Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

veniet et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo et opus illius coram illo. Re. Hodie scietis quia veniet dominus. All'a. All'a. y Et mane videbitis gloriam ejus. All'a. Gloria. Hodie. Crastina erit. Oratio Deus qui nos. Ad nonam añ. Rex pacificus. ps. Mirabilia.

Vide

Capitulum. Videbunt gentes justum tuum: et cuncti reges inclytum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit. Re. Crastina erit vobis salus. All'a All'a.

Dicit dominus deus exercituum. All'a All'a. Gloria. Crastina. y Magnificatus est rex pacificus. Super omnes reges universe terre. all'a. Oratio Deus qui nos redemptionis.

Si vigilia nativitatis domini in dominica evenerit: invitato

rium Prestolantes dicetur a duobus cantoribus chori. ps. Venite et cetera omnia que superius in dominica quarta ordinata sunt usque ad versiculum ante expositionem qui erit Hodie scietis. Expositio vero et cetera omnia que sequuntur de vigilia erunt: nec aliqua de dominica deinceps ad matutinas vel ad laudes vel ad horas fiet mentio: preter psalmum. ad primam Expositio Cum esset desponsata. vij Re. Sanctificamini. viij Re. Constantes estote. ix Re. Sanctificamini filii. Cetera deinceps cum psalmis ad diem pertinentibus

74

sicut in vigilia preordinata sunt. Oratio. Deus qui nos. Memoria non dicatur.

Ad primam añ. Judea. ps. Deus deus meus respice. ps. Quicunque vult. sub eadem añ. Capitulum Domine miserere. Re. Jesu Christe cum alleluia et cetera ut supra.

¶ In vigilia nativitatis domini ad vesperas antiphona.

Scitote

citote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit. ps. Laudate pueri. añ. Levate capita vestra: ecce appropinquabit redemptio vestra. ps. Laudate dominum omnes gentes. an. Magnificatus est rex pacificus super omnes reges universe terre. ps. Lauda anima mea. añ. Completi sunt dies marie ut pareret filium suum primogenitum. ps. Laudate dominum quoniam. añ. Ecce completa sunt omnia que dicta sunt per angelum de virgine maria. p5. Lauda hierusalem. Capitulum. Populus gentium qui ambula

bat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis. Re. Judea et hierusalem nolite timere. Cras egrediemini et dominus erit vobiscum. Constantes estote videbitis auxilium domini super vos. Cras. Gloria. Cras. Hymnus. Teni redemptor gentium os

Veni

tende partum virginis miretur omne seculum talis decet partus deum. Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum est2 caro fructusque ventris floruit. Ulvus3

1 Deus deus meus respice add: E.W.G. 3 Alvus: E.G.W.

2'est' om.: E.G.W.

73

tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus. Procedens e thalamo suo pudoris aula regia gemine gigas substantie alacris ut currat viam. Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei. Equalis eterno patri carnis stropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti. Presepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fideque jugi luceat. Gloria tibi domine qui natus es. y Tanquam sponsus Dominus procedens de thalamo suo. alleluia. In evangelio añ.

Dum ortus fuerit sol de celo videbitis regem regum procedentem a patre tanquam sponsus de thalamo suo. ps. Magnificat. Tota antiphona ante psalmum sine pneuma percantetur: et iterum post psalmum cum pneuma: sic in omni festo duplici semper fiat excepta hebdomada pasche: et die animarum in quibus pneuma non dicitur. Oratio. Deus qui nos. ut supra ad matutinas. Ad completorium.3

Verbum caro factum est. all'a. et habitavit in nobis. all'a. ps. Cum invocarem. ps. In te domine. ps. Qui habitat. ps. Ecce nunc. Capit. Tu in nobis. Hymnus.

Corde

orde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o

[blocks in formation]

76

[ocr errors]

cognominatus ipse fons et clausula omnium que sunt fuerunt queque post futura sunt seculorum seculis. Ecce quem vates vetustis concinebant seculis quem prophetarum fideles pagine spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent deum seculorum seculis. beatus ortus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis os sacratum protulit seculorum seculis. Psallat altitudo celi psallant omnes angeli quicquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet seculorum seculis. Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellule voce concordes pudicis perstrepant concentibus seculorum seculis. Tibi Christe sit cum patre agyoque' spiritu hymnus melos laus perhennis gratiarum actio honor: virtus et victoria regnum eternaliter seculorum seculis. Benedictus qui venit in nomine. Re. Deus dominus et illuxit nobis. An. Glorificamus te dei genitrix quia ex te natus est Christus salva omnes qui te glorificant. ps. Nunc dimittis. kyrieleyson etc. ut supra. Isto modo dicatur completorium ab hoc die continue usque ad octavas epiphanie completas."

Ad matutinas invitatorium.

spiritus? spiritum? G.

9 et' om.: G.

10 etiam in festo purificationis beate marie. Si infra Septuagesimam evenerit dicatur sine alleluia. Et sub isto secundo completorio continentur tertium quartum et quintum completorium. add: E.G.

7

agyosque: E.G.

77

Christus natus est nobis. Venite adoremus. ps. Venite. Hym

nus.

hriste redemptor omnium ex 'patre patris unice solus ante principium natus ineffabiliter. Tu lumen tu splendor patris tu spes perhennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem famuli. Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris. Hic presens testatur dies currens per anni circulum quod solus a sede patris mundi salus adveneris. Hunc celum terra hunc mare hunc omne quod in eis est auctorem adventus tui laudat exultans cantico. Nos quoque qui sancto

[ocr errors]

78

via maris trans jordanem galilee gentium. Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis. Parvulus enim natus est nobis: et filius datus est nobis. Hec dicit dominus deus qui hodierna die de virgine nasci dignatus est: convertimini ad me et salvi eritis. Responsorium. Hodie nobis celorum rex de virgine nasci dignatus est ut hominem perditum ad regna celestia revocaret. Gaudet exercitus angelorum : quia salus eterna humano generi apparuit. Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis. Gaudet. Lectio ij. onsolamini consolamini popule meus dicit dominus deus vester. Loquimini ad cor hierusalem et advocate eam : quoniam completa est malicia ejus dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu3 duplicia: pro omnibus peccatis suis. Vox clamantis in deserto: parate viam domini: rectas facite semitas dei nostri. Omnis vallis implebitur: et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas. Et revelabitur gloria domini: et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est. Hec di

tuo redempti sumus sanguine Consolan

ob diem natalis tui hymnum novum concinimus. Gloria tibi domine.

Dominus

In j nocturno Antiphona. ominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te. ps. Quare fremuerunt. Añ. Tanquam sponsus dominus procedens de thalamo suo. ps. Celi enarrant. an. Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in eternum. ps. Eructavit. Tanquam sponsus. Benedictiones communes super lectiones dicantur. Similiter fiat per totum annum exceptis festis beate marie et commemoratione ejus et festo omnium sanctorum. Tres prime lectiones sint de prophetia ysaie.' Lectio j. Primo tempore alleviata est terra zabulon et terra neptalim et novissimo aggravata est

1 Esaie: G.

2 dominus' om.: E.G.W.

2

cit. Responsorium. Hodie nobis de celo pax vera descendit. Hodie per totum mundum melliflui facti sunt celi. y Hodie illuxit dies redemptionis nove reparationis antique felicitatis eterne. Hodie. Lectio iij.

3 domini' add: E.G. W.
in solitudine' add: E.G. W.

Cons

79

onsurge consurge: induere fortitudine tua syon. Induere vestimentis glorie tue hierusalem civitas sancta: quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircunsisus et immundus. Excutere de pulvere consurge: sede hierusalem. Solve vincula1 colli tui captiva filia syon: quia hec dicit dominus Gratis venundati estis et sine argento redimemini: quia hec dicit dominus deus: In egyptum descendit populus meus in principio: ut colonus esset ibi: et assur absque ulla causa calumniatus est eum. Hec dicit. Re. Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre. Plenum gratie et veritatis. y In principio erat verbum: et verbum erat apud deum: et deus erat verbum. Plenum. Gloria. PleProsa.

num.

Quem ethera et terra atque

Quare non prevalent totum

capere. Asini presepe infans implens celos regens ubera sugens. Factor matris natus hodie est de matre. ✰ Creans diem hodie: creatus est in die. Nascitur mundo. y Oriens gabriel quem vocavit emanuel nobiscum deus.

In ij nocturno añ. Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui. ps. Magnus dominus. An. Orietur in diebus domini habundantia pacis et dominabitur. ps. Deus judicium añ. Veritas de terra orta est: et justicia de celo prospexit. ps. Benedixisti domine.

[merged small][ocr errors]

Verbum

Salvator

80

Et habitavit

caro factum est. in nobis. All'a. Sermo beati leonis pape. Lec. iiij. alvator noster dilectissimi hodie natus est: gaudcamus. Neque enim locum fas est esse tristicie: ubi natalis est vite. Que consumpto mortalitatis timore: ingerit nobis de promissa eternitate leticiam. Exultet ergo sanctus: quia appropinquat ad palmam. Gaudeat peccator quia invitatur ad veniam. Animetur gentilis : quia vocatur ad vitam. Tu autem. Re. Quem vidistis pastores dicite annunciate nobis in terris quis apparuit. Natum vidimus in choro angelorum salvatorem dominum. Secundum quod dictum est nobis ab angelo de puero isto invenimus infantem pannis involutum et positum in presepio in medio duum animalium. Natum. Iste versus dicatur isto die et die circunsisionis Aliis vero dicbus dicetur versus. Dicite quidnam vidistis et annunciate Christi nativitatem. Natum vidimus. Sermo beati leonis pape. Lectio v.

xultemus in domino dilec

tissimi et spiritali jocunditate letemur: quia illuxit nobis dies redemptionis nove: reparationis antique felicitatis eterne. Reparatur enim nobis salutis nostre annua revolutione sacramentum ab initio promissum: in fine redditum sine fine mansurum.3 Re. O magnum mysterium et admirabile sacramentum: ut animalia viderent dominum natum Jacentem

[blocks in formation]

3 Tu autem domine miserere' add: E.G.W.

81

in presepio beata virgo cujus viscera meruerunt portare dominum Christum. Domine audivi auditum tuum et timui: consideravi opera tua et expavi in medio duum animalium. Jacentem in presepio.

Sermo beati Augustini epis-
Lectio vj.

copi.

Cupientes aliquid dilectissimi de hujus diei solennitate' narrare: simulque considerantes illud unum verbum de quo dicere volumus: nulla invenimus verba: quibus sufficienter aliquid dicere valeamus. Est enim hoc verbum: non quod desinit prolatum: sed quod permanet natum. Non transitorium sed eternum. Non fac

tum a deo patre: sed genitum. Nec solum genitum: sed2 unigenitum. Unum quippe verbum. deus pater genuit de seipso: per quem omnia creavit ex nihilo.3 Re. Beata es maria que dominum portasti creatorem mundi. Genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. Prosa.

Deata es virgo et gloriosa. Inter omnes mulieres et benedicta. Gabriel hec dicens attulit affata. Pariens filium. virgo intacta. Jesus erit nomen ejus cuncta per secula. Que dicta sunt de te jam jam sunt peracta. Hodie ex te Christus natus est in terra. De te mater casta processit maria. Ave speciosa in celis Et benedicta in eter

regina.

[blocks in formation]

82

ria et honor deo patri summo laus quoque majestas et potestas deitas sit ejus unigenito et spiritui sancto. Genuisti. Ista prosa dicatur loco versus isto die et die circuncisionis in matutinis. Aliis vero diebus dicetur versus Ave maria gratia plena dominus tecum. Genuisti.

In iij nocturno añ. Ipse invocavit me. alleluia: pater meus es tu all'a. ps. Misericordias domini. añ. Letentur celi et exultet terra ante faciem domini quoniam venit. ps. Cantate. (j) añ. Notum fecit dominus alleluia: salutare suum. all'a. pš. Cantate. (j.) Ipse invocavit me. Pater meus es tu all'a.

Secundum lucam.

In illo tempore: Exiit edictum

a cesare augusto: ut describeretur universus orbis. Hec descriptio prima facta est a preside syrie cyrino. Et reliqua. Omelia beati gregorii pape. L.vij.

Q

uia largiente domino missarum solennia ter hodie celebraturi sumus: loqui diu de evangelica lectione non possumus. Sed nos aliquid vel breviter dicere redemptoris nostri nativitas ipsa compellit. Quid est quod nascituro domino mundus describitur: nisi hoc quod aperte monstratur? Quia ille veniebat in carne qui electos suos ascriberet in eternitate. Cui contra de reprobis per prophetam dicitur: Deleantur de libro viventium: et cum justis non scribantur. Re. Beata dei genitrix maria cujus viscera in

add: E.G.W.

'qui te fecit': add: E.G.W. 5 Quo: E. Quod: G.

G

« ZurückWeiter »