Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

per illíus grátiam ad hórreum pertinémnus. Neque enim ad hórreum pertinet quidquid in ségete. est. Eadem quippe plúvia, útilis et nutritória: et triticum pascit et páleam. Absit ut simul utrumque in hórreo recondátur; quamvis simul utrumque in agro nutriátur et simul utrumque in área triturétur.

[ocr errors]

Lectio ix.

TUnc tempus eligendi est. Antequàm veniat ventilátio, fiat morum separátio; sicut in área granum adhuc mundatióne discérnitur: nondum ventilábro ultimo separátur. Audíte me, grana sancta : imò, audíte primum granum per me. Non amétis in hoc século ánimas vestras. Nolíte amáre, si amátis; ut non amando ser vétis quia non amando plus amátis. Qui amat in hoc século ánimam suam : perdet eam. Granum lóqui tur; granum quod in terram cecidit, et mortificátum est ut multiplicarétur, lóquitur: audiátur, quia non mentítur. Quod admónuit, ipse fecit; instruxit præcepto præcessit exemplo. Te Deum.

Ad Benedictus. Ant. 6. F. Cutis mea denigráta est super me, et ossa mea arué runt præ cáumate. Job. 30.

[ocr errors]

Oratio; A nobis, quæsumus; omnípotens Deus vitiórum nostrórum flammas extinguere : qui beáto Lauréntio tribuisti tormentórum suórum incéndia superáre. Per Dóminum.

IN II. VESPERIS.

. Igne me examinasti, Dómine; . Et non est inventa in Ps. 16.

me iniquitas.

Ad Magníficat. Ant. 6. F. Confitebor tibi, Dómine, quóniam liberasti me, secundùm multitúdinem misericórdiæ nóminis tui, pressúra flammæ quæ cir cúmdedit me. Eccli. 51.

Oratio, Da nobis. suprà.

Fit Comm. sanctæ Claræ, Virg. Ant. Complá cuit. xlix. . Audi, filia. xlviij. Oratio, Deus, qui habitáculum. liij.

COMPLETORIUM ut in Psalterio.)

In Eccesiis, ubi fit ritu Semiduplici-majore, omnia de Communi unius Martyris, additis quæ sequuntur.

Pridie, Ad Magníficat. Ant. 2. D. Ignem. ut suprà. 542.

Oratio, Da nobis. suprà. AD NOCT. Lectio j. de Scriptura occurrente; tribus in unam junctis.

Lectio ij. Cùm furor. u suprà, 542.

[ocr errors]

Lectio iij.Fremit ergo. ut suprà, 542.

Orat. Da nobis. ut suprà. AD VESPERAS. Ad Magníficat. Ant. Confitébor. . Igne. Oratio, Da nobis. ut suprà.

Fit Comm.sancta Clara, Virg. Ant. Complacuit. xlix. . Audi, fília. xlviij. Oratio, Deus, qui habitáculum. liij.

DIE X I. In Festo SANCTE CLARE,

Virginis. Simplex.

De Communi Virginum. Lectio iij.

:

Csini in Umbria nata, CLar Lara nóbili génere Asfacultatibus in pauperes erogátis, século renuntiávit; et permóta præsertim sancti Francisci adhortatiónibus arctíssimam vitæ ratiónem amplexa est. Plures ejusdem institúti sócias: et præ céteris Hortulánam matrem et soróres sibi adjunxit. Paupertátis ádeò amans fuit; ut ne monastérium possessiónes habéret ipsi étiam Gregório nono sufficientes réditus assignáre volenti restiterit. Saracenis,jussu Friderici Imperatóris, Assísium obsidéntibus; et cœnóbium cui illa præerat jamjam inva— súris, infirma ad portam duci vóluit; atque hóstibus

objici, simul et præferri cápsulam argénteam ébore inclúsam, in qua sanctíssima Eucharistia servabátur. Cùmque coram Christo prostráta oráret ut soróres tutarétur ; vocem quasi púeri audívit : Ego vos semper custódiam. Iterùmque pro civitáte precáta, eamdem vocem audívit dicentem; Gravámina sustinébit; sed inúnere meo defendétur. Tuncque Saracéni divinitùs térriti per ipsos quos conscénderant muros fugérunt. Tandem cùm annis ferè quadraginta duóbus monastérium rexisset óbiit in Dómino. Eam Alexander quartus inter sanctas Vírgines rétulit.

Oratio, Deus, qui habitáculum. liij.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

clésiæ Epíscopus, et Lauréntius Archidiaconus. Idem in Patrum quibusdam sermónibus, ut Laurentii hæres et discípulus commendátur; quòd créditus sit unus ex illis fuisse, quos, Prudéntio teste, mirà viri libertas ad amplectendam Christi fidem et statim suscipiendam baptismi grátiam, permóverat. Prætéreà dícitur in vulgátis Lauréntii actis funus ejus curasse cum Justíno Presbytero et ab eodem sacrifícii Domínici, quod tunc super Mártyris túmulum óbtulit, párticeps factus; ex quo partem Eucharístiæ secum détulit: quam credéntibus de domo sua distribuit. Hoc ubi perfécit, summissis à persecutóre milítibus comprehensus; magnâ fiduciâ Christi fidem coram Præsidibus confessus est deinde tormentis addictus. Cùm nihilóminus in Christi testimónio perstáret; indómitis equis alligátus, per loca spinis et carduis cónsita raptátus est : et sic, laceráto córpore vitâ cessit. Eodem die celebrátur memória sanctæ Radegundis, quæ Clotárii primi ex captíva conjux : beneficéntiam in pauperes, vigílias statas, crebras oratiónes, cilícii usum, vini abstinéntiam, jejúnia, summam dénique vitæ aspe

[ocr errors]

ritátem cum régià dignitáte conjunxit. Occíso fratre jussu Clotárii, ipso permittente, ab aula discédens, sanctum Medardum ádiit; cùmque monásticam vestem suscepisset in Diáconam ab eo benedicta est. Pictávos profecta, ibi ex munificéntia Regis, monastérium Vírginum sub Régula sancti Cæsárii Arelatensis condidit : impetravitque pósteà à Concilio Turonensi secundo Congregatiónis suæ tutélam et confirmatiónem. Eâ autem pie táte Radegundis sacrifícium Eucharistiæ prosequebátur: ut in illíns usum panes própriis mánibus conficeret , quos suppeditábat Ecclésiis; ac, præter cétera pietatis offi ria, id illi máximè curæ erat ut pro Régibus indesinenter preces fierent in monastério. Abiit ad Dóminum anno quingentésimo octogésimo-séptimo.

DE

Oratio.

diversis

Eus, qui in córdibus Mártyrum tuórum Hippólyti et Sociorum ejus flammas tantæ dilectiónis accendisti; ut mundi nec blanditiis nec terróribus vincerentur : eumdem tuæ caritátis af fectum ; ut te unum possidére cupientes, te unum amittere metuentes: ómnia mundi próspera, et ad:

da nobis

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

dat: ut nos doceat ad extrémum usque hálitum parentum curam præcipuan esse gerendam. Quandò ígitur Mater intempestivè accessit, dicit. Quid mihi et tibi est, múlier? et, Quæ est mater mea? Hic verò

[ocr errors]

magnum éxhibet amórem : et discípulo quem diligébat ipsam commendat. Matrem verò commendans, dicit: Ecce filius tuus. O quantum honórem discípulo collá tum! Cùm enim ipse jam abíret ipsam discípulo curandam tradit. Quia enim credibile erat ipsam, ut potè matrem, dolére et patrocínium quærere; jure illam discípulo tradit dicens : Ecce mater tua. Hæc porrò dicébat, ipsos mútuo conjungens amóre: quod cùm intelligeret discípulus, ipsam in sua accépit. Cur autem nullam áliam memorávit mulierem; licèt ália quoque astáret? Ut nos docéret plus tribuendum mátribus esse. Ut enim parentes, cùm spiritália impédiunt, ne cognoscendi quidem sunt; sic cùm non ea cóhibent, omne débitum est ipsis præstandum, et áliis sunt anteponendi : quia nos genuérunt, educârunt, milleque mala subiérunt. Sic Marciónis im

pudéntiam réprimit. Si enim

secundùm carnem natus non

esset, nec matrem habéret

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]
« ZurückWeiter »