Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LE MAISTRE DE LA GARLAYE,

MISERATIONE DIVINA ET AUTORITATE APOSTOLICA

EPISCOPUS CLAROMONTENSIS,

COMES LUGDUNI,

REGI AB OMNIBUS CONSILIIS;

CLERO CLAROMONTENSI

Salutem et Benedictionem in Christo Jesu.

Angelicas laudes semper æmulata exul in terris sponsa

Christi Ecclesia illud præsertim in votis habet, Fratres dilectissimi, ut sicut fides, ità et preces nostræ sine labe ad Deum ascendunt.

Nos itaquè felicis memoriæ, prædecessoris nostri vestigiis insistentes, qui zelo Dei incensus Breviarium Claromontense mendis plurimis expurgatum meliorem in formam redegerat, novam hujus editionem et emendatiorem, Deo juvante, suscepimus. Nam, præterquàm quòd pauca supererant priùs editi exemplaria, compertum est nonnulla in eo irrepsisse tùm antiquis Ecclesiæ ritibus, tùm justæ et congrua Officiorum distributioni minùs consona.

Ergò huic rei sedulam operam ipsi navavimus, et nobiscum venerabiles Fratres nostri Ecclesive Cathedralis Canonici, aliique pii doctique Sacerdotes curam seriò contulerunt, alii quidem ut diurna Psalmorum pensa æqualiùs in hebdomada dividerentur; alii ut sua cuique tempori, cuique festo Diei Sacræ Scripturæ loca legenda meliùs coaptarent: nonnullis operæ pretium fuit Hymnos et Responsoria ità severè perscrutari, ut vix aliquid immutarent, et omnia tamen expungerent quà psallentium animos possent aliò distrahere.

Pars Autumnalis.

a

Tùm sublato quidquid in Sanctorum historiis minùs certum, minùs utile videbatur, brevis cujusque Sancti imago adumbrata est, quæ et mores ejus exprimeret et nostros informaret.

Deindè selectos exquisito labore Patrum Sermones habetis et Homilias in quibus erudito manus nihil reliquerunt non pietatem spirans. Rubricæ, detractis nonnullis, quibusdam adjectis, solerti labore clariùs et commodiùs explicatæ sunt : et in iis quidquid redolet venerabilem Arvernæ nostræ Ecclesiæ antiquitatem religiosè servandum, nonnulla que lapsu temporum deciderant ad veterum rituum normam revocanda cura→

vimus.

Prætereà, Fratres dilectissimi, cùm sæpè animo recurreret quod ait S. Hieronymus : Meliorem esse quinque Psalmorum decantationem cum cordis puritate, serenitate et spirituali alacritate, quàm totius Psalterii modulationem cum anxietate cordis et distractione (a); ideò Breviarii partes omnes ad hanc justam mensuram reduximus, quæ non præcipitem cantum suaderet psallentibus, non laborem afferret recitantibus, et omnium tamen alenda pietati sufficeret.

Jam verò omnibus feliciter expletis, unum vos beati Caroli verbis obsecro, Fratres dilectissimi: Ut canonicas preces statis horis recitantes, ad præscriptam rationem et ritum, non negligenter, sed attentè, piè, decorè supplicique mente (b), salutem Pastoris et Ovium à Patre misericor– diarum jugiter exoretis.

Quocircà mandamus et præcipimus omnibus et singulis Claromontensis nostræ Dioceseos Ecclesiis, Capitulis, Pastoribus, Collegiis, Monasteriis, Communitatibus, et aliis Clericis, Officii divini recitandi lege, juxta Claromontensem ritum de jure adstrictis, ut hocce Claromontense Breviario in

(a) Can. Non mediocriter. De Consid. Dist. 1. (b) Ex monitis. S. Caroli Borrom. ad Clerum.

posterum utantur, districtè prohibentes ne quis eorum ullum aliud privatìm, vel publicè recitare præsumat.

Datum Claromonti in Palatio nostro Episcopali, die decimo quinto mensis Maii, anno Domini millesimo septingentesimo septuagesimo quarto.

+ F. M. Episcopus Claromontensis.

De Mandato Illustrissimi ac
Reverendissimi Episcopi,

MORANGES, Secret.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

NEcessitas nobis incumbit, Fratres dilectissimi, novam Breviarii Claromontensis Editionem autoritate nostrá firmandi. Nulla supersunt apud Typographum prioris editionis exemplaria. Optandum sanè nobis foret hanc tandem cæterosque Libros hujusce Dioecesis Ecclesiasticos perfectiùs ordinare. Verùm urgens necessitas, brevitas temporis, inopinata impensa quae Parochiis fuissent graves nimis et onerosæ, obstiterunt quominus opus tam grande perficeremus.

Nihil ferè immutandum, nec ullas nisi admodùm concisas accessiones, excerptas è Scriptura Sacra, et ad elucidationem textús necessarias, passim emittendas esse judicavimus. Quoad Lectiones nonnullas de Proprio Sanctorum, si quid offerunt ́discriminis priùs inter et recens Breviarium, cavimus ut cum delectu fieret immutatio, magisque congrueret pietati.

Ne gravetur Antiphonarium, veteres servati sunt Hymni, quamvis recentes quidam, ob sententiarum vim, elegantiam verborum et teneriores pietatis sensus, veteribus anteponi satiùs nobis videretur. Hujusce numeri sunt imprimis minorum Horarum, Officii Beatæ Mariæ in Sabbato ad Vesperas, nec non de Festo S. Joannis Baptistæ, Hymni. Ex his, solum de Beata Maria Hymnum in ipsomet Breviarii corpore mutari curavimus; aliorum verò mutationem, ad libitum uniuscujusque vestrúm, Fratres charissimi, seligendam, ad calcem Breviarü remisimus.

« ZurückWeiter »