Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ibid. cap. ii. v. 10. ed. Vallars. tom. vi. p. 365. Polluit Christi mysteria indigne accipiens corpus ejus et sanguinem. Answer to Gardyner, (vol. iii. pp. 337. 341.)

In Ephes. cap. i. v. 7. ed. Vallars. tom. vii. p. 553. Dupliciter vero sanguis Christi et caro intelligitur: vel spiritualis illa atque divina, de qua ipse dixit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: et, Nisi manducaveritis carnem meam, et sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam æternam ; vel caro et sanguis quæ crucifixa est, et qui militis effusus est lancea. Juxta hanc divisionem et in sanctis ejus diversitas sanguinis et carnis accipitur, ut alia sit caro quæ visura est salutare Dei, alia caro et sanguis quæ regnum Dei non queant possidere. Answer to Gardyner, (vol. iii. p. 350.)

AUGUSTINUS. A. D. 396.

Ad Infantes, ed. Bened. Serm. 272. tom. v. p. 1103. Quod videtis, panis est et calix, quod vobis etiam oculi vestri renuntiant: quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis Christi. . . . Quomodo est panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, quomodo est sanguis ejus? Ista, fratres, ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur speciem habet corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritalem. Defence, (vol. ii. p. 327.); Answer to Gardyner, (vol. iii. p. 425.)

Ad Dardanum, ed. Bened. epist. 187. tom. ii. pp. 681. 692. Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum Jesum, unde venturus est; memoriterque recole et fideliter tene Christianam confessionem, quoniam resurrexit a mortuis, ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris, nec aliunde quam inde venturus est ad vivos mortuosque judicandos. Et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum ire visus est in cœlum, id est, in eadem carnis forma atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Secundum hanc formam non est putandus ubique diffusus. Cavendum est enim, ne ita divinitatem adstruamus hominis ut veritatem corporis auferamus. . . . Una enim persona Deus et homo est, et utrumque est unus Christus Jesus, ubique per id quod Deus est, in cœlo autem per id quod homo. . . . Ubique totum præsentem esse non dubites tanquam Deum, et in eodem templo Dei esse

...

tanquam inhabitantem Deum, et in loco aliquo cœli propter veri corporis modum. Defence, (vol. ii. p. 361.); Answer to Gardyner, (vol. iii. p. 291.)

Ibid. ed. Bened. tom. ii. p. 683. Spatia locorum tolle corporibus, nusquam erunt, et quia nusquam, nec erunt. Defence, (vol. ii. p. 365.)

De Trinit. lib. iii. cap. 4. ed. Bened. tom. viii. p. 798. Apostolus Paulus... potuit significando prædicare Dominum Jesum Christum, aliter per linguam suam, aliter per epistolam, aliter per sacramentum corporis et sanguinis ejus: nec linguam quippe ejus, nec membranas, nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos, nec signa litterarum conscripta pelliculis, corpus Christi et sanguinem dicimus; sed illud tantum quod ex fructibus terræ acceptum et prece mystica consecratum rite sumimus ad salutem spiritalem in memoriam pro nobis Dominicæ passionis. Defence, (vol. ii. p. 374.)

De Doctrina Christiana, lib. iii. cap. 4. ed. Bened. tom. iii. p. 47. Rarissime et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quod non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut præcedentis. linguæ solvat inspectio. Sed verborum translatorum ambiguitates de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio cavendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias.

Ibid. p. 49. Huic autem observationi qua cavemus figuratam locutionem, id est translatam quasi propriam sequi, adjungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere. Demonstrandus est igitur prius modus inveniendæ locutionis, propriane an figurata sit. Et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratam esse_cognoscas.

Ibid. p. 52. Si præceptiva locutio est aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis. Facinus vel flagitium videtur jubere: figura est ergo, præcipiens passioni Dominicæ communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro

[ocr errors]

nobis caro ejus crucifixa et vulnerata sit. Defence, (vol. ii. pp. 379. 434.); Answer to Gardyner, (vol. iii. p. 68.)

Ibid. pp. 48, 49. Sub signo servit qui operatur aut veneratur aliquam rem significantem, nesciens quid significet: qui vero aut operatur aut veneratur utile signum divinitus institutum, cujus vim significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt. . . . Hoc tempore posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostræ libertatis illuxit, nec eorum quidem signorum, quæ jam intelligimus, operatione gravi onerati sumus, sed quædam pauca pro multis, eademque factu facillima, et intellectu augustissima et observatione castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina: sicuti est baptismi Sacramentum, et celebratio corporis et sanguinis Domini. Quæ unusquisque cum percipit, quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute, sed spiritali potius libertate veneretur. Answer to Gardyner, (vol. iii. p. 208.)

Ad Bonifacium, ed. Bened. tom. ii. p. 267. Sæpe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus, crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso dominico die dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus hæc gesta sunt similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus et dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed jam olim factum est? Nonne semel immolatus est Christus in se ipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschæ solemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur, qui interrogatus responderit eum immolari? Si enim sacramenta quandam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quendam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. Nihil est autem aliud credere quam fidem habere. Ac per hoc cum respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere prop

ter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso baptismo Apostolus, Consepulti, inquit, sumus Christo per baptismum in mortem. Non ait, sepulturam significavimus: sed prorsus ait, Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantæ rei non nisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit. Defence, (vol. ii. p. 384.); Answer to Gardyner, vol. iii. pp. 201. 203. 339.)

Super Levitic. Quæst. 57. ed. Bened. tom. iii. p. 516. Solet autem res quæ significat, ejus rei nomine quam significat, nuncupari; sicut scriptum est: Septem spice septem anni sunt: non enim dixit, septem annos significat: et Septem boves septem anni sunt: et multa hujusmodi. Hinc est quod dictum est, Petra erat Christus. Non enim dixit, Petra significat Christum, sed tanquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. Sic et sanguis, quoniam propter vitalem quandam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. Defence, (vol. ii. p. 386.)

...

Contra Adimantum, cap. 12. ed. Bened. tom. viii. p. 126. Sic est sanguis anima, quomodo petra erat Christus . . nec tamen ait, Petra significabat Christum; sed ait, Petra erat Christus. Ibid. p. 124. Possum interpretari præceptum illud in signo esse positum. Non enim Dominus dubitavit dicere, Hoc est corpus meum: cum signum daret corporis sui. Defence, (vol. iii. p. 387.)

Contra Maximinum, lib. iii. cap. 22. ed. Bened. tom. viii. p. 725. Hæc sacramenta sunt, in quibus non quid sint, sed quid ostendunt, semper attenditur : quoniam signa sunt rerum, aliud existentia et aliud significantia. Defence, (vol. ii. p. 387.)

De Verbis Domini, Serm. 33. ed. Bened. tom. v. p. 566. Noli parare fauces, sed cor. Defence, (vol. ii. p. 428.)

In Joan. Tract. 25. ed. Bened. tom. iii. pars ii. p. 489. Quid paras dentes et ventrem? Crede et manducasti. Defence, (vol. ii. p. 428.)

Ibid. Tract. 26. ed. Bened. tom. iii. pars ii. p. 500. Qui ergo non manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, non habet in se vitam: et qui manducat ejus carnem, et bibit ejus sanguinem, habet vitam. Ad utrumque autem respondet quod dixit æternam. Non ita est in hac esca quam sustentandæ hujus temporalis vitæ causa sumimus. Nam qui eam non sumpserit,

non vivet; nec tamen qui eam sumpserit vivet. Fieri enim potest, ut senio, vel morbo, vel aliquo casu, plurimi et qui eam sumpserint moriantur. In hoc cibo et potu, id est corpore et sanguine Domini, non ita est. Nam et qui eam non sumit non habet vitam: et qui eam sumit, habet vitam, et hanc utique æternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia in prædestinatis et vocatis et justificatis et glorificatis sanctis et fidelibus ejus... Hujus rei sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi, alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa præparatur, et de mensa dominica sumitur quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vero ipsa, cujus sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicunque ejus particeps fuerit. . . . Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat [spiritaliter] carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, [licet carnaliter et visibiliter premat dentibus sacramentum corporis et sanguinis Christi]: sed magis tantæ rei sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit. Defence, (vol. ii. p. 432.)

Est

Ibid. Tract. 27. ed. Bened. tom. iii. pars ii. p. 502. [sermo] de corpore Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter æternam vitam. Exposuit autem modum adtributionis hujus et doni sui, quomodo daret carnem suam manducare, dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo. Signum quia manducavit et bibit, hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si hæret ut non deseratur. Hoc ergo nos docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in ejus corpore sub ipso capite in membris ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unitatem ejus. Defence, (vol. ii. p. 433.)

Ibid. p. 504. Quid est Spiritus et vita sunt? Spiritaliter intelligenda sunt. Intellexisti spiritaliter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt sed tibi non sunt. Answer to Gardyner, (vol. iii. p. 321.)

Ibid. Tract. 30. ed. Bened. tom. iii. pars ii. p. 517. Sursum est Dominus: sed etiam hic est veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit uno loco esse potest: veritas ejus ubique diffusa est. Defence, (vol. ii. p. 362.)

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »