Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Te manet Æolides viridi venator in herba,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet. Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocyus urget equos. Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus Phæbe subire tuos;
Et cupit, & digna est, quid enim formofius illa,

Pandit ut omniferos luxuriofa sinus,
Atque Arabum fpirat meffes, & ab ore venufto

Mitia cum Paphus fundit amoma rofis!
Ecce coronatur facro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus & uisa est poffe placere fuis.
Floribus effufos ut erat redimita capillos

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Afpice Phoebe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent Aamina verna preces.
Cinnameî Zephyrus leve plaudit odorifer ali,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos pofcit egena toros,
Alma falutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, & hinc titulos adjuvat ipfa tuos.
Quòd si te pretium, ki te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor) illa tibi oftentat quascunque fub æquore vafto,

Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties cùm tu clivofo feflus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
Cur te, inquit, cursu languentem Phæbe diurno

Hesperiis recipit Cærula mater aquis ?
Quid cibi cum Tethy ? Quid cum Tartellide lymphåg.

Dia quid immundo perluis ora falo?

Frigora Phoebe meå melius captabis in umbrâ,

Huc ades, ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,

Huc ades, & gremio lumina pone meo. Quáque jaces circùm mulçebit lenè fufurrans

Aura per humentes corpora fufa rofas. Nec mę (crede mihi) terrent Semelcia fata,

Nec Phåętonteo fumidus axis equo;. Cùm tu Phæbe tuo sapientiùs uteris igni,

Huc ades, & gremio lumina pone meo. Siç Tellus lafciva fuos suspirat amores ;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentefque fovet folis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis, !

Triste mieant ferro fela corusca novo. Jamque vel invictam tentat superâffe Dianam,

Quæque feder facro Vefta pudica foco. Ipfa fenefcentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur osta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenae per urbes,

Litcus io Hymen, & cava faxa fonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet veftis odora crocum. Egrediturque frequens ad amoeni gaudia veris

Virgineas auro cincta puella finus. Votum eft cuique fuum, votum eft tamen omnibus

Ve fibi quem cupiat, det Cytherea virum: Cupum, Nunc quoque feptenâ modulatur arundine pastor,

Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat faa fydera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa yocat. Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo, Convocar & famulos ad fia festa peos.

PS

Nunc etiam Satyri, cùm fera crepufcula furgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque suâ Cyparisli fronde revinētus,

Semicapérque Deus, semideusque caper.
Quæque fub arboribus. Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix fibi cuta Ceres,
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum fibi Nympha pedes, Jamque latet, latitanfque cupit malè tecta videri,

Et fugit, & fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant coelo præponere sylvas

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arboreâ dii precor ite domo.
Te referant miseris te Jupiter aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos afpera tela redis? Tu faltem lentè rapidos age Phæbe jugales

Quà potes, & fenfim tempora veris cant. Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat & noftro serior umbra polo.

[ocr errors]

Elegia sexta.
Ad Carolum Diodatum ruri commo-

rantem. Oui cùm Idibus Decemb. feripiffet, do fua CRTmina excufari poftulâffet, fi folito minus effent bona, quòd inter lautitias quibus erat ab ainicis exceftus, baud fatis felicem operam Mufis dare se poffe affirmabas, hunc habuit refponfum.

[ocr errors]

kto tibi fanam non pleno ventre salutem,

Quâ cu distento fortè carere potes.
At tua quid noftram prolectat Musa camoenam,

Nec finit optatas. pofle fequi tenebras?
Carmine scire velis quàm te redamémque colámque,

Crede mihi vix hoc carmine fcire queas. Nam neque poster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decembrim

Festaque coelifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Hauftaque per lepidos Gallica multa focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?

Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestafle corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euge

Mista Thyonêo curba novena choro.
Nafo Corallæis mala carmina misit ab agris:

Non illic epulæ, non sata vitis erat,
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæun

Cantavit brevibus Tëia Mufa modis ? Pindaricosque inftat numeros Teumelius Euan,

Et redolet fumptiim pagina quæque merum. Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eléo pulvere fuscus eques. 6 Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho ;

Dulcè canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso menfa paratu,

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Maffica fæcundam despumant pocula venam,

Fundis & ex ipso condita' metra sado. * Addimus his artes, fusumque per intima Phoebun

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Cercsa

Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te

Numine composito tres peperiffe Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter iđa manu ;
Auditorque chelys suspensa tapetia circum,

Virgincos tremula quæ regat axte pedes. Illa tuas faltem teneant spectacula Mulas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos fefta chorea tholos,
Percipies tacitum per pe&ora ferpere Phæbum,

Quale repentinus permeat offa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapfa Thalia Gnus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum eft,

Et vocat ad numeros quemlibet illa fuos; Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus indè licent convivia larga poetis,

Sæpius & veteri commaduifle mero. Af qui bella refert, & adulto sub Jove coelum,

Heroafque pios, semideosque duces, Et nunc fanéta canit superům consulta deorum,

Nane latrata fero regna profunda cane, Ple quidem parcè Samii pro more magiftri

Vivat, & innocuos præbeat herba cibos; Stet prope fagineo pellucida lympha carillo,

Sobriaque é puro pocula fonte bibar.
Additur huic scelerisque vacans, & cafta juventus,

Et rigidi mores, & fine labe manus.
Qualis vefte nitens facrâ, & luftralibus undis

Surgis ad infenlos augur iture Deos.
Hoc ritu vixifle fequat poft rapta fagacem

Lumina Titelian, Ogygiumque Liaon,

« ZurückWeiter »