Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sanctorum et vere fidelium, qui Christo capiti vere credunt et sanctificantur Spiritu ejus. Hæc autem vivum est et vere sanctum Christi corpus mysticum, sed soli Deo cognitum, qui hominum corda solus intuetur. Altera acceptio est qua Ecclesia accipitur pro congregatione omnium hominum qui baptizati sunt in Christo et non palam abnegarunt Christum, nec juste et per ejus verbum sunt excommunicati. Ista Ecclesiæ acceptio congruit ejus statui in hac vita duntaxat, in qua boni malis sunt admixti et debet esse cognita ut possit audiri juxta illud: "Qui "Ecclesiam non audierit," &c. Cognoscitur autem per professionem Evangelii et communionem sacramentorum. Hæc est Ecclesia catholica et apostolica, quæ non Episcopatus Romani aut cujusvis alterius Ecclesiæ finibus circumscribitur, sed universas totius Christianismi complectitur Ecclesias, quæ simul unam efficiunt catholicam. In hac autem catholica Ecclesia nulla particularis Ecclesia, sive Romana illa fuerit, sive quævis alia, ex institutione Christi supra alias Ecclesias eminentiam vel auctoritatem ullam vindicare potest. Est vero hæc Ecclesia una, non quod in terris unum aliquod caput, seu unum quendam vicarium sub Christo habeat aut habuerit unquam, (quod sibi jam diu Pontifex Romanus divini juris prætextu vindicavit, cum tamen "tur, et recte administrantur sacramenta. Et ad veram unitatem Ec“clesiæ, satis est consentire de doctrina Evangelii et administratione "sacramentorum. Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus aut ceremonias, ab hominibus institutas. Sicut inquit "Paulus: 'Una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium,' etc.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

** Et cognitio hujus "simul admixtos **, [et debet esse cognita per verbum et legitiEcclesiæ pervenit per mum usum sacramentorum] ut possit audiri; sicut docet usum verbi et sacra- "Christus, Qui Ecclesiam non audierit.' Porro ad veram unitamentorum acceptione "tem Ecclesiæ, requiritur ut sit consensus in recta doctrina fidei perfecta unitate ac u- "et administratione sacramentorum. nanimi consensu ac- "Traditiones vero et ritus atque cæremoniæ quæ vel ad decoceptata. Ista est Ec- "rem, vel ordinem, vel disciplinam Ecclesiæ ab hominibus sunt clesia nostra catholica "institutæ, non omuino necesse est, ut eædem sint ubique aut et apostolicu, cum qua prorsus similes: hæ enim et variæ fuere et variari possunt †† nec pontifex Roma- "pro regionum atque morum diversitate et commodo, [sic tamen nus, nec quivis aliquis "ut sint consentientes verbo Dei :] et quamvis in Ecclesia secunprælatus aut pontifex," dum posteriorem acceptionem mali sint bonis admixti, atque habet quicquid agere "etiam ministeriis verbi et sacramentorum nonnunquam præsint, præterquam in suas "tamen cum ministrent non suo sed Christi nomine, mandato, et dioceses. "auctoritate, licet eorum ministerio uti, tam in verbo audiendo ++ Modo rectoribus " quam recipiendis sacramentis, juxta illud, Qui vos audit, me placeant, quibus sem- “audit :' nec per eorum malitiam imminuitur effectus aut gratia per obtemperandum “donorum Christi rite accipientibus; sunt enim efficacia propter est, sic tamen ut eo- "promissionem et ordinationem Christi, etiamsi per malos exhirum jussio atque lex "beantur."

verbo Dei non adver

setur.

revera divino jure nihil amplius illi sit concessum quam alii cuivis episcopo,) sed ideo una dicitur, quia universi Christiani in vinculo pacis colligati unum caput Christum agnoscunt, cujus se profitentur esse corpus, unum agnoscunt Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum ac Patrem omnium.

Traditiones vero, et ritus, atque ceremoniæ, quæ vel ad decorem vel ordinem vel disciplinam Ecclesiæ ab hominibus sunt institutæ, non omnino necesse est ut eædem sint ubique aut prorsus similes. Hæ enim et variæ fuere, et variari possunt pro regionum et morum diversitate, ubi decus, ordo, et utilitas Ecclesiæ videbuntur postulare":

[Hæ enim et varie fuere, et variari possunt pro regionum et morum diversitate, ubi decus decensque ordo principibus rectoribusque regionum videbuntur postulare; ita tamen ut nihil varietur aut instituatur contra verbum Dei manifestum.]

Et quamvis in Ecclesia secundum posteriorem acceptionem mali sint bonis admixti, atque etiam ministeriis verbi et sacramentorum nonnunquam præsint; tamen cum ministrent non suo sed Christi nomine, mandato, et auctoritate, licet eorum ministerio uti, tam in verbo audiendo quam in recipiendis sacramentis juxta illud: " Qui vos audit, me audit." Nec per eorum malitiam minuitur effectus, aut gratia donorum Christi rite accipientibus; sunt enim efficacia propter promissionem et ordinationem Christi, etiamsi per malos exhibeantur.

6. De Baptismo P.

De Baptismo dicimus, quod Baptismus a Christo sit institutus, et sit necessarius ad salutem, et quod per Baptismum offerantur

"8. Quid sit Ecclesia.

"Quanquam Ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere cre"dentium; tamen, cum in hac vita multi hypocritæ et mali admixti "sint, licet uti sacramentis, quæ per malcs administrantur, juxta vocem "Christi: "Sedent Scribæ et Pharisæi in cathedra Mosis' etc. Et sa“cramenta et verbum propter ordinationem et mandatum Christi sunt "efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.

"Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio "malorum in Ecclesia, et sentiebant ministerium malorum inutile et "inefficax esse.

0

[There is a space left blank here in the original manuscript; and the paragraph included within the brackets is written on a loose slip of paper. See note (n) p. 277.]

P [In Strype, Memor. App. vol. i. No. 112. from Cott. MSS. Cleop. E. v.]

remissio peccatorum et gratia Christi, infantibus et adultis. Et quod non debeat iterari Baptismus, et quod infantes debeant baptizari. Et quod infantes per Baptismum consequantur remissionem peccatorum et gratiam, et sint filii Dei, quia promissio gratiæ et vitæ æternæ pertinet non solum ad adultos, sed etiam ad infantes. Et hæc promissio per ministerium in Ecclesia infantibus et adultis administrari debet. Quia vero infantes nascuntur cum peccato originis, habent opus remissione illius peccati, et illud ita remittitur ut reatus tollatur, licet corruptio naturæ seu concupiscentia manet in hac vita, etsi incipit sanari, quia Spiritus Sanctus in ipsis etiam infantibus est efficax et eos mundat. Probamus igitur sententiam Ecclesiæ quæ damnavit Pelagianos, quia negabant infantibus esse peccatum originis. Damnamus et Anabaptistas qui negant infantes baptizandos esse. De adultis vero docemus, quod ita consequuntur per Baptismum remissionem peccatorum et gratiam, si baptizandi attulerint pœnitentiam veram, confessionem articulorum fidei, et credant vere ipsis ibi donari remissionem peccatorum et justificationem propter Christum, sicut Petrus ait in Actis: "Pœnitentiam agite, et bap"tizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remis"sionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti."

7. De Eucharistia 9.

De Eucharistia constanter credimus et docemus, quod in sacramento corporis et sanguinis Domini, vere, substantialiter, et realiter adsint corpus et sanguis Christi sub speciebus panis et vini. Et quod sub eisdem speciebus vere et realiter exhibentur et distribuuntur illis qui sacramentum accipiunt, sive bonis sive malis r.

9. De Baptismo.

"De Baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem, quodque per "Baptismum offeratur gratia Dei; et quod pueri sint baptizandi, qui per "Baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei.

"Damnant Anabaptistas, qui improbant Baptismum puerorum, et af"firmant pueros sine Baptismo salvos fieri.

"10. De Cana Domini.

"De Cœna Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere ad"sint, et distribuantur vescentibus in Coena Domini, et improbant secus "docentes.

a [In Strype, Memor. App. vol. i. No. 112. from Cott. MSS. Cleop. E. v.] [The terms of this Article are precisely those which were agreed on in Germany by the Lutheran and the English divines, in the winter of 1535. See Seckendorf, Comment. de Lutheran. lib. iii. §. xxxix. Add. (f).]

8. De Pœnitentia S.

Summam et ineffabilem suam erga peccatores clementiam et misericordiam Deus Opt. Max. apud Prophetam declarans hisce verbis, " Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, " sed ut impius convertatur a via sua et vivat," ut hujus tantæ clementiæ ac misericordiæ peccatores participes efficerentur, saluberrime instituit Pœnitentiam, quæ sit omnibus resipiscentibus velut antidotum quoddam et efficax remedium adversus desperationem et mortem. Cujus quidem Pœnitentiæ tantam necessitatem esse fatemur, ut quotquot a Baptismo in mortalia peccata prolapsi sint, nisi in hac vita resipiscentes Pœnitentiam egerint, æternæ mortis judicium effugere non poterint. Contra [vero t] qui ad misericordiam Dei per Pœnitentiam tanquam ad asylum confugerint, quantiscunque peccatis obnoxii sunt, si ab illis serio conversi Pœnitentiam egerint, peccatorum omnium veniam ac remissionem indubie consequentur. Porro quoniam peccare a nobis est, resurgere vero a peccatis, Dei opus est et donum, valde utile et necessarium esse arbitramur docere, et cujus beneficium sit ut veram salutaremque Pœnitentiam agamus, et quænam illa sit ac quibus ex rebus constet, de qua loquimur Pœnitentia.

Dicimus itaque Pœnitentiæ per quam peccator a morte animæ resurgit, et denuo in gratiam cum Deo redit, Spiritum Sanctum auctorem esse et effectorem, nec quemquam posse sine hujus arcano afflatu, peccata sua salutariter vel agnoscere vel odio habere, multo minus remissionem peccatorum a Deo sperare aut assequi. Qui quidem sacer Spiritus Pœnitentiæ initium, progressum, et finem, cæteraque omnia quæ veram Pœnitentiam perficiunt in anima peccatrice, hoc (quem docebimus) ordine ac modo operatur et efficit.

"11. De Confessione.

"De confessione docent, quod absolutio privata in Ecclesiis retinenda "sit, quanquam in confessione non sit necessaria omnium delictorum "enumeratio. Est enim impossibilis juxta Psalmum: 'Delicta quis in“telligit ?”

[Strype has printed two articles De Pœnitentia; the second is in great part the same with that here given. The Cotton MS. from which he took them, contains no less than four drafts of articles on this point.]

t [There is a draft of this Article in the State Paper Office, with corrections in the handwriting of Cranmer. Some of these were adopted in the fair copy, and are distinguished by brackets. Those which were rejected are noticed as they occur.]

Principio, facit ut peccator per verbum peccata sua agnoscat, et veros conscientiæ terrores concipiat, dum sentit Deum irasci peccato, utque serio et ex corde doleat ac ingemiscat, quod Deum offenderit; quam peccati agnitionem, dolorem, et animi pavorem ob Deum offensum, sequitur peccati confessio, quæ fit Deo dum rea conscientia peccatum suum Deo confitetur, et sese apud Deum accusat et damnat, et sibi petit ignosci. Psalm 31. "Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam mea non ab"scondi. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Do"mino, et tu remisisti impietatem peccati mei." Atque hæc coram Deo confessio conjunctam habet certam fiduciam misericordiæ divinæ et remissionis peccatorum propter Christum, qua fiducia conscientia jam erigitur et pavore liberatur, ac certo statuit Deum sibi esse propitium, non merito aut dignitate pœnitentiæ, aut suorum operum, sed ex gratuita misericordia propter Christum, qui solus est hostia, satisfactio, ac unica propitiatio pro peccatis nostris. Ad hæc adest et certum animi propositum vitam totam in melius commutandi, ac studium faciendi voluntatem Dei et perpetuo abstinendi a peccatis. Nam vitæ novitatem sive fructus dignos Pœnitentiæ ad totius Pœnitentiæ perfectionem necessario requirit Deus, juxta illud, Rom. 6o: "Sicut exhi"buistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati, ad ini"quitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ, in "sanctificationem."

Atque hæc quidem omnia, agnitionem peccati, odium peccati, dolorem pavoremque pro peccatis, peccati coram Deo confessionem, firmam fiduciam remissionis peccatorum propter Christum, una cum certo animi proposito postea semper a peccatis per Dei gratiam abstinendi et serviendi justitiæ, Spiritus Sanctus in nobis operatur et efficit, modo nos illius afflatui obsequamur, nec gratiæ Dei nos ad Pœnitentiam invitanti repugnemus.

Cæterum cum has res quæ Pœnitentiam efficiunt maxima pars Christiani populi ignoret, nec quomodo agenda sit vera Pœnitentia intelligat, nec ubi speranda sit remissio peccatorum norit, ut in his rebus omnibus melius instituatur et doceatur, non so

"12. De Pœnitentia.

Et

"De Pœnitentia docent, quod lapsis post Baptismum contingere pos"sit remissio peccatorum, quocunque tempore, cum convertuntur. quod Ecclesia talibus redeuntibus ad Pœnitentiam absolutionem impertiri debeat.

[ocr errors]
[ocr errors]

"Constat autem Pænitentia proprie his duabus partibus: altera est,

[ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »