Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sancte Thoma,

Potens in opere et sermone,

Sal terrae,

Lux mundi fulgidissima,

Columen Ecclesiae firmissimum,

Sapiens, sicut habet sapientiam Angelus Dei,
Confutator irrefragabilis haereticorum,

Explanator doctissime mysteriorum,

Interpres divinae voluntatis,

SS. Eucharistiae defensor et cultor devotissime,
Spiritu intelligentiae replete,

Ad justitiam erudiens multos,

Tamquam imbres mittens eloquia sapientiae tuae,
De Deo sic loquens, quasi vidisses,

De Angelis sic disputans, quasi spiritus esses.
Ingenerans horrorem peccati, dum ostendis,
Amabiles faciens virtutes, dum describis,

Incarnatum Verbum sic explicans, quasi vox Verbi,
De veritate doctrinae tuae ore Crucifixi certior facte,
Bonum Christi odorem in omni loco diffundens,

In lecto mortis ad erudiendam Ecclesiam laborare
non recusans,

Ad mortem sancte te disponens,

Ante et post obitum miraculis decorate,

Fulgens quasi stella in perpetuas aeternitates,

Ut non diligamus mundum, neque ea quae in mundo
sunt,

Ut non quaeramus hominibus placere, sed Deo,
Ut per bona opera certam nostram vocationem et
electionem faciamus,

Ut nos ipsos castos custodiamus,

Ut in castitatis certamine constituti, non simus
fidentes in nobis, sed in Deo,

Ut scuto fidei omnia tela nequissimi ignea extingu

amus,

Ut vigilemus, omni tempore orantes,

Ut carnem nostram crucifigamus cum vitiis et
cupiscentiis,

Ut simus humiles in oculis nostris, agnoscentes nos
esse servos inutiles,

Ut alta non sapiamus, nec simus prudentes apud
nos metipsos,

Ut doctrinis variis et peregrinis non sinamus nos
abduci,

Ut ostendamus ex bona conversatione operationem
nostram in mansuetudine sapientiae,

Ora pro nobis.

Sancte Thoma,

Ut nobis petentibus detur desursum sapientia mo-
desta, suadibilis, plena misericordia, et fructibus
bonis,

Ut efficiamur operarii inconfusibiles, recte tractantes
verbum veritatis,

Ut in nobis non scientia inflans, sed charitas aedifi-
cans jugiter augeatur,

Ut sciamus Jesum Christum, et hunc crucifixum,
Ut, tuum exemplum sequentes, sanctissimi Sacra-
menti cultum ac venerationem verbo et opere
promoveamus,

Ut Sacro Viatico in hora mortis refecti, fidei et devo-
tionis tuae simus participes,

Ut Jesum, quem velatum aspicimus in via, revelata
facie tecum cernamus in patria,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Christe, audi nos.

Christe, exaudi nos.

Antiphona.

O Doctor optime, Ecclesiae sanctae lumen, beate Thoma, divinae legis amator, deprecare pro nobis Filium Dei.

V. Justum deduxit Domi

nus per vias rectas.

R. Et ostendit illi regnum Dei.

Oremus.

Deus, qui Ecclesiam tuam beati Thomae Confessoris tui mira eruditione clarificas, et sancta operatione foecundas: da nobis, quaesumus, et quae docuit, intellectu conspicere, et quae egit, imitatione com

Ora pro nobis.

plere. Per Dominum nostrum.

Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, puritatis amator et custos, obsecramus immensam clementiam tuam, ut sicut ministerio Angelorum sanctum Thomam Aquinatem Cingulo castitatis cingere, atque a labe corporis et animae praeservari voluisti: ita nos, ejus meritis et intercessione, ab omni immunditia mentis et corporis purificari, atque in exitu nostro, per manus sanctorum Angelorum, tibi digne praesentari concedas. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

PROFESSIO FIDEI.

QUAE SAPIUS CUM LAUDE ET MERITO ITERARI POTEST.

Ego. N. firma fide credo, et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur; videlicet: Credo, in unum Deum, Patrem omnipotentem,factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum, ante omnia secula. Deum de Deo, lumen de lumino, Deum verum de Deo vero: genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine; Et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum et vivifi

[blocks in formation]

Amen.

Apostolicas et Ecclesiasticas Traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes, constitutiones, firmissime admitto et amplector. Idem sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet S. Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum admitto: nec eam unquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpretabor. Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta novae legis, a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis (licet non omnia singulis) necessaria: scilicet, Baptis

mum, Confirmationem, Eu- ferre, atque eorum reliquias charistiam, Poenitentiam, esse venerandas. Firmiter Extremam Unctionem, Ordi- assero imagines Christi ac Dei nem et Matrimonium, illaque parae semper Virginis, nec gratiam conferre; et ex his non aliorum Sanctorum haBaptismum, Confirmationem bendas et retinendas esse, et Ordinem, sine Sacrilegio atque eis debitum honorem reiterari non posse. ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum Matrem et Magistram agnosco. Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum Principis successori, ac Jesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac juro. Caetera item omnia a sacris Canonibus et Ecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo, et ab Ecumenico Concilio Vaticano tradita, definita, ac declarata, praesertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magisterio, indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et rejectas et anathematizatas ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Hanc vero Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eandem integram et immaculatam, usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adju

Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Omnia singula, quae de peccato originali et de justificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor pariter, in Missa offerri Deum verum, proprium et propitiatorium Sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vére, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem: quam conversionem Catholica Ecclesia Transubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie, totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi, constanter teneo. Purgatorium esse, animasque ibi detentas, fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis of

vante, retinere et confiteri: atque a meis subditis, seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri, et praedicari, quantum in me erit, curaturum. Ita ego N. spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelica.

Nota. Dei professione fidei emittenda.-Juxta S. Tridentinae Synodi Decreta et Summorum Pontificum constitutiones (sess. xxiv. c. 1, et c. 12, De reform.

Pius IV. in Bulla: In sacro sancta); praecipimus ut qui ad infra recensita munera designanin 'bulla Injunctum Nobis anno tur, professionem fidei a Pio IV., 1564 editam, prompte et intra terminos praescriptos, emittant. Scilicet, episcopi in prima provinciali Synodo cui interfuerint; quod nos praestare non neglexi

mus.

Vicarii generales.

Canonici post nominationem, in ipso capitulo, et infra bimestre in manibus episcopi.

Rectores Ecclesiarum, aliive curam animarum habentes.

« ZurückWeiter »