Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Spíritum Sanctum. Sed Trinitas vera non esset, si una eademque persóna dicerétur Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.

B. Sublevátis óculis in cœlum, Jesus dixit: * Pater, hæc est vita æterna, ut

cognoscant te solum Deum

verum, et quem misisti Jesur Christum. y. Nosse te, consummáta justítia est, et scire justítiam et virtútem tuam, radix est immortalitátis. * Pater. Joann. 17.1, 3. Sapient. 15. 3.

S

Lectio v.

I enim sicut est Patris, et Filii, et Spíritus Sancti una substantia, sic esset una persóna; nihil omninò esset, in quo veráciter Trínitas dicerétur. Rursùs quidem Trínitas esset vera, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemádmodum Pater, Fí lius, et Spíritus Sanctus personárum sunt ab invicem proprietáte distincti; sic fuissent naturárum quoque diversitáte discréti. Sed quia in illo uno vero Deo Trinitáte, non solùm quòd unus Deus est, sed étiam quòd Trínitas est, naturáliter verum est: proptereà ipse verus Deus in persónis Trínitas est, et in una natúra unus est.

B. Dóminus possédit me in inítio viárum suárum,

Antequam quidquam fáceret à princípio: cum eo eram cuncta componens. . Pater meus usque modò operátur, et ego óperor. * Antequàm quidquam fáceret. Prov. 8. 22, 30. Joann. 5. 17.

Lectio vj.

plen totus Pater in Fi

Er hanc unitátem natu

lio et Spíritu Sancto est, totus Fílius in Patre et Spíritu Sancto est, totus quoque Spíritus Sanctus in Patre et Fílio. Nullus horum extra quémlibet ipsórum est; quia nemo álium aut præcédit æternitáte,aut excédit magnitúdine, aut súperat potestáte. Quia nec Fílio, nec Spíritu Sancto, quantùm ad natúræ divinæ unitátem pértinet, aut antérior aut major Pater est: nec Fílii ætérnitas atque imménsitas, velut antérior aut major, Spíritus Sancti immensitátem æternitatemque aut præcédere, aut excédere naturáliter potest.

R. Dóminus dixit ad me: Filius meus es tu, * Ego hodiè génui te. . Cui dixit aliquandò Angelórum: Filius meus es tu? * Ego hódiè. Glória. * Ego hódiè. Ps.

2.7.

Hebr. 1. 5.

IN III. NOCTURNO.

Ant. 7. d. Rogábo Patrem meum, et álium Paraclétum

dabit vobis, Spíritum veritátis. Joann. 14. 16, 17.

Ant. 8. G. Paraclétus Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docebit ómnia, et súggeret vobis ómnia quæcumque díxero vobis Joann. 14. 26. Ant. 8. c. Spíritus ómnia scrutátur, étiam profunda Dei. 1. Corinth. 2. 10.

. Puer. Justus Dóminus in ómnibus viis suis, B. Et sanctus in ómnibus opéribus suis. Ps. 144. 17. Paternoster..Et ne nos. . Sac. Adjutórium, etc. Léctio sancti Evangélii secundùm Matthæum. Lectio vij. c. 28. v. 18. N illo témpore; Accédens Jesus, locútus est úndecim discípulis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Euntes ergò, docéte omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti, Et réliqua.

I

Homília sancti Athanasii Epíscopi.

Epist. ad Serap. contra eos qui dicunt Spiritum Sanctum creaturam esse. Circa fin. Ideámus illam ipsam ab

V

inítio traditiónem, et doctrínam, et fidem Cathólicæ Ecclésiæ, quam Chris-, tus quidem dedit, Apostoli verò prædicavérunt, et Pa

;

tres servavérunt. In hac enim Ecclésia fundámur; et qui indè éxcidit, neque esse, neque dici póterit Christiánus. Trínitas ígitur sancta et perfecta in Patre, et Fílio, et Spíritu Sancto, ratiónem Deitátis áccipit, nihil aliénum aut foris superinductum póssidet, neque ex creatóre et creatúra consistit, sed tota est ex creatóre et conditóre rerum, sibi símilis, et natúrâ indivisibilis; unáque ejus operátio. Pater enim per Verbum in Spíritu Sancto ómnia facit. Atque ità únitas Trinitátis servátur, et ità unus Deus in Ecclésia prædicátur, qui est super ómnia, et per ómnia, et in ómnibus. Super ómnia quidem ut Pater, ut principium et fons; per ómnia verò per Verbum; in ómnibus porrò in Spíritu Sancto.

B. Locútus est Jesus úndecim discípulis, dicens, Euntes* Docéte omnes gentes, baptizantes eos in nómine Patris, et Filii, et Spi ritus Sancti. y. Erit fons palens habitántibus Jerúsa lem in ablutiónem peccatóris.* Docéte. Matth. 28. 18, 19. Zachar. 13. 1.

Lectio vij.!

Trinitas autem non est nómine tenùs, aut ináni dictiónis spécie, sed veri

Lectio ix. de Evangelio, et Homilia Dominica ultimæ occurrentis.

R. Benedictus Deus, et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum *Per Jesum Christum in ipsum. y. In uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus. * Per. Glória.

Te Deum, p. 8.

táte, et subsistendi ratióne Trinitas. Ut enim Pater est hoc ipsum quod est; ità quoVerbum super que ómnia Deus, hoc ipsum est quod est; ità quoque Spíritus Sanctus non inessentiale quiddam est, sed existit et subsistit verè. Neque hic minùs sentit Catholica Ecclésia, ne in istos nostri témporis, qualis Cáiphas fuit, Judæos,* Per. Ephes. 1. 3, 5. 1. Cor. et in Sabellium delabátur: 12, 13. neque plùs comminíscitur, ne in ethnicórum deórum pluralitátem provolvátur. Et quòd ista sit fides Ecclésiæ, discant ex eo quòd Dóminus emittens Apóstolos suos, præcépit eis hoc fundamentum in Ecclésia pónere : [Proficiscentes, (inquit), docéte omnes gentes, baptizantes eos in nómine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti.] Apóstoli autem profecti, ità docuerunt; et hæc est prædicátio in omnem sub coelo Ecclésiam.

[blocks in formation]

*. Sacerd. Quis loquétur potentias Dómini,

R. Audítas fáciet omnes laudes ejus? Ps. 105. 2. AD LAUDES MATUTINAS.

Psalmi de Dominica. Ant. 1. f. Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. Eph. 4. 6.

Ant. 2. D. In ipso vívimus, et movémur, et sumus; ipsíus enim et genus sumus. Act. 17. 28.

Ant. 3. a. Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. 1. Joann. 1. 5.

Ant. 4. E. Benedicentes.
Loco Cantici Benedícite,

dicitur

M

sequens. Cantic. Eccli. 43. 29. Ulta dicémus, et deficiémus in verbis ; consummátio autem sermónum, ipse Dóminus est in ómnibus.

*

Gloriantes ad quid valébimus? ipse enim Omnípotens super ómnia ópera

sua.

*

Terribilis Dóminus et magnus vehementer ; et mirábilis potentia ipsíus.

Glorificantes Dóminum quantumcumque potueritis; * supervalébit enim adhuc, et admirábilis magnificéntia ejus.

Benedicentes Dóminum, exaltáte illum quantùm potestis; *major enim est omni laude.

Exaltantes eum replémini virtúte, ne laborétis; non enim comprehendétis.

Quis vidébit eum, et enar rábit?* et quis magnificábit eum, sicut est ab inítio?

Ant. Benedicentes Dóminum, exaltáte illum quantùm potestis; major enim est omni laude. Eccli. 43. 33. Ant. 5. a. Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt ómnia ipsi glória in sécula. Rom. 11. 39.

Capitul. Apocal. 7. 12. B Enedictio, et cláritas, et sapiéntia, et gratiárum áctio, honor, et virtus, et fortitúdo Deo nostro in sécula seculórum. Amen. B. Deo grátias.

HYMNUS. Santol.

Magl.

Luce quæ tuâ lates, Beáta semper Trinitas!

Te confitémur, crédimus,
Pióque corde quærimus.

O sancte sanctórum Pater!
O Nate de Deo Deus!
O charitátis vínculum
Jungens utrúmque, Spíri-

tus!

Ut se videt totum Pater, Coæva proles náscitur; Amórque quo se diligunt, Et ipse procédit Deus.

Est totus in Nato Pater, In Patre totus Fílius, Natóque plenus ac Patre Inest utrique Spíritus.

Quod Natus est, hoc Spí

ritus ; Hoc est utérque quod Pater; Tres una summa Véritas, Tres una summa Cháritas.

Da posse quod jubes, Pa

ter:

Da scire, Fili, quod doces : Fac corde toto, Spíritus, Nos velle quod probas bonum. Amen.

V. Quis loquétur, suprà. Ad Benedictus, Ant. 4. E. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat, et qui est, et qui ventúrus est. Dignus es, Dómine Deus noster, accí-pere glóriam, et honórem, et virtútem. Apocal. 4. 8, 11. Oratio.

Mnipotens sempiterne Onipotens

lis tuis in confessióne veræ

fidei, æternæ Trinitatis gló

riam agnoscere, et in poténtia majestátis adoráre Unitátem; quæsumus, ut ejusdem fidei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur adversis; Per Dóminum.

Fit commemoratio de Dominica ultima occurrente; posteà de die Octava Dedicationis, per Antiph. Zacchae, festínans, p. 310; y. Domum tuam, p. 30g; Orat. Deus, qui nobis per singulos annos, 310. AD HORAS, non dicuntur Hymni.

Psalmi de Dominica.

AD PRIMAM.
Ant. Unus Deus, j. de Lau-

dibus.
Dicitur Symbol. Quicum-

que.

Capitul. Hebr. 1. 2, 3. Ilium Deus constituit hærédem universorum, per quem fecit et sécula: qui cùm sit splendor glória, et figúra substantiæ ejus, portansque ómnia verbo virtútis suze, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad dexteram Majestatis in excelsis.

R. breve. Egressus ejus * Ab initio, R. Egressus. y. A diébus eternitátis. * Ab inítio. Glória. F. Egressus.

Mich. 5. 2.

V. Verbo Dómini cœli firmáti sunt, R. Et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. Ps. 32. 6.

[merged small][ocr errors]

tuos majestáti tuæ subjectos, per únicum Fílium tuum in unitáte Sancti Spíritus bénedic et prótege; ut ab omni hoste secúri in tua laude lætémur; Per eumdem....... in unitáte ejusdem Spíritus. y. Pretiósa, ut in Psalter, AD TERTIAM. Ant. In ipso vivimus, ij. de Laudibus.

G

Capitul. 2. Cor. 13. 13. Rátia Dómini nostri Jesu Christi, et cháritas Dei, et communicátioSancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Amen.

B. breve. Verbo Dómini *Coeli firmáti sunt, R. Verbo Dómini. y. Et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. * Coeli. Glória. B. Verbo. Psalm. 32.6.

V. Benedictus es, Dómine, in firmamento cœli; R. Et laudábilis, et gloriósus in sécula. Dan. 3. 56.

AD SEXTAM. Ani. Deus lux est, iij. de Laudibus.

Capitul. Eph. 5.18, 19, 20. Mplémini Spíritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantantes et psallentes in córdibus vestris Dómino, grátias

« ZurückWeiter »