Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CHRISTUS SE UBIQUE DEUM OMNISCIUM

IN EVANGELIO DEMONSTRAT.

X. Inter eos discipulos, quibus se ad mare Ti

beriadis post resurrectionem manifestavit Christus, fuit Nathanael, qui, ut modo vidimus Christum post Joannem baptistam primus fuit professus Filium Dei; eoquod, antequam eum vidisset, Christus, quis et qualis esset etiam intus in corde, ei manifestavit: quod folius Dei est Kagdioyváss. ,, Ecce a), dicebat Christus de eo, vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit Nathanael unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Prius quam te Philippus vocaret, cum esses fub ficu, vidi te. " Intellexit ergo Nathanael Christo etiam perspecta esse quæ procul funt remota: cuiusmodi vero testimoniis et argumentis totum refertum est Evangelium, palamque fit, five locum five tempus fpectes, Christo omnia pervia fuisse ficut nobis præsentia, ita illi five absentia, five futura; non quædam tantum fingillatim ficut prophetis neque, quemadmodum illi, Christus, cum esset ipse Dominus, usus fuit verbis: Hac dicit Dominus. Est hoc nobis præsertim invictum evangelicæ veritatis argumentum, qui præsentes ad miracula Christi non fuimus, incredulis maxime illis, qui, quod non viderunt, credere tergiversantur, dum in lectione evangelica uno veluti obtutu feu complexu præ occulis cernunt, Christum, quamdiu inter homines est conversatus, de aba) Jo. I. 47.

sentibus et futuris ad remotissima usque tempora usque ad consumationem fæculi ita locutum fuisse, ut nos cæteri de præsentibus.

[ocr errors]
[ocr errors]

cum

Cuiusmodi insigne mox fpecimen dedit Christus, dum post nuptias in Cana Galilææ primum processit ad prædicandum Hierosolymas ad priad ́primum pascha, e templo vendentes et ementes expellens, dictitantibus autem Judæis a): Quod fignum ostendis nobis, quia hæc facis ? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud," Hic ad resurrectionis dominicæ respicitur mysterium; quod tamen coram illis non fore manifestandum, in excæcatione fua perseverarent, postea quando iterato post tot ac tanta, fignum petebant e cœlo, Christus eis fignificat Matth. XVI. 4. Generatio mala, inquit, et adultera fignum quærit; fed fignum non dabitur ei, nisi fignum Jonæ prophetæ. Et relictis illis abiit. " Non hic, ficut in primo fermone Christus totum redemtionis nostræ opus in passione, morte et resurrectione fua expressit, ut, postquam perfecta res fuit, agnoverunt eius discipuli, quibus folis se Christus post ¡resurrectionem fuam reddidit conspicuum. Cum ergo, ait Evangelista b), resurrexisset a mortuis, 1:ecordati funt discipuli eius, quia hoc dicebat: et crediderunt fcripturæ, et fermoni, quem dixit Jesus." Subdit Evangelista, multos, cum esset tunc Hierosolymis in pascha, credidisse in nomine a) Jo. II. 18. b) Ib. 22.

دو

eius,,,videntes figna, quæ faciebat. Ipse autem Jesus non credebat femetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim fciebat, quid esset in homine a). " Id quod proprium est foli Deo fcrutatori renum et cordium.

Talem se identidem Christus ostendit: veluti fcribis et Pharisæis observantibus eum, Si in fabbato curaret, ipse vero fciebat cogitationes corum b): Apud Pharisæum pransus c), dubitantem animo an mulierem peccatricem ungentem ac lacrymis pedes rigantem agnosceret, quæ et qualis esset : dum, Pharisæo item finistram cogitationem, quod baptizatus feu lotus non esset ante prandium gra vissime animo exemerat. Non fic quidem, fed longe insigniori modo se talem Christus ostendit Nicodemo, qui venit ad eum nocte, feque discipulum Christi non nisi post mortem palam ostendit; Christus autem fciens quid esset in homine, quod nimirum fincerus ac fidus non folum iam esset, fed etiam perseveraturus esset, haud offensus fcandalo crucis, eidem mysterium initiationis per baptismum et redemtionis per divinam Evangelii Christi Verbi incarnati unigeniti Filii Dei œconomiam pandit:,, Nemo, inquit, ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, filius hominis, qui est in cœlo. Et ficut Moyses exaltavit ferpentem in deserto, ita exaltari oportet filium ho

a) Jo. II. 23. 24. 25. b) Luc. VI. 7. c) Ib. VII. 39.

minis (in cruce) ut omnis, qui credit in illum non pereat, fed habeat vitam æternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium fuum unigeni. tum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, fed habeat vitam æternam etc." Quæ vero fuccessu tandem temporis erant implenda, ut nos coram in orbe christiano intuentes credimus. Mulier vero illa Samaritana credidit contestata civibus a); „Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quæcunque feci: nunquid ipse est Christus? Cumque b) mansisset ibi Christus duos dies: multo plures crediderunt in eum propter fermonem eius. Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et fcimus, quia hic est vere Salvator mundi. " Christus autem arrepta hac occasione edixit fuis discipulis, quod nos deinceps factum, mundo ad Christum converso coram cernimus: Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte regiones, quia alba funt iam ad messem c). Dum nempe afferentibus discipulis cibum dixerat Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius prædicando nimirum Evange lium regni Dei, quod appropinquare denunciabat Judæis incredulis figna postulantibus. Hoc Christus regulo illi in Cana Galilea, ubi fecit aquam vinum d) exprobrat postulanti, ut Capharnaum descenderet, et fanaret filium eius, incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus, ad eum: Nisi figna et prodigia videritis, non creditis. Christus vero, dum dicit regulo: a) Jo, 111. 29. b) Ib. 40. c) lb. 35. d) Ib. IV. 46.

per eam.

Vade, filius tuus vivit a) divina, quæ ageret ipse Filius Dei, etiam absens procul ostendebat: uti etiam centurioni b), qui indignum se profitebatur, ut intraret Christus in domum eius, in fanando puero, et Syrophonissæ in filia. Quibus in casibus miraculum in distans, cum cognitione rerum absentium, ut nos præsentia intuemur, coniunctum est. Sic procul adhuc a domo Jairi, cum interim mortua esset filia, quam fanitati restituendam flagitabat, Noli, ait patri c), timere, crede tantum et falva erit. Id quod adhuc multo luculentius in Lazaro patuit, cum forores mitterent ad Jesum ɗ) dicentes: Domine, quem amas, infirmatur. Audiens autem Jesus, dixit eis: infirmitas hac non est ad mortem, fed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei Unde et mansit ibi duobus diebus, et postea quatriduanum demum resuscitavit ad vitam a morte, quam discipulis adhuc in itinere constitutus, quod hic unice fpectamus ad demonstran dam Christi unigeniti Filii Dei omniscientiam, aperuit his verbis: Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est. Et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. " Quod intererat quam maxime, ut cumprimis Apostoli in fide firmarentur, id non folum miraculis factum, verum etiam eo, in quo nunc versamur argumento, quod ad nostram inconcussam reddendam fidem palmare est, qui coram intuemur ad amussim omnia impleta esse, quæ a Christo Apostolis fuis, quos in universum orbem missurus a) Mattb. VIII. b) Ib. XV. c) Luc. VIII. 50. c) Luc. VIII. 50. d) Jo. XI.

دو

[ocr errors]
« ZurückWeiter »