Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

montana processsit (non utique ut exemplo crederet, quae jam crediderat oraculo), et tribus cum eâ mensibus mansit. Tanto autem intervallo temporis, non fides quaeritur, sed pietas exhibe

tur.

12. Studium ejus in praeceptis Dei cognoscendis. Quam vis esset Mater Domini, discere tamen praecepta Domini desiderabat; et quae Deum genuerat, Deum tamen scire cupiebat.

13. Pudor et verecundia ejus in omnibus.—Quid quod annis quoque omnibus ibat in Jerusalem, solemni die Paschae, et ibat cum Joseph. Ubique in virgine comes singularum virtutum est pudor. Hic individuus debet esse virginitati, sine quo non potest esse virginitas. Nec ad templum igitur Maria sine pudoris sui custode processit.

Talis denique fuit Maria, ut ejus unius vita omnium disciplina sit.

ORATIONES VARIAE.

Ad Beatam Virginem. Oratio S. Augustini ad Beatam Virginem.

O Beata Maria, quis tibi digna valeat jure gratiarumn ac laudum praeconia rependere, quae singulari tuo assensu mundo succurristi perdito? quas tibi laudes fragilitas humani generis persolvat, quae solo tuo commercio recuperandi aditum invenit? Accipe igitur quascumque exiles, quascumque meritis tuis impares gratiarum actiones, et cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis et reporta nobis antidotum reconciliationis. Sit per te excusabile, quod per te ingerimus;

fiat impetrabile, quod fida mente poscimus. Accipe, quod offerimus; redona, quod rogamus; excusa quod timemus; quia tu es spes peccatorum; per te speramus veniam delictorum et in te. Beatissima, nostrorum est exspectatio praemiorum. Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam sanctam commemorationem. rata votis poscentium et repende omnibus optatum effectum. Sint tibi studia assidue orare pro populo Dei, quae meruisti benedicta Redemptorem ferre mundi, qui vivit

Assiste pa

et regnat in secula seculorum. purissima, sanctissima, feli

Amen.

Oratio S. Bernardi ad
Deiparam Virginem.

Per te accessum habeamus ad Filium, O benedicta inventrix gratiae, genitrix vitae, Mater salutis, ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis. Excuset apud ipsum integritas tua culpam nostrae corruptionis, et humilitas tua Deo tam grata nostrae veniam impetret vanitati ac superbiae. Copiosa charitas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum, et foecunditas tua gloriosa foecunditatem nobis conferat meritorum. Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos representa. Fac, O benedicta, per gratiam, quam meruisti, per misericordiam, quam peperisti, ut qui te mediante fieri dignatus est particeps infirmitatis et miseriae nostrae, te quoque intercedente participes faciat nos beatitudinis et gloriae suae, Jesus Christus Filius tuus, Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Amen.

Praxis petendi varias virtutes

a Beata Virgine.

Saluto te, humillima, laudo et glorifico, o Sancta Maria, Domina mea clementissima,

cissima, Regina angelorum potentissima, patriarcharum, prophetarum, et apostolorum gloriosissima, martyrum fortissima, confessorum sapientissima et fidelissima, virginum, viduarum, et omnium Sanctorum mundissima, Dei Mater verissima. Tu nosti miserias meas, infirmitatem, et vulnera, paupertatem et nuditatem. Ecce gemitus

meus et languor desiderii mei coram te est; respice in me et miserere mei. Sicut ubicunque fuerit corpus, congregantur et aquilae. (Richardus a S. Victore), ita ubicunque fuerit miseria, tua et currit et succurrit misericordia; adeo pietate replentur ubera tua, ut tacta alicujus miseriae notitiâ, lac fundant misericordiae, nec potes miserias scire, et non subvenire.

Ecce pedibus tuis advolutus, o asylum miserorum, o mediatrix inter Deum et homines, humiliter te rogo et obtestor maternum pectus tuum, per eum amorem, quo Jesum Filium tuum diligis, per eam charitatem, quâ nos in servos, clientes, et indignissimos filios tuos ascivisti, impetra mihi plenam remissionem peccatorum meorum, verissimam eorum detesta

tionem, et dignos in hac vitâ poenitentiae fructus; generosam item mortificationem sensuum et affectionum mearum, et plenissimam tentationum victoriam. Exora mili

augmentum fidei, certam spem, perfectam charitatem, integram in voluntate Dei resignationem, puritatem intentionis, affectum devotionis erga Jesum crucifixum, venerabile Sacramentum, et erga te, Dominam et matrem meam. Impetra mihi obedientiam erga superiores, affabilitatem et mansuetudinem erga omnes, profundam humilitatem, magnanimitatem, et in adversis patientiam; ac denique perseverantiae donum, sanctam et felicem mortem. Eia, Advocata nostra, exhibe mihi in horâ mortis meae jucundissimam praesentiam tuam, et adversus ardores justitiae divinae umbrâ tuâ me contege. Ita eris mihi semper Domina et Regina colendissima, ac Mater amantissima; tuumque honorem et cultum, quibus potero obsequiis et officiis, tuo confirmatus favore promovere conabor.

[blocks in formation]

Maria, non esse auditum a saeculo,quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego, tali animatus confidentia, ad te, Virgo virginum, Mater, curro. Ad te venio; coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere, sed audi propitia et exaudi. Amen.

Praeclara custos Virginum.
Coelestis aulae janua,
Spes nostra, coeli gaudium.
Inter rubeta lilium.
Columba formosissima.
Virga e radice germinans.
Nostro medelam vulneri.
Turris draconi impervia.
Amica Stella naufragis,
Tuere nos a fraudibus,
Tuaque luce dirige.
Erroris umbras discute.
Syrtes dolosas amove,
Fluctus tot inter, deviis
Tutam reclude semitam.
Jesu, tibi sit gloria
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
Amen.

LITANIAE VARIAE.

LITANIA DE SS. NOMINE JESU.

Kyrie eleïson.

Christe eleison.

Kyrie eleïson.

Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miser-
ere nostri.

Fili Redemptor mundi Deus,
miserere nostri.
Spiritus sancte Deus, miser-
ere nostri.

Sancta Trinitas, unus Deus,
miserere nostri.
Jesu, Fili Dei vivi,
Jesu, splendor Patris,
Jesu, candor lucis ater-
neae,
Jesu, Rex gloriae,
Jesu, sol justitiae,
Jesu, Fili Mariae Virgi-
nis,

Jesu, admirabilis,
Jesu, Deus fortis,
Jesu, Pater futuri seculi,
Jesu, magni consilii An-
gele,

Jesu, armarium perfecti

ones,

Jesu potentissime,

Jesu patientissime,
Jesu obedientissime,
Jesu pauperrime,

Jesu mitis et humilis corde,

Jesu, Pater pauperum,

Jesu, amator castitatis,

Miserere nostri.

[blocks in formation]

A peste, fame, et bello,
A spiritu fornicationis,
A transgressione manda-
torum tuorum,

A morte perpetua,
A neglectu inspirationum
tuarum,

Per mysterium sanctae incarnationis tuae,

Per nativitatem tuam,

Per divinam vitam tuam, Per labores tuos,

Per agoniam et passionem tuam,

Per flagella tua,

Per crucem et derelictio

nem tuam,

Per languores tuos,

Per mortem et sepultu

ram tuam,

Libera nos Jesu.

Per resurrectionem tuam,
Per ascensionem tuam,
Per gaudia tua,
Per gloriam tuam,
Agnus Dei, qui tollis peccata
mundi, parce nobis, Jesu.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Jesu. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nostri, Jesu.

Jesu, audi nos.

Jesu, exaudi nos.

V. Sit nomen Domini benedictum.

R. Ex hoc nunc, et usque in secula.

Oremus.

Deus, qui humano generi Salvatorem constituistit et Jesum vocare jussisti, concede propitius, ut qui hoc nomen sanctum ejus devote veneramur in terris, ejus quoque aspectu perenniter perfruamur in coelis. Per eundem Dominum nostrum J. C. filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus per omnia secula seculorum. Amen.

LITANIA VITAE ET PASSIONIS JESU CHRISTI.

Ant. Humiliavit semetipsum Dominus Jesus Christus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis: propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi Nomen, quod est super omne Nomen, ut in Nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster

Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Kyrie eleïson,
Christe eleison.
Kyrie eleïson,
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere
nostri.
Fili Redemptor mundi Deus,
miserere nostri.

« ZurückWeiter »