Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignare, Domine Deus Rex coeli et terrae, hodie corda et corpora nostra, sensus, sermones, et actus nostros in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum: ut hic, et in aeternum, te auxiliante, salvi et liberi esse mereamur, Salvator mundi: qui vivis et regnas in secula seculorum.

Fac nos, Domine Jesu, sanctissimi cordis tui virtutibus indui, et affectibus inflammari: ut et imagini bonitatis tuae conformes, et tuae redemptionis mereamur esse participes.

Mentes nostras, quaesumas Domine, paraclitus, qui a te procedit, illuminet: et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem.

Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus Spiritus sancti quae et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis.

Deus, qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere.

Conscientias nostras, quaesumus, Domine, visitando purifica: ut veniens Dominus noster Jesus Christus Filius tuus paratam sibi in nobis inveniat mansionem. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen. Litanae, &c.

Puncta Meditanda pro

Opportunitate.

Voluntas Dei est salus et sanctificatio nostra, nec tantum qualiscumque sed certior sed abundantior. 1 Thes. iv.

Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Matt. xxi.

Domine Jesu, nolo vivere sine vulnere, cum videam te vulneratum S. Bonav.

Sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum Jesum Christum. Rom. xiii.

Piae aspirationes pro divinâ

voluntate cognoscenda. Loquere, Domine, quia audit servus tuus. I Reg. iii.

Domine, quid me vis facere? Act. ix.

Vias tuas, Domine, demonstra mihi; et semitas tuas edoce me. Ps. xxiv.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; tantum

voca me, et sequar quocumque vocaveris. O utinam, amantissime Jesu, O utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas! Ps. cxviii.

Deduc me, Domine, in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Ps. cxviii.

Ecce me, Domine, ecce me paratum ad omne votum tuum.

Quid eligere ignoro, tuam expecto voluntatem. Est via non raro, quae videtur homini recta, et novissima; eheu! ducit ad mortem, mortem sempiternam. Ideo rogo te, Domine, ex intimo cordis affectu, dirigere me digneris in viam bonam, quâ scis me perventurum ad finem optatatum et portum peregrinationis hujus.

O benignissime Deus, ostendisti mihi viam in quâ ambulem; et quod non fecisti omni natione, judicia tua et leges manifestasti mihi. Ecce coram te, Domine, et curiâ tuâ coelesti, in viâ sacerdotale ambulare statui, ut tibi serviam omnibus diebus vitae meae. Concede mihi gratiam, per sanguinem Jesu Christi, quâ desideria ista, de tuâ inspiratione concepta, complere, tibique, et Filio tuo, et suavissimae Matri ejus servire valeam, et tecum in aeternum vivere. Amen.

Te patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum Sanctum paraclitum, unum, omnipotentem, sempi

ternum, atque incommutabilem Deum, creatorem coeli et terrae, visibiliumque omnium et invisibilium, suppliciter adoro. Te veram et ineffabilem Trinitatem in personis, veram et inseparabilem Unitatem in substantia, confiteor. Te laudo fulgidam semperque tranquillam Trinitatem, unicam Deitatem, clementissimum Dominum meum, dulcissimam spem meam, clarissimum lumen meum, optatissimam requiem meam, gaudium meum, vitam meam, et omne bonum meum. Tuae benignissimae pietati animam pariter et corpus meum commendo; tuae sacratissimae majestati me totum subdo, tuaeque divinae voluntati in aeternum resigno ac trado. Tibi honor et gloria in saeculo saeculorum. Amen.

Benedic mihi, piissime Jesu, cum Patre almo Spiritu.

Benedic mihi, piissima Virgo Maria, cum Angelo Custode, Patronis, atque omnibus Angelis et Sanctis Dei. Amen.

Modus se recolligendi per diem. Duodecem puncta totum diem dirigentia.

1. Serio recordare te non alio consilio conditum, quam ut Deo servias et vitam obtineas sempiternam, Eccl.xvii. Sap.i.

2. Apprehende vivâ fide coelum non nisi vi et virtute acquiri, peccato amitti. Matt. xi. Apoc. xxi.

3. Nihil te eorum, quae possides, potest a morte comitari, nisi opera; siquidem bona, ut vivas, sin mala, ut pereas in aeternum. Apoc.xiv. 2 Cor. v.

4. Firmiter tibi persuade, meriti tempus solum esse hanc vitam. Hinc qualis discedis, talis totâ aeternitate mansurus es. Joan. ix. Eccl. xi.

5. Frequenter expende Deum omnia et singula intueri clarissime, eumque renum testem et cordis intimi scrutatorem. Eccl. xxiii. Sap. I.

6. Praeveni occasiones, quibus pravi motus concitantur, ac tentatione invitanti fortis resiste. Jac. iv. Eccl. xviii.

7. Apud temetipsum omnino constitue potius quidvis perpeti, quam animam culpâ foedare lethali. Dan. xiii. Rom. viii.

8. Si forte lapsus es, alacrior exsurge; curre ad medelam, praesertim contritionis et confessionis. Eccl. xvii. Jerem. iii.

9. Erga proximum misericordiam, erga teipsum severitatem exerce. Luc. vi. 1 Cor.

ix.

10. Selige fidelem melioris vitae ac salutis ducem, cui intimos animi recessus aperias, cujus consiliis penitus acquiescas. Eccl. vi. Colos. ii.

II. Dirige quaecumque tibi agenda vel perferenda sunt, ut Deo potissimum placeas. 1 Cor. x. Colos. iii.

12. Ut in bono perseveres,

cogita hanc primam esse boni operis horam, et audi: Dixi, nunc coepi (Ps. lxxvi.) aut certe cogita esse postremam, et audi: Novissima hora est. I Joan. ii.

FORMA II.

In nomine Patris, &c.
Pater, Ave, Credo.
Deus, in adjutorium meum.
Gloria Patri.

Adoratio.

O Domine Jesu Christe, verus Deus et homo, ego te hic vere praesentem supplex adoro et invoco, de vivae carnis et sanguinis, corporisque et animae veritate nihil omnino dubitans. Utinam vero eo te modo contemplari et cognoscere, diligere, laudare, et glorificare queam, quo tot sanctorum Angelorum millia summo cum gaudio te contemplantur, te perfecte cognoscunt, te diligunt, laudant, et glorificant, absque ullâ prorsus in tuo obsequio molestiâ vel taedio. Omnes tibi merito creaturae laudes et gratiarum actiones concinunt; et quod ardentissimo amore ad nos de coelo descendens, innocens ac nobile tuum corpus pro nobis in orâ crucis obtuleris; quodque nobis hoc ipsum vivum ac immortale, in monumentum discessus tui, in pignus erga nos summi amoris, tam amice, benevole,

et affectuose in Sacramentum reliqueris.

Tu igitur, O Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nostri, et dona nobis pacem; et animam nostram gratia tua hodie robora, ut nimirum, nec in vitâ nec in morte, abs te et immensâ tuâ misericordiâ unquam separemur: qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Actus fidei, spei, charitatis,

resignationis, &c.

O Sapientia infinita, quae falli non potes, bonitas immensa, quae fallere non potes, prima aeterna veritas, Deus meus, credo, in te, et credo tibi in omnibus quae revelasti et per Ecclesiam sponsam tuam mihi credere da proponis, et pro hac sanctâ fide per tuam gratiam, mori sum paratus.

Spero in te, O aeterna beatitudo nostra, teque per infinitam misericordiam tuam et pretiossima merita tua, veniam, gratiam, et gloriam cum omnibus necessariis mediis mihi promissam, daturum confido; et me totum a te pendere, et nihil sine te, omnia vero per te posse agnosco et profiteor.

Amo et amabo te, et omnia quae tu amas, propter te, O fons infinitus omnis boni, quia bonus es in te, et infinite amabilis.

Gaudeo de infinitâ perfectione, beatitudine, et amabili

tate, tuâ; et de omni obsequio, laude, honore, et gloria tibi ab electis tuis et creaturis omnibus unquam redditâ, reddendâ, ac possibili reddi.

Haec omnia tibi intime cupio, praebeo, et offero, cum omni affectu, obsequio, et vita mea.

Te tuumque in omnibus bene placitum brachiis dilectionis et resignationis arctissime complector, omnique possibili reverentiae, amoris, et pietatis affectu veneror et exosculor; ac complecti, venerari, et osculari, cupio in aeternum, licet me velles beatâ visione carere, modo gratiâ et amore tuo nunquam destituar.

Quidquid in me est affectus erga creaturas, in te solum transferatur. Quidquid egero in omnem aeternitatem, aut passus fuero, cedat ad gloriam tuam. Tuus sum ego; fac de me quidquid vis, nunc et in aeternum.

Commendatio sui.

O bone Jesu, sim ego totus tuus, et tu meus in aeternum. In te vivam, in te moriar, in te permaneam, misericordias tuas decantans, et cum Cherubim et Saraphim incessabili voce tibi proclamans, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. O Jesu, Deus cordis mei infiniti amabilis, totus desiderabilis, esto mihi benignus, nunc et in horâ mortis meae. Intra melliflu

um cor tuum absconde me, nec permitte me in aeternum separari a te. Te fruar, atque utinam omnes mecum! Te fruar in vitâ, solatio, in morte, viatico; post mortem, praemio; per lacrymas, sudorem, et sanguinem tuum. Amen.

Pia desideria.

O Dulcissima virgo Maria, mater Dei, da mihi Jesum Christum dilectissimum Filium tuum. Intercede apud eum pro me, Virgo sanctissima, ut Ine suscipere dignetur. O dulcis Jesu, vis me in filium tuum suscipere? O Jesu praeter te nihil aliud desidero.

Pro tui amore, Jesu, amor meus, omnibus hujus mundi pompis et vanitatibus, mihi quoque ipsi in animâ et corpore, abrenuntio, et te solum in me meque in te vivere cupio.

Te, Jesu, in dominum meum, in patrem, in sponsum, in fratrem, in amicum eligo.

O benignissime Domine adjuva et defende me, servum et mancipium tuum, contra visibilium et invisibilium inimicorum meorum impetus.

O amantissime pater, auxiliare mihi indignissimo filio tuo in omnibus actionibus meis.

O venustissime sponse, animam meam, sponsam tuam, virtutum margaritis et pretioso charitatis vestimento

exorna.

O charissime frater, recordare, obsecro, inopiae meae; meque divitiarum tuarum participem effice.

O fidelissime amice, succurre mihi, obsecro, in omnibus necessitatibus et angustiis meis.

O Jesu, totus, corpore et animâ, tuus esse cupio.

Quando dicere potero: Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus? Gal. ii.

Jubila, anima mea, et dic: Vivat Jesus. Exulta, anima mea, et dic: Sit benedictus Jesus.

Lauda, anima mea, Jesum. Invita, anima mea, creaturas omnes ad praedicandum et laudandum sponsum tuum Jesum.

O anima mea, nihil tibi vivat, nisi solus Jesus.

O Jesu dulcis, Jesu suavis, Jesu amor, Jesu omne bonum meum!

Moriar ego, et vivat Jesus. Adjuvet nos gratia tua omnipotens Deus, ut qui officium Sacerdotale suscepimus, digne ac devote in omni puritate et conscientia bona tibi famulari valeamus.

Et si non possumus in tanta innocentia vitae conversare ut debemus, concede nobis tamen digne flere mala quae gessimus, et in spiritu humilitatis, ac bonae voluntatis proposito tibi ferventius de cetero deservire. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

« ZurückWeiter »