Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

loquendum die mercurii.

(221.) Una via in Heyopthele in foresta domini Episcopi est estupata per hominem sagriste Dunelmensis, nescitur quo Waranto: inde loquendum.

(222.) Johannes de Cumers leuauit quoddam fossatum inter Brusteldum et Tikeley; et ideo consideratum est quod fossatum prosternatur, et sit sicut ante fuit: et Johannes in misericordia.

Mem. 4 dors.

Adhuc de Derlingtone.

(223.) De Ecclesiis que esse debent de donacione domini Episcopi, dicunt quod Ecclesia de Derlingtone est de donacione domini Episcopi. Petrus Decanus de Derlingtone, et Willelmus persona de Derlingtone, et Willelmus de Bromh', et quidam clericus Regis tenent eam, et valet iiij

marcas.

(224.) Ecclesia de Haluton debet esse de donacione domini Episcopi et valet c marcas; et Archidiaconus Dunelmensis et quidam Romanus eam tenent.

(225.) Ecclesia de Auclent debet esse de donacione domini Episcopi et valet ce marcas. Capella de Bedeburne debet esse de donacione domini Episcopi et valet c sol. Magister Walterus aurifaber eam tenet.

(226.) Ecclesia de Wlsingham debet esse de donacione domini Episcopi et valet xl marcas. Willelmus de Marisco eam

tenet.

(227.) Ecclesia de stanhop debet esse de donacione domini Episcopi et valet 1 marcas, et Nicholaus de Neuille eam tenet.

viij sol. vj d.

suspendatur XXV sol. x d.

(228.) Ecclesia de stayndrop debet esse de donacione domini Episcopi et valet xl marcas.

(229.) Agneta filia Thome filii Helewis inuenit denarios quos Rogerus Scuthard de Stanhop amisit, set Agneta non est inuenta.

(230.) Johannes surreys quondam homo Johannis de Witewrth, et Hutting filius Ricardi Molendinarii de Wodum burgauerunt Capellam de Grangia de Rikenhale, et furati fuerunt tres quarterios auene et duxerunt apud Wodum ad domum predicti vtting, et ibi inuenti fuerunt; et Johannes le Irays fugit, et dictus vtting atachiatus fuit pro eodem latrocinio, et loquela ista finita fuit tempore Regis, et vtting est in terra sancta.

(231.) Aylwinus de Branspath subtraxit se pro j oue quem furauit de ouibus Alani de Brunghil: sedeat ad pacem si voluerit, et inueniat plegios de fidelitate.

(232.) Walterus Bradeye furatus fuit unum forcerum Walteri de Hayeforht cum Jocalibus et denariis, et pro hoc et alio latrocinio se subtraxit. Iudicium, exigatur per sectam Curie. Cattalla predicti Walteri viij sol. vj d., vnde vicecomes Respondebit.

(233.) Matilda filia lecie de Wlsingham burgatrix est domorum et Grangiarum, et ideo se subtraxit: sedeat ad pacem si uoluerit, et inueniat plegios de fidelitate.

(234.) Petrus Ode de Media merigtone inditatus est de ouibus, aucis, gallinis et blado furatis; venit coram Justiciariis et ponit se super iiijor villatas et xij Juratores de bono et malo, qui dicunt quod Culpabilis est. Iudicium, suspendatur. Cattalla predicti Petri xxv sol. x d., unde vicecomes Respondebit.

xiij sol. ij d.

misericordia.

loquendum.

loquendum.

loquendum.

(235.) Adam cum barba fugit et vtlagatus fuit in Weredale. Cattalla predicti Ade xiij sol. ij d., vnde Martinus forestarius Respondebit. Postea testatum est quod predictus Adam suspensus fuit in libertate Archiepiscopi Eboracensis.

(236.) De defaltis, dicunt quod Nicholaus Cocus de Derlingtone, Willelmus de leuingthorp in Halutone, Baldewinus de Queshou, Benedictus de Haluton, Benedictus de Blackewelle, Thomas Aublin, Gilbertus de Turribus, Nicholaus de farendone, et Alexander fullo de Bereforde non venerunt primo die: ideo in misericordia.

(237.) Hugo de Tindale captus fuit pro latrocinio et imprisonatus fuit apud Auclent [in custodia Hugonis le Messer], et euasit de prisona et fugit; et Hugo finem fecit pro illa euasione cum balliuis domini Regis pro xxx sol. tempore Nicholai de Moles: et ideo loquendum de euasione, et predictus Hugo de Tindale exigatur per sectam

curie.

(238.) Rogerus Prikemodi captus fuit in villata de Wlsingham et ibidem positus in prisonatu: postea euasit ad ecclesiam de Wlsingham, et abiurauit regnum coram simone seruiente; et villata fuit amerciata pro illa euasione, scilicet pro iij marcis, tempore Henrici de Neketone; et ideo loquendum.

(239.) Omnes molendinarii iuxta Wer et teisam capiunt salmonices; et ideo loquendum.

(240.) Gilbertus Hansard pater Johannis Hansard fecit unum parcum [iuxta Euenewde] tempore Ricardi de Marisco, nescitur quo Waranto. Ideo sumonitus predictus

misericordia.

Johannes

Johannes quo Waranto, etc.
Hansard largiauit alium parcum tempore
Ricardi secundi Episcopi, et Johannes
summonitus quo Waranto, etc.; et Juratores
dicunt quod est ad nocumentum Episcopi
et hominum suorum in Auclent, quia, post-
quam blada asportauerunt, solebant ibidem
conmunicare.

(241.) Willelmus Piscator de Sokeburne, qui appellauit Hugonem de la Mare pro quodam salmonice quem de eo robauit; nichil dixit quare formaretur duellum, et ideo consideratum est quod Willelmus Piscator pro falso apello sit in misericordia et custodiatur, et Hugo inde sine die, et inquiratur per xij Juratores si Roberia facta fuit per dictum Hugonem. Iuratores dicunt quod predictus Hugo cepit salmonicem predictum contra voluntatem predicti Willelmi; et Hugo sit in misericordia pro illa capcione, et satisfaciat predicto. Willelmo de salmonice, scilicet de vj d.: plegius predicti Hugonis de misericordia sua, Walterus de Eggescliue. Plegius de misericordia predicti Willelmi, Walterus de Eggescliue.

(242.) Malefactores venerunt ad domum Radulfi Artur et eum robauerunt: nescitur qui fuerunt.

(243.) Robertus filius Meldredi appellat Robertum Trayne quod ipse in felonia stetit contra eum in curia Dunelmensi, consulendo contra eum ad eius exheredacionem cuiusdam Bosci. Et ideo in felonia, quod idem Robertus feofatus est de tenemento ipsius Roberti in eodem bosco, et tenetur ei in fidelitate, quam nequiter offendit; et hoc offert probare per corpus Willelmi de Brancebire, qui presens est et hoc profert, et si de eo humaniter, etc., per alium, etc. Et Robertus non venit, quia est in partibus transmarinis, et inuenit

E

misericordia.

loquendum.

misericordia.

misericordia.

exigatur.

plegios ad esse coram Justiciariis ad defendendum noc quod predictus Robertus eidem inponit: ideo plegii sui in misericordia, scilicet Johannes de Rungetone et Johannes de Hedlum; et loquendum de predicto Roberto traine. Postea venit Willelmus de Brakenbire et retraxit se: ideo ipse custodiatur, et plegii sui in misericordia.

(244.) Malefactores venerunt ad domum Serithe longe de Morhil et eam robauerunt: nescitur qui fuerunt; et Sierithe non venit [quia mortua est]: et quia plegii sui non essoniauerunt eam, ideo in misericordia, Scilicet Thomas truan et Ranulfus Prudfot.

(245.) Malefactores venerunt ad domum Edolfe de lunesake et eam robauerunt. Postea suspensi fuerunt.

(246.) Duo filii Ade presbiteri de Derlingtone robauerunt Robertum filium Willelmi de Hampsterle in mora de Morhil: postea suspensi fuerunt.

(247.) Malefactores venerunt ad domum Rogeri filii Ade et eum ligauerunt et robauerunt: nescitur qui fuerunt. Et quia xij Juratores non presentauerunt loquelam istam Justiciariis, ideo in misericordia.

(248.) Malefactores venerunt ad domum Ade de uiuario et eum robauerunt: nescitur qui fuerunt; et Adam mortuus est, et quia plegii sui non essoniauerunt eum, ideo in misericordia, Willelmus le fullo et Adam Curant; et quia villata de Wttone non presentauerunt istam loquelam coram Justiciariis, ideo in misericordia.

(249.) Hugo filius Ricardi de Huttelege subtraxit se pro latrocinio ouium: exigatur in comitatu per sectam Curie. Cattalla predicti Hugonis v sol., et liberati fuerunt tempore Nicholai de Moles balliuis domini Regis.

« ZurückWeiter »