Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tote, quia Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos (1): quod ubique in Psalmis, quàm graviter, tam variè ac suaviter inculcatum, ut ei à quo sumus nos nostraque omnia, corpus, animum, cogitationes, sensus, voluntatesque penitus addicamus.

XII. In Psalmis admirabilis sensus caritatis in Deum.

:

Hæc amoris incitamenta: hæ causæ : tum effectus mirabiles: Dei admiratio: exultatio in Deum : tanta illa quidem, ut ex animo in corpus redundet : unde illud Sitivit in te anima mea: quàm multipliciter tibi caro mea (2): et: Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum (3). Tum Dei canendi mira suavitas, quæsitumque in citharis amori solatium : dulcesque atque uberes ex verâ pietate fletus. Hi Davidis sensus at postquam voluptate amens à lege aberravit, insecuti gemitus tristiores, iique continui: tum ex imo pectore non modò suspiria, verùm etiam fremitus non aves solitariæ flebiliùs sonant; non leo rugit violentiùs; tum ipso luctu contabescentes artus; nec modus lacrymis: his cibos, his lectum irrigat: versi in fontes oculi: excavatæ propemodum genæ: deductique in sinum rivi ne ipsâ quidem vepiâ inarescunt. Quis non exardescat ad tantos Davidis ignes? His auditis carminibus, hoc amore perspecto, quis tam durus atque immitis animus, qui non gustet ac videat quàm suavis sit Dominus?

:

XIII.-Caritas quoque erga proximum;

eliam erga

inimicos.

Nec minor in sancto rege fraternæ caritatis sensus: quippe cùm inter alias tanti principis dotes,

[blocks in formation]

mansuetus ejus ac misericors animus à Salomone filio imprimis commendetur: Memento enim David, inquit, et omnis mansuetudinis ejus (1). Quo animo et Saüli necem machinanti parcit, et mortuum ulciscitur: imò etiam deflet amarissimis ac verissimis lacrymis, quanquam ejus nece regnum ad se translatum videbat (2). Quod idem in Isbosetho Saülis filio contigit, cujus percussores rex optimus merito supplicio affecit (3), testatumque voluit non gratum facturos, qui sibi adversantes cæde compescerent. Toto denique Israele conquisivit è Saülis domo quos beneficiis cumularet (4): tam excelso erat animo, tanr erecto supra omnem injuriarum memoriam. Sanè cùm ipse Nabalum ferum hominem, interfecturus esset, mitissimo Abigailis alloquio placatus, has edidit voces, invicta immortalisque clementiæ testes: Benedictus Dominus... et benedictum eloquium tuum: et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu med (5): tantam voluptatem vir mitissimus ex misericordiâ ceperat. Quid Semeï ille nequissimus, à quo non modò probris, verùm etiam lapidibus impetitus tantus rex; et tamen dedit veniam, suosque à nefarii vilissimique hominis cæde prohibuit: neque Salomonem in eum commovisset (6), nisi novo regno sub adolescentulo rege, aulâ inquietissimâ, turbarum aliquid à præfracto turbulentoque ingenio metuisset. Cæterùm ubi hæ causæ aberant, indulgentissimum se præbuit. Cujus rei gratiâ non immeritò hæc de se ipse prædicat: Opprobrium insipienti, ô Deus, de(1) Ps. CXXXI. — − (2) 2. Reg. 1. — (3) Ibid. iv. 9 et seq. (4) Ibid. 1x~(5) 1. Reg. xxv. 32, 33.—(6) 3. Reg. 11. 8 et 9.

