Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

PREFATIONES

ET

INDICES DISPUTATIONUM.

I. PREFATIO

AD DISPUTATIONES DE NECESSARIA SECESSIONE

AB ECCLESIA ROMANA.

INTER omnes, quæ Nobis cum Pontificiis intercedunt, Controversias, nullam dari, quæ momentosior sit, nullam, quæ majori animorum contentione, et jam antea agitata fuerit, et nunc etiam agitetur, ea quæ Secessionem nostram ab Ecclesia Romana spectat, apud omnes debet esse in confesso. Cum enim aliæ circa singularia quædam doctrinæ Capita versentur, in quibus ab invicem dissidemus : Hæc vero omnia in universum complectatur, quæ causam huic nostræ Secessioni præbere potuerunt; Nemo non videt, quantum intersit accurate eam expendi, ut primariam et capitalem, a qua cæteræ omnes pendeant. Constat sane nihil esse, quod ab illarum partium hominibus, vel frequentius objectetur, vel exagitetur odiosius, quasi non modo temeraria, sed et injusta et Schismatica fuerit, quæ pacis, quam tantopere Christus nobis commendavit, sacratissimum vinculum impie abruperit, et communionem Corporis Christi mystici nefarie lacerarit. Cui perniciosissimo malo remedium aliud afferri non posse clamitant, quam si eo unde exivimus revertamur, et cum Ecclesia sua, a qua per Schisma voluntarium divortium fecimus, in gratiam redeamus. Nostri vero vicissim, ne veritati ac sibi deessent, in id etiam sedulo laborarunt, ut falsitatem et injustitiam istarum criminationum demonstrarent, et subdolas eorum artes retegerent, qui sub insidiosæ pacis obtentu, hoc unum agebant, ut conscientias, semel a Christo liberatas, sub durissimæ servitutis jugum á áoranrov reducerent. Quod ab eximiis Dei Servis ea solertia et soliditate præstitum, ut nihil habeat superstitio quod cum ratione reponere possit. Demonstratum quippe non una ratione, Pios Majores nostros non sine gravissimis causis post tentatam sæpius et expetitam frustra Reformationem in Capite et Membris, Secessionem

« ZurückWeiter »