Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus,
Seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Troiana juventus
Circumfusa ruit, certantque inludere capto.

Adcipe nunc Danaûm insidias, et crimine ab uno
Disce omnis.

Namque, ut conspectu in medio turbatus, inermis
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit :
Heu, quae nunc tellus, inquit, quae me aequora possunt
Adcipere? aut quid jam misero mihi denique restat?
Cui neque apud Danaos usquam locus et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt.
Quo gemitu conversi animi, conpressus et omnis
Inpetus. hortamur fari, quo sanguine cretus,
Quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.
Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor
Vera, inquit: neque me Argolica de gente negabo :
Hoc primum. nec, si miserum Fortuna Sinonem
Finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget.
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
Naupliadae nomen Palamedis, et incluta fama
Gloria quem falsa sub proditione Pelasgi
Insontem, infando indicio, quia bella vetabat,
Demisere neci; nunc cassum lumine lugent:
Illi me comitem, et consanguinitate propinquom,
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Dum stabat regno incolumis, regumque vigebat
Conciliis; et nos aliquod nomenque decusque
Gessimus. invidia postquam pellacis Ulixi
(Haud ignota loquor) superis concessit ab oris;
Adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,
Et casum insontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens : et me, fors si qua tulisset,

1

Si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
Promisi ultorem et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes: hinc semper Ulixes
Criminibus terrere novis : hinc spargere voces
In volgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro
Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo?
Quidve moror? si omnis uno ordine habetis Achivos,
Idque audire sat est; jamdudum sumite poenas.
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
Tum vero ardemus scitari et quaerere caussas,
Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae,
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur.

Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
Moliri, et longo fessi discedere bello.
Fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti
Interclusit hiems, et terruit Auster euntis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Praecipue, quom jam hic trabibus contextus acernis
Staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi,
Suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi
Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat.
Sanguine placastis ventos, et virgine caesa,
Quom primum Iliacas Danai venistis ad oras:
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica. volgi quae vox ut venit ad auris,
Obstupuere animi, gelidusque per ima cucurrit
Ossa tremor; cui fata parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
Protrahit in medios quae sint ea numina divôm
Flagitat, et mihi jam multi crudele canebant
Artificis scelus, et taciti ventura videbant.
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
Prodere voce sua quemquam, aut opponere morti.

Vix tandem magnis Ithaci clamoribus actus,

Conposito rumpit vocem, et me destinat arae.
Adsensere omnes: et, quae sibi quisque timebat,
Unius in miseri exitium conversa tulere.
Jamque dies infanda aderat mihi sacra parari,
Et salsae fruges, et circum tempora vittae.
Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi :
Limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
Delitui, dum vela, darent si forte, dedissent.
Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi,
Nec dulcis natos, exoptatumque parentem :
Quos illi fors ad poenas ob nostra reposcent
Effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt,
Quod te, per superos, et conscia numina veri,
Per, si qua est, quae restet adhuc mortalibus usquam
Intemerata fides, oro, miserere laborum
Tantorum miserere animi non digna ferentis.

His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.
Ipse viro primus manicas atque arta levari
Vincla jubet Priamus; dictisque ita fatur amicis:
Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Graios;
Noster eris; mihique haec edissere vera roganti.
Quo molem hanc inmanis equi statuere ? quis auctor?
Quidve petunt ? quae religio? aut quae machina belli ?
Dixerat ille dolis instructus et arte Pelasga,
Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas :
Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait: vos arae, ensesque nefandi,
Quos fugi, vittaeque deûm, quas hostia gessi;
Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis,
Tu modo promissis maneas, servataque serves

v. 160. Troia fidem; si vera feram, si magna rependam.

Omnis spes Danaûm, et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. inpius ex quo
Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulixes,
Fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
Conripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas :

Ex illo fluere ac retro sublabsa referri

Spes Danaûm; fractae vires, aversa deạe mens.
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum; arsere coruscae
Luminibus flammae adrectis, salsusque per artus
Sudor it terque ipsa solo (mirabile dictu)
Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo tentanda fuga canit aequora Calchas:
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis ;
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma deosque parant comites, pelagoque remenso
Inprovisi aderunt. ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
Effigiem statuere ; nefas quae triste piaret.

Hanc tamen inmensam Calchas adtollere molem
Roboribus textis, coeloque educere jussit :
Ne recipi portis, aut duci in moenia possit ;
Neu populum antiqua sub religione tueri.

Nam si vestra manus violasset dona Minervae,

Tum magnum exitium (quod Dii prius omen in ipsum
Convertant) Priami imperio Phrygibusque futurum.
Sin manibus vestris vestram adscendisset in urbem ;
Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello

Venturam, et nostros ea fata manere nepotes,
Talibus insidiis perjurique arte Sinonis
Credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinae.

Hic aliud majus miseris multoque tremendum
Objicitur magis, atque inprovida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(Horresco referens) inmensis orbibus angues
Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt:
Pectora quorum inter fluctus adrecta, jubaeque
Sanguineae superant undas pars cetera pontum
Pone legit, sinuantque inmensa volumine terga.
Fit sonitus, spumante salo: jamque arva tenebant ;
Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora,
Diffugimus visu exsangues. illi agmine certo
Laocoonta petunt et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Inplicat, et miseros morsu depascitur artus.
Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Conripiunt, spirisque ligant ingentibus et jam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno :
Clamores simul horrendos ad sidera tollit;
Qualis mugitus, fugit quom saucius aram
Taurus, et incertam excussit cervice securim.
At gemini labsu delubra ad summa dracones
Effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem:

« ZurückWeiter »