Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in cœlis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, ficut hypocritæ faciunt in fynagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem fuam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat finistra tua, quid faciat dextera tua, ut fit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Id genus est, quod postea dicit a): „Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et furantur." Quæ vero fententia antithesi apposita miram emphasim accipit b): Thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo, ubi nequé ærugo, neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum." Quibus admirabili nexu, quæ fequuntur cohærent, de lucerna actionum nostrarum c):,, Lucerna corporis tui est oculus tuus; si oculus tuus fuerit fimplex totum corpus tuum lucidum erit etc. Item d): „, Nemo potest duobus dominis fervire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum fustinebit, et alterum contemnet. potestis Deo fervire et mammonæ. Ideo dico vobis, ne folliciti fitis animæ vestræ, quid manducetis etc."

[ocr errors]

دو

a) Matth. VI. 19. b) Ib. 20. c) Ih. 22.

CC

Non

d) Ib. 24.

Id vero, quod postea habet de angusta, quæ ducit ad vitam, porta, vim maximam ex illo accipit, quod alibi de divitibus dicit, quam difficile, imo apud homines impossibile fit, ut falventur a): Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. De camelo item, Scribas et Pharisæos incessens, comparationem fumit, postquam eorum in iurando vanam observantiam notasset, de qua Christus quoque in fermone in monte cavet b):,, Væ vobis Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis, quæ graviora funt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem hæc oportuit facere, et illa non omittere. Duces cæci excolantes culicem, camelum autem glutientes. " Non femel Scribæ et Pharisæi duces. cæci a Christo vocantur, apud Lucam vero fingulariter, dum paucioribus fermonem in monte persequitur, in hoc Matthæo copiosior, quod beatitudinibus feu benedictionibus mox maledictiones, quibus deterreamur, adiungat oppositas c): „, Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. Væ vobis, qui faturati estis: quia esurietis: Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis, et flebitis. Væ cum benedixerint vobis. homines fecundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. Nos autem, edocti a Christo, non fic; beatos nos inter mala et miserias huius vitæ (unice vero folatio, quo carent, qui prosperis præsentis vitæ felices se putant) a) Matth. XIX, 24. b) Ib. XXIII. 23. c) Luc. VI. 24, etc.

[ocr errors]

دو

Quid

esse fcientes; gaudere et exultare iubemur etiam, dum oderint nos homines, et persecuti fuerint, quos ipsos a fuis diligi præcipit Christus: Vobis, inquit a), dico qui auditis, diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, et quæ funt alia charitatis officia, que pressius ibidem persequitur S. Lucas: tum post hæc „Dicebat autem, pergit ¿), illis et fimilitudinem: Nunquid potest cæcus cxcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus fuper magistrum: perfectus autem omnis erit, si fit ficut magister eius. autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?" Eandem hanc adæquatam prorsus humanæ temeritati inductionem (qua cynosura de nostris et aliorum defectibus arbitrium ferimus, atque plerumque nostra ultra etiam tenuitatem festucæ minuimus, aliena fupra trabem amplificamus) Matthæus ex ore Christi referens, ut a iudicio aliorum temerario omnino nobis temperemus: " No. lite, inquit c), iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides?"

Quidquid vero desiderat Christus officiorum mutue inter nos homines charitatis, quæso, quam fublimi compendio, ac nativa fimplicitate totum illud in apophthegmate isto fermonis in monte a) Luc. VI. 27. b) lb. 39. c) Matth. VII. 1.

comprehenditur apud Lucam a) perinde ac apud Matthæum b): Omnia ergo, quæcunque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hac est enim lex et propheta. Demum eadem fermonis gratia,' vi, ac vivis coloribus nobis cavet, atque attendere nos vult a falsis prophetis, qui, ut ait c), veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem funt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de fpinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem. arbor malos fructus facit. Hæc nobis in memoriam revocant malum illum in paradiso arboris fructum, unde in nos a protoparentibus naturæ malignitas derivatur. Alibi eandem comparationem proverbio concludit d): Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: Aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur, blasphemos illos incessens, qui eum in principe dæmoniorum eiicere dæmonia dicebant e): Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum fitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro fuo profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala.

Quod demum in fine fermonis in monte apud Matthæum additur f): Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: Sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse intrabit in regnum cælorum. Id edisserens S. Lucas

) Luc. VI. 31.
d) Ib. XII. 33.

b) Matth. VII. 12. c) Ib. 15. etc. e) Zb. 34, f) b. VII. 21.

دو

دو

conclusioni totius fermonis perinde ac fimilitudini de fructibus bonæ vel malæ arboris innectit a) = Bonus homo de bono thesauro cordis fui profert bonum; et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis, quæ dico? Omnis, qui venit ad me, et audit fermones meos, et facit eos: ostendam, cui fimilis fit etc. " Sicque mirifice dictis concordat, respondetque omnino conclusio fermonis fimilitudine de viro fapiente, vel ftulto ædificante fuper petram vel arenam, qua nihil congruentius esse possit b): Omnis ergo, qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro fapienti, qui ædificavit domum fuam fupra petram, et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat fuper petram. Et omnis, qui audit verba mea hæc, et non facit ea, fimilis erit viro ftulto, qui ædificavit domum fuam fuper arenam : et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et. cecidit, et fuit ruina illius magna. "Ubi, quod iam alio exemplo notavi, mira energia fese fynonima repetitio oppositorum fimilitudinis membrorum attento animo insinuat, ut tenaciter inhæreat.

Subdit Evangelista c): Et factum est, cum consummasset Jesus verba hac, admirabantur turba Super doctrina eius. Erat enim docens eos ficut potestatem a) Luc. VI. 45. etc. b) Mattb. VII. 24. etc. c) Ib. 28.

« ZurückWeiter »