disti me: obmutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti (1). Satis enim intelligebat nihil licere impiis adversùs bonos, nisi Deus furentibus habenas permitteret : atque in illatis injuriis, non eorum malevolentiam, sed Dei justissimi ac providentissimi considerabat manum. Itaque iram suam premebat tacitus: Ego autem, inquit, tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum: Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (2): tot licet petitus insidiis, tot maledictis lacessitus, tam inultus indefensusque, ut etiam inimici insolescerent, et silentium conscientiæ imputarent. Virum enim innoxium oppugnabant gratis : ac pro eo, inquit, ut diligerent, detrahebant mihi : posuerunt adversùm me mala pro bonis, et odium pro dilectione med (3): et tamen semper mitis atque benevolus, etiam adversùs ingratos, nihil cuiquam intentabat mali, et ab omnibus proditus, ad Deum se convertebat, atque omne præsidium, omne solatium in oratione reponebat: Ego, inquit, orabam; tantos inter dolos atque nequitias: et iterum: retribuebant mihi mala pro bonis; steri- · litatem animæ meæ : id est, ut me orbum, egenum, cassum omnium facerent: at ego, cùm mihi molesti essent, non arma, non odia, non ultiones cogitabam: quin potiùs: induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinum meum revertebatur: quasi ad amicum, quasi ad fratrem meum, sic ambulabam (4) : hoc est, tacitas fundebam in sinu meo preces, ac fraternæ societatis me

(1) Ps. xxxvIII. 9, 10.—(2) xxxv. 14, 15. — (3) cvi. 3, 4, 5. — (4) xxxiv. 12, 13, 14.

mor, intuebar in hoste quamvis, amicum et fratrem. His inimicorum injurias propulsabat : Oratio, inquit, mea in beneplacitis eorum; vel, ut habet Hebræus, oratio mea pro malitiis eorum (1). Itaque medias inter frendentium iras, attollebat ipse puras ad cœlum manus, clarâ voce testatus: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam meritò ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terrà vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat (2). Sic ille præveniebat evangelicam lucem, quasi jam audisset dominicum illud: Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos: orate pro persequentibus et calumniantibus vos (3). Et illud: Noli vinci à malo, sed vince in bono malum (4).

XIV. - Inimicorum commemoratio, atque adversùs eos imprecatio nes in Psalmis quàm à vulgari sensu abhorreant.

Sanè cùm in omnibus ferè Psalmorum versibus de inimicis querentem Davidem audiamus, operæ pretium erit semel intelligere quos ille inimicos habere se putet. Sunt autem inimici Dei, hoc est, violenti quique, injusti, oppressores; uno verbo scelerati atque impii. Hinc illa vox: Nonne qui oderunt te Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi: cujus rei testem invocans Deum, hæc subdit: Scrutare me, Deus, et cognosce cor meum: proba me, et scito cogitationes meas (5).

Quæ cùm ita sint, neminem commoveri oportet

(1) Ps. cxL. 5. — (2) v11. 5, 6. — (3) Matth. v. 44.- (4) Rom. x11. 21. -(5) Ps. cxxxvIII. 21, 22, 23.

[ocr errors]

tot execrationibus, quibus veteris Testamenti scriptores, et ipse sanctus David, hostes Dei suosque diris devovere, infaustaque omnia imprecari videntur. Non enim in animum tam mitem, tamque ab ultione purum, hæc, ut sonant, incidunt. Sed ita intelligenda, primùm ut conditionalia sint : hoc est, ut mali malè pereant, nisi resipuerint. Non enim David benignissimus perditissimorum hominum sanguine delectatur, pro quibus se jejuniis, cilicioque afflictabat. Hæc ergo comminantis potiùs quàm imprecantis sint. Certè cùm impios videbat se superbè efferentes; quo studio in Deum erat, extabescebat animo, et in lacrymas diffluebat: Vidi enim præva3 ricantes, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam (1). Neque aliâ causâ suos etiam detestatur inimicos, quàm quòd dolis, contumeliis, ac cædibus excogitatis, Dei conculcabant leges. Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei (2). Hæc igitur causa erat, cur eos quoque execratus, infausta minitaretur; quâ in re clementiæ potiùs quàm iræ indulgebat. Id enim agebat exemplo ipsius Dei, ut gravibus minis à scelere deterreret. Hinc illa precatio; Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur, et erubescant valde velociter (3). Accelerari petit poenas, quibus fracti contumaces, citò revertantur ad Deum, seque ad pœnitentiam inflectant. Quò etiam illud pertinet: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquita

(1) Ps. cxvIII. 136, 158. — (2) Ibid. 139.— (3) VI. 11.

-

« ZurückWeiter »