Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sidereum tremebunda caput? num tetra vetuftas 7
Annorumque æterna fames, fqualorque fitusque
Sidera vexabunt? an & infatiabile Tempus
Efuriet Cœlum, rapietque in vifcera patrem?
Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces!
Hoc contra munifle nefas, & Temporis fító
Exemiffe malo, gyrofque dediffe perennes?
Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, fuperâque ur Olympius aulá
Decidat, horribilifque retectâ Gorgone Pallas.
Qualis in Ageam proles Junonia Lemmon
Derurbata facro cecidit de limine cœliisiga av
Tu quoque Phoebe tui cafus imitabere nation
Præcipiti curru, fabitáque ferére mina☺ 45 nuov
Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia fibila ponto.
Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hami
Diffultabit apex, imoque alfifa barathro
Terrebunt Stygium dejecta“ Ceraunia Ditem?
In fuperes quibus ufus erat, fraternaque bella...
At Pater omnipotens fundatis fortius aftris
Confuluit rerum fummæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine fummo
Singula perpetuum juffit fervare tenorem.
Volvitur hinc lapfu mundi rota prima diurno
Raptat, & ambitos fociâ, vertigine coelos, bocilo
Tardior haud folito, Saturnus, & acerut olim
Fulmineùm utilat criftatâ, caffide Mayors
Floridus æternùm Phoebus juvenile corufcat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexostemone Deus; fed femper amicâ
Luce potens eadem currit per figna rotaum,
Surgit odoratis pariter formofus ab Indis qu
Ethereum pecus: albenti qui cogit Olympo

Manè vocans, & ferus agens in pafcua cœli,
Temporis & gemino difpertit regna colore.
Fulget, obirque vices alterno Delia cornu,
Caruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, folitóque fragore
Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, fpiratque hyemem, nimbofq; volutat.
Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, & raucâ circumftrepit æquora conchâ
Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem
Agaona ferunt dorfo Balearica cete.

Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetufti
Prifcus abeft, fervatque fuum Narciffus odorem,
Et puer ille fuum tenet & puer ille decorem
Phoebe tuufque & Cypri tuus, nec ditior olim.
Terra datum fceleri celavit montibus aurum
Confcia,vel fub aquis gemmas. Sic deniq; in avum
Ibit cunctarum feries juftiffima rerum,

Donec flamma orbem populabitur ultima, latèv
Circumplexa polos, & vafti culmina cœli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi,

De Idea Platonica quemadmodum Arifto teles intellexit.

Icite facrorum præfides nemorum deæ,

Duque o novent perdeata numinis

Memoria mater, quæque in immenfo procul
Antro recumbis otiofa Eternitas,
Monumenta fervans, & ratas leges Jovis,
Coelique faftos atque ephemeridas Deum,

t

1

Quis ille primus cujus ex imagine
Natura follers finxit humanum genus,
Eternus, incorruptus, æquævus polo,
Unufque & univerfus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles infidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura fit communior,
Tamen feorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo ftringitur fpatio loci;
Seu fempiternus ille fyderum comes
Cœli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit Luna globum:
Sive inter animas corpus adituras fedens
Obliviofas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ fortè terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celfum caput
Atlante major portitore fyderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto finu;
Non hunc filenti nocte Plëiones nepos
Vatum fagaci præpes oftendit choro;
Non hunc facerdos novit Affyrius, licet
Longos vetufti commemoret atavos Nini,
Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem,
Non ille trino gloriofus nomine

Ter magnus Hermes (ut fit arcani sciens)
Talem reliquit Ifidis cultoribus.

At tu perenne ruris Academi decus
{Hæc monftra fi tu primus induxti scholis)
Jam jam poëtas urbis exules tuæ
Revocabis, ipfe fabulator maximus,
Aut inftitutor ipfe migrabis foras,

[merged small][ocr errors]

Ad Patrem.

UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes

N Irriguas torquere vias, totumque per ora

Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita fonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Mufa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi
Aptiùs à nobis quæ poffunt munera donis
Refpondere tuis, quamvis nec maxima poffint
Refpondere tuis, nedum ut par gratia donis
Effe queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc noftros oftendit pagina cenfus,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus iftâ,
Quæ mihi funt nullæ, nifi quas dedit aurea Clio
Quas mihi femoto fomni peperere fub antro,
Et nemoris laureta facri Parnaffides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum defpice.carmen,
Quo nihil æthereos ortus, & femina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem>
Sancta Promethée retinens veftigia flammæ..
Carmen amant fuperi, tremebundaque Tartara car-
Ima ciere valet, divofque ligare profundos, [men
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine fepofiti retegunt arcana futuri
Phabades, & tremula pallentes ora Sibyllæ ;
Carmina facrificus follennes pangit ad aras,
Aurea feu fternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata fagax fumantibus abdita fibris
Confulit, & tepidis Parcam fcrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Eternæque moræ ftabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cœli templa coronis,

[ocr errors]
[ocr errors]

Dulcia fuaviloquo fociantes carmina plectro,
Aftra quibus, geminique poli convexa fonabunt,
Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque fydereis inrercinit ipfe choreis
Immortale melos, & inenarrabile parmen ;
Torrida dum rutilus compefcit fibila ferpens,
Demiffoque ferox gladio manfuefcit Orion;
Stellarum nec fentit onus Maurufius Atlas.
Carmina regales epulas ornare folebant,
Cum nondum luxus, vaftaque immenfa vorago
Nota gulæ, & modico fpumabat coena Lyxo.
Tum de more fedens fefta ad convivia vates
Afculeâ intonfos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, & pofiti latè fundamina mundi,
Reptantefque Deos, & alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæfitum fulmen ab anero.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum fensûfque vacans, numerique loquacis
Silveftres decet ifte choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios & quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, fimulachraq; functa canendo
Compulit in lacrymas; haber has à carmine laudes.
Nec tu perge precor facras contemnere Mufas,
Nec vanas inopefque puta, quarum ipfe peritus
Munere, mille fonos numeros componis ad apros,
Millibus & vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò fis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, fi me genuiffe poëtam
Contigerit, charo fi tam propè fanguine juncti
Cnogatas artes, ftudiumque affine fequamur?
Ipfe volens Phoebus fe difpertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividumque Deum genitorque puerque tenemus..

« ZurückWeiter »