Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25

30

35

40

Elatumque caput summa inter nubila condat,
Quisquis in extentum librat vestigia funem.

Me, quem delectat subsellia tuta prementem,
Atque metu vacuum, placidæ indulgere quieti,
Pone sub immotæ recubantem tegmine rupis,
O qui perpetuam coelis largire quietem.
Cespite muscoso, viridi vel stratus in herba,
Supremum curis dicam, mundoque, valete.
Hic tibi mens, Genitor venerande, sibique vacabit,
Hinc atque hinc rigido lapidum circumdata vallo,
Blanditias toto prohibebit pectore sensûs,
Teque, verende parens, solum captura patebit.
Ut nihil hinc liquidi est nisi coeli tecta videri,
Sic te, te tantum, cælorum, sentiet, author.
Hoc mihi distendens animum mentemque silentûm,
Numinis ingenti complebit pectora sensu,
Suppeditante loco specimen mirabile visu,
Immensi ex nihilo facti, meditantibus, orbis;
Nec minus hæc sedes exponet inania vitæ,
Signa parans rebus, justoque emblemate pingens.

Nubila sublimes circum fluitantia rupes,
Ambitione mala magnatum more tumescunt.
Nunc Boreæ cedunt flabris, nunc flatibus Austri,
Obsequio facili varias imitantia formas;
Dumque colore, vapor, nunc hoc, nunc pingitur illo,
Furtivos radios, et lumina non sua jactant.
Albida nunc rident, et multa luce coruscant,
Temperiem, claros et promittentia soles;
Nunc facie nigrent torva, vultuque minaci
Intentant furibunda graves, rapidasque procellas.
En radiant fulgore vago, velut æmula solis!
Authoremque sui nebula splendoris obumbrant !
En sublime petunt correpta per æthera coelum,
Despiciuntque procul planata cacumina montis !
En iterum detrusa ruunt, et desuper imis
Vallibus irriguos condunt lachrymantia luctus.
Nunc, ubi volvebant moles, quis monstrat inanes ?
Quis loca, quis sedes, quis nunc vestigia monstrat ?
Nubis ad exemplum sic transit gloria mundi."
Defluit exiguus juxta sine nomine rivus.
Psal. xxxvii. 10. xlix. 10.

d Sapientia, ii. 4.

45

50

55

60

65

70

775

80

Montibus hic siccis parca profunditur urna;
Diluvium, nimbis tumidus, devolvit aquarum.
Non auri quamvis rutilantes versat arenas,
Me tamen egregiis opibus ditabit, et amne,
Ut speculo, sortem locupletis pinget iniquam;
Divitiasque docens contemnere, munera menti,
Dum monitis ausculto catis, donabit opima.
Haurit enim stagnis latisque paludibus undas,
Limpida nec luteis distinguit flumina, captans,
Et quodcunque venit, nec non quocunque colore.
Accipiens alveo collectas undique sordes,
Præcipitique vorans disjectos æthere nimbos,
Turget, et exundans ripas supereminet udas.
Vis tamen illuviem cænosæ tempora spumæ
Jactandi præbentur aquis ; cum desuper ecce!
Dejicit in præceps tumidum cataracta fluentum.
Dum sonitu lapsus plangit gemebundus, eodem
Et sonitu torrens spumantes intonat iras.
Dum fremit indignans, rauco resonatque fragore,
Indignante fremens scopulus simul ore remugit,
Dum terit obstantes, tenditque refringere rupes,
Irritus illidit solidis, et disjicit undas.

Attamen haud semper lapsu procumbit inulto ;
Est ubi convellit prærupti fragmina secum
Montis, et impingens immania pondera sylvis,
Obruit umbrosas sonitu crepitante ruinas.
Opprimit, aspergit, conterritat omnia casu,
Diffugiente fera attonita, scopuloque tremente.
Cum semel attigerit loca præceps infima vallis,
Paulatim rabies desævit, et ira quiescit.
Vix exauditur sonitus, vix spuma videtur;
Murmure vix querulo saxis sua damna susurrat.
Deinde tenebroso sinuantes tramite cursus
Obtegit unda pudens, tacitas et permeat umbras ;
Donec ab aëriis arcentur tractibus imbres,
Et siccata palus rengit latulenta tributa;
Tum redit in sese purgatus, et influit arvis
Rivus, et illimis florentia prata revisit.

Præteriens mihi me reflectit bulla pusillum;
Et generis nostri, casus, variosque labores,
Atque pericla necis, rapidæque negotia vitæ,

85

90

95

100

105 110

115

120

Ante oculos ponit, liquida fingitque tabella.
Bulla refert hominem fragilem, flatuque tumentem.
Spuma levis plebs est; minimarum constat acervo;
Hæc, simul, est aliquid, separatim, singula nil est;
Amnis ut exagitat, nunc huc, nunc fluctuat illuc.
Sunt et patriciæ sublato vertice bullæ,
Infra quæ positum despectant mobile vulgus;
Non tamen immotum figit fundamen et ipsas;
Flamine nam leni tremulum quatit aura tumorem;
Tempore turbato superat plebs, nobilis almo.
Altior insurgit nunc hæc, nunc altior illa,
Principis et ritu proceres supereminet omnes.
Destruit hæc alias, alieno turgida vento,
Tollit et aeriam spoliis piratica molem;
Insidet illa aliis, totis dominata catervis,
Et capite erecto, graviter substantibus instat.
Una perit nimii sub pondere pressa liquoris,
Attenuata nimis perit altera, carcere rupto,
Eflataque anima tenui dispergitur aura.
Hac pereunte, statim tumefacta supervenit illa,
Perpetuoque novæ nascuntur in ordine bullæ.
Rara diu durat, variis exposta periclis;
Plurima veloci succumbens occidit ævo;
Confligunt aliis aliæ, superantque vicissim,
Cummunique omnes circumglomerantur in amne.

Hic sese vacuo recipit mens fessa recessu,
Congressuque Dei, curis resoluta, suique,
Gaudet, inire vices sacri sermonis avetque.
Cuncta premunt voces, et muta silentia præstant,
Acsi colloquio vellent taciturna favere.

Pectoris ergo mei quæcunque quiescite turbæ,
Ambitus, invidiæ, scelerate libidinis æstus,
Nummorumque sitis, pacique inimicior ira.
Conticuere soni ventorum ; contice tuque,
Mens mea, præscriptis auscultatura verendis.
Astat enim Numen, nec dedignabitur ultro,
Si piget errati, blandis sermonibus aures
Demulcere, habitans humili cum pectore, quanquam
Degit in æterno, super æthera, vertice cæli,

125

130

4

135

140

e Isa. Ivii, 15.

Luce suaque latet, condens penetralia flammis,' 145
Exteriusque domum nimbis et nubibus atris;
Unde subinde raunt rutilantia tela tonantis,
Queis trepidant homines, tellus, coelique colamnæ.
Ecce Deus fatur venerabilis! audiat orbis.
Non tonat horrificus, scopulos nec flamine frangit, 150
Voce sed exigua proponit dicta trementi.k

Omnis homo gramen, periturus graminis instar.'
Bis periturus olim, ni retro citissime vitam
Retrahat, et vitii taminatam labe vetusta,
Mordicus et gemine pascentem semina mortis.

155 Ad vitam fortes vestigia vertite rectam.

Heu pereo misere! quis me servabit utraque ?
Et necis et vite ad me pertinet exitus unum.
Flagitium mortis fons est, et origo maiorum."
In te flagitium mactato, et vivito semper.o

160
Oh! quantum vellem! nequeo tamen ipse. Sed ecce,
Omnia qui possum, curabo hoc te quoque posse."
Spiritus omnipotens a me descendet, et intus
Velle tuo foto, veterem mactare docebit,
Inque novam vitam, cæli lumenque renasci..

165 Hæc Nati precibus tribuo, natique cruori." Ne dubites solum ; mecum tua fædera serves. Continuo invigiles, votisque innitere crebris.'

Quis me mundabit sceleris pædore prioris ? Huc ades, expandit lateris de fonte lavacrum

170 Christus, et ex anima purgabit sanguine conum, Sicut aquis sordes purgantur de cute rivi Illius, ante oculos juxtim de monte fluentis.

Præcipitem quid me, et titubantem margine mortis Fulciet, aut sceleris sinuosa indagine solvet?

175 Robur ego, columenque tuum, cautesque salutis," Dono tibi in miseros animum mentemque tenellam, In vitü illecebras irritamentaque, quernam. Stat pro te scopulus ventorum flamina ridens: Haud secus insidias sceleris ridebis et hamos.

180 Quid trepidas ? cæli dominus corroborat intus,

1 Tim. vi. 16.
i Isa.i. 2.
m Prov. Ixviii. 20.
P 2 Cor. xij. 19.
• Matt. xxvi. 41.

& Exod. xix. Psal. xcvii. 2.
k 1 Regum xix. 12.
1 Rom. v. 12.
9 Prov, v. 17. Eph. iv. 24.
i Zech. xiji. 1.
v Ezek. xi, 19.

h Job xxvi. 11.
| Isa. xl. 6.
o Rom. viii. 13.
r Heb. vii. 25. X. 19.
u Psal. xviii. 2. 31.

Tutaque te circum muri munimina figit.*
Impetus in fidos mundi carnisque fatiscit.
Incassum aggreditur fidos antiquus et hostis.
Te gere victorem ; promittitur ecce corona,

185 Et cito cantabis festiva voce triumphum.

Gaudet in immensum, sacro mens acta tumultu.
Efferor ex memet, in te, Deus optime, raptus.
Exardens animo, sublimibus erigor alis
Justorum in patriam, divina fronte serenam.

190
Perpetis hic matrix, hic incunabula vitæ;
Hic amor accensus cerni est, et amoris imago,
Grati animi speculo ad vivum benefacta reflectens.
Luminis immensi fons hic prorumpit in ævum,
Cui nihil est densum, cui nulla opponitur umbra, 195
Quem calor æqaævus passu comitatur eodem.
Et calor et lumen radio sociantur in uno;
Lumine dirigitur virtus, stimulata calore;
Hoc candet virtus, vitiumque extinguitur illo.
Mens mea persolvit grates, quod sentit utrumque. 200

O Pater omnipotens, solis sermonibus orta Quanta tuis extant, et quot systemata rerum, Sparsa per immensos spatii et radiantia campos ! Ex illis manant, et sustentantur ab illis. Præ reliquis atomus levis est hic terreus orbis. 205 Si tamen aspicias, fugiunt, seseque recondunt Primævi in nibili spatioso gurgite sorpta." Dicis et existunt, vultu pereuntque reverso.? O Pater omnipotens, tua me pensata potestas Territat, attonitum verbique tonitrua justi

210
Percutiunt animum, diras minitante reatu.
Haud tamen injussus voco te Dominumque Patremque,
Quem miseret servi, puerique extrema timentis,
Cui placet apprime perfracti victima cordis,
Quo spondente, scelus fuerit dubitare nefandum. 215
Spes igitur vires animi concepta fovebit,
Et, cum spe fota, resonantia carmina surgent.
Omnia quantumvis tua tanta potentia possit,
Et cælo et terris non est qui sistere dextram
Aut valet, aut demens, tibi dicere, quid facis, audet;" 220

* Jerem. xv. 20.
1 Psal. li. 17.

y Apocal. xx. 11.

2 Psal. civ. 30, 31.
b Dan. iv. 35.

« ZurückWeiter »