Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ut alii supra, de oratione "Excita," et "Te igitur;" nihil scit. Proposito ei libro ut cantaret, noluit canPræceptum est Vitali, ut bonos capellanos inveniat et ibi et apud Sunning; vel decanus capiet beneficia in manus suas.

Item apud Erberge fuit quidam veteranus in domo Ricardi Bulloc, presbyter quidam de Rading; et cum probaretur a decano, utrum videret 6 et utrum verba integra proferret, inventum est quod nullum verbum evangelii vel canonis integrum potuit proferre. Et ideo præcepit decanus Johanni de Erburge ne ulterius permitteret eum ministrare in capella illa.

69 See above, p. 236, the canon of Elfric.

M

IV.

Modus induendi Pontificem.70

ODUS induendi pontificem ad solemniter celebrandum. Primo veniat pontifex ante altare, vel alibi, ubi dispositum fuerit: et prostratus breviter oret. Et surgens ponet se ad cathedram, et statim incipiantur psalmi consueti : "Quam dilecta" &c., ut infra. Interim ministri vel domicelli caligas cum sandalis secrete extenso superiori indumento ei subministrent. Deinde manutergium cum aqua ad lavandum deportent. Postea exuat cappam et induat amictum, albam, et stolam : et reliquias circa collum, ac deinceps tunicam, dehinc dalmaticam, et manipulum. Et tunc consedendo chirothecas manibus imponat, et annulum pontificalem magnum una cum uno parvo strictiori annulo ad tenendum fortius superimponat. Et sudarium retortum in manu recipiat, ad faciem extergendam. Et sic sedendo post psalmos infra scriptos orationes sequentes consuetas perdicat. Et cum hora fuerit, surgat et casulam induat, et mitram capiti imponat, et baculum pastoralem in manu sua sinistra assumat, curvatura baculi ad populum conversa, cujus contrarium faciant ministri tenendo baculum vel portando. Et sic, choro canente "Gloria Patri" vel alias officium incipiente, procedat de sacrario ad altare populum benedicendo. Et veniens ante altare, deposita mitra, dicat confessionem. Qua dicta, repo

70 From the manuscript pontifical ad usum Sarum in the

library of the university of Cambridge. (Mm. 3. 21, folio, fol. xi.)

S

natur mitra usque ad principium primæ collectæ de die, ita quod salutando populum ante principalem orationem dicat versus populum: "Pax vobis." Et deponatur mitra dum dicitur collecta, et post collectam, dicto "Jesum Christum Filium tuum,” ad hæc verba, "Qui tecum," reponatur mitra usque ad evangelium, et tunc amoveatur, recepto baculo, usque inceperit "Credo in unum." Et tunc utatur mitra

usque postquam verterit se ad populum, dicendo "Orate fratres." Et hoc dicto conversus ad altare, removeat minister mitram et ponat eam super cornu altaris, quasi stando, quousque fiat benedictio super populum missam quoque totam sicut cæteri sacerdotes dicat. Et post "per omnia" ante pacem faciat benedictionem solemnem super populum, diacono baculum in manibus tenente, et ad chorum converso, dicendo alta voce, "Humiliate vos ad benedictionem."

Chorus respondeat.

"Deo gratias."

Et sic eucharistia super patenam reposita, acceptaque mitra, et baculo in manu sinistra, et manu dextra super populum elevata, dicat benedictionem prout tempus exigit et requirit. Et postea remotis mitra et baculo, reversus ad altare dicat: "Et pax ejus." Et cætera sequentia sicut alii sacerdotes, nisi quod lotis manibus reponat mitram et resumat chirothecas et annulos, et postquam se verterit ad populum, dicat: "Dominus vobiscum," et reversus amoveatur mitra, dum dicitur postcommunio. Et iterum post orationem resumatur, ut supra in prima oratione. Et sic mitratus recedat, dicendo evangelium : "In principio," cum psalmo, "Benedicite sacerdotes."

V.

Duae sunt dicenda induendo et eruendo
episcopum."

71

ELEBRATURUS pontifex missarum sollemnia, quosdam psalmos et orