Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

S. R. E. CARDINALIS

. TIT. S. PRAXEDIS ARCHIEPISCOPUS

UNIVERSO CLERO MEDIOLANENSI SALUTEM IN DOMINO.

D ivinæ misericordiæ munere donoque Ecclesia Mediolanensis, cujus Archiepiscopalem curam et administrationem, Dei Sedisque Apostolicæ gratia, gerimus, cum multis aliis ornamentis exculta' sit; tum hoc uno etiam quod Divinorum Officiorum Ritum præcipuum, atque eum quidem antiquissimum, habet; quem a Sancto Ambrosio Patre Patronoque nostro institutum, et à Beato Simpliciano auctum, deinceps Archiepiscopi qui ordine successerunt, tanquam amplam sibi hæreditatem relictam , religiose conservarunt. Itaque nos, ubi primum ad hanc Archiepiscopalem curam gubernationemque vocati sumus, cum alia quæ vel ad cleri disciplinam, vel ad populi morum conformationem, vel ad ecclesiarum instaurationem ornatumque pertinerent, pro sollicitudinis nostræ officio, non solum Conciliis tain Provincialibus quam Diæcesanis, sed omni alio Archiepiscopali munere, quantum in nobis fuit, bene juvante Deo, procurare studuerimus; in id quoque maxime incumbere operæ pretium esse censuimus, ut antiqua Ecclesiæ bujus nobis commissæ Instituta vetel'esque Ritus, atque adeo ab ipso Sancto Ambrosio institutos, recte tueremur, et, ubi opus esset, instauraremus. Quamobrem multis abhinc annis (præter cætera quæ ad hujus Ecclesiæ rationes usumque opus esse vidimus) illud maximopere curavimus, ut Breviarium in primis, adhibito peritorum piorumque hominum consilio, recognosceremus, riteque et congruenter veteribus Ambrosianis Institutis conformaremus. Quo in genere cum exemplaria antiqua aliaque comprobata hujus Ecclesiæ monimenta adhiberi mandavimus, tum vero totius Officii normam, in multiplici Breviarii Ambrosiani varietate, diversis temporibus non recte a nonnullis sacerdotibus privatim introducta, ad Ritum accommodaci voluimus, quem

Pars Vern,

clarissimi Divinorum Officiorum scriptores docent, et Theodorus in primis, Archiepiscopus prædecessor noster, qui ejusdem Ambrosiani Divinarum precum Officii Nocturni Matutinique partes pie et erudite explicavit luculenta mysteriorum interpretatione. Hoc igitur Breviarii opus, demum divinæ pietatis abundantia confectum, et Ritui veteri' accommodatum, et, quod ad Lectiones Sacræ Scripturæ attinet, cum ratione, canone atque instituto antiquo hujus nostræ Ecclesiæ congruens, cæterisque partibus absolutum, in lucem emitti jussimus. Quare universis et singulis Ecclesiastici Ordinis hominibus (etiam Regularibus) qui jure, consuetudine, constitutione decretove nostro, aut alia quacumque causa, Ambrosiano more Divina Officia obire debent, iis edicimus, et in virtute sanctæ obedientiæ jubemus præcipimusque, ut ad hujus Ambrosiani nostri Breviarii præscriptum Canonicas Horas Divinumque Officium deinceps perpetuo, tam publice quam privatim, præstent. Quod si quis secus fecerit, cum eum Canonicarum Horarum Officio, quod debent, non satisfacere declaramus; tum poenis affici sancimus quæ Lateranensi Concilio a Leone Decimo Pontifice, et aliis sanctionibus Pontificiis, et Provincialibus Synodis Mediolanensibus, contra clericos constitutæ sunt qui Canonicarum Horarum Officium intermittunt. Illud autem eos universos singulosque hortamur ac monemus, ut divinæ ca. ritatis studio incensi, ita se in hujus Breviarii usu exerceant, ut, quod ore psallunt, mente, spirituque idem intime psallant: : sicque toto avimo suæ pietatis fructus in dies uberrimos a Deo percipere studeant, intercedente Beatissimo Patre Ambrosio, in cujus Ecclesia ipsi ministrant.

Datum Mediolani octavo Idus Septembris MDLXXXII.

MISERATIONE DIVINA

TIT. S. MARCI S. R. E. PRESB. CARDINALIS

GAISRUCHIUS

S. MEDIOLANENSIS ECCLESIAE

ARCHIEPISCOPUS

UNIVERSO CLERO SUO SALUTEM IN DOMINO.

Vuod plurium in votis erat ut Divina hæc Officia Ambrosiano more obeunda' accuratioribus adhuc typis ornatuque majori ederentur: id bene, auspicato contigisse arbitramur. Sed quemadmodum tabulis quibusdam graphice pictis intervenit, a quibus cautius est abstinere manum quam ut nimium audendo prisca formarum majestas obliteretur: ita , ablatis typographorum mendis, atque verborum. serie mórulis suis tractibiosque adeo distincta ut divinæ sententiæ in ipso primigenio textu exploratæ magis clarescerent, cæterum suus sacræ psalmodiæ antiquitati servatus est honor. Quam quidem psalmodiam, non interprete Italo, aut Romano, aut Veneto vulgatam, sed a majoribus vestris apud vos latine redditam, et per antistites vestros propositam rite tuemur: Historiam quoque explere, et aliquando etiam attingere visum est; quam parcissime tamen, et in iis tantum quae a saniori critice nimio opere vexabantur. Deinde perfectum est ut ad sacræ liturgiæ normam Rubricæ quælibet exigerentur, ac nonnullis majus lumen accederet; neque illud prætermissum est quod adscititios infelicioris ætatis sensus respicit, ut saltem nimis contorti et frigida vena fluentes subducerentur. Quod reliquum est, vos pro viribus hortamur, ut in hac Laudis Hostia Deo exibenda ita animo afficiamini ut ipsa rerum sanctitas ac salutis vestræ emolumentum postulat. Nihil enim hic repositum est quod non maximi intersit. Hic (1), « historia instruit, » lex docet, prophetia annuntiat ... hic certat in psalmis » doctrina cum gratia simul. Cantatur ad delectationem, » discitur ad eruditionem» : Sed illud etiam meminerimus docuisse Davidem intus nos canere oportere, intus psallere, quemadmodum canebat et Paulus dicens:6 Orabo

spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et » mente (2)». Datum Mediolani hal. Martii MDCCCXXX.

(1). S. Ambrosius, Præf. in Psalm. (2) 1. ad Cor. cap. 14, vers. 75.

« ZurückWeiter »