S. Theresia hoc quinquagies in die facere consueverat: Non consistit progressus (iniquit Sancta) in sibi procuranda majore fruitione Dei, sed in adimplenda illius voluntate. Et alibi: Vera unio est unire nostram cum divina voluntate.

Praestare exactam obedientiam regulis, superioribus, et patri spirituali. Dicebat V. P. Vincentius Caraffa: Obedientia est regina omnium virtutum; omnes enim virtutes obediunt obedientiae. Et S. Theresia; Deus ab anima, quae sibi proposuit illum amare, nihil aliud exigit quam obedientiam. Perfecta vero obedientia consistit in cito, fideliter, alacriter, et sine ullo judicio obediendo, nullam exquirendo rationem quoties res jussa non sit certe peccatum, ut inquiunt SS. Bernardus, Franciscus Salesius, Ignatius Loyola, et omnes spiritualis vitae magistri; et in rebus dubiis eligere id quod praesumitur quod jussisset obedientia; et quando haec praesumptio non posset haberi, id eligere quod magis nostris inclinationibus adversatur. Hoc est illud Vince te ipsum toties inculcatum a S. Francisco Zaverio, et S. Ignatio, qui solitus erat dicere longe pluris proficere animam mortificationis amicam unico ho

rae quadrante, quam alias non mortificates per plurimas horas.

Attendere semper divinae praesentiae. Inquit S. Theresia: Omne malum provenit ex eo quod non consideremus Deum praesentem. Qui vere amat, nunquam obliviscitur objecti amati. Ad conservandam vero memoriam hujus divinae praesentiae juvat in praxi aliquod speciale signum gestare, vel intra cubiculum habere. Maxime vero oportet hanc presentiam fovere, saepius in die repetendo actus amoris in Deum, et petendo divinum amorem. Deus meus, et omnia. Diligam te ex toto corde meo. Totum me tibi do. Fac de me quod tibi placuerit. Nil aliud volo nisi te, et tuam voluntatem. Da mihi amorem tuum, et dives sum satis, &c. Advertendum tamen est quod actus isti faciendi sunt sine ulla vi, et nullam desiderando consolationem sensibilem ; sed cum suavitate quadam et voluntate pura unice Deo placendi. Asserebat S. Theresia : Ne vereamur relinqui irremuneratam a Deo vel unicam elevationem oculorum ad ejus recordationem.

Dirigere intentionem placendi Deo in quacumque actione quotidiana sive spirituali, sive corporali, dicendo: Domine, hoc facio tantum, ut placeam tibi. Recta inintentio appellatur alchimia spiritualis, quae omnes ac

tiones, etiam viliores, aureas facit.

Quotannis exercitia spiritualia peragere per octo, vel consuetos dies, alienando se, quantum fieri potest, ab omni conversatione, et officio quod distractiones afferat, ut solum cum Deo versetur. Similiter singulis mensibus aliquam diem ad se colligendum destinare. Devote celebrare novenas nativitatis Domini, Spiritus sancti, septem festivitatum Mariae, S. Josephi, Angeli sui custodis, et sancti tutelaris.

Habere devotionem specialem erga S. Josephum, Angelum suum custodem, Sanctum suum tutelarem, et praecipue erga S. Michaelem universalem cunctorum fidelium patronum; sed ante omnia erga beatissimam Virginem Mariam, que ab Ecclesia nostra vita, et nostra spes appellatur; est enim moraliter impossibile, ut anima multum in perfectione proficiat, sine particulari et tenera quadam devotione erga sanctissimam Dei Genitricem.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Sancte N. vel Sancta N. conspectu meo semper. Ps.

ora pro nobis.

Egenis occurrens.

Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die

XV.

Contra superbiam.

Qui se exaltat, humiliabitur. Luc. xviii.

Non veniat mihi pes super

« ZurückWeiter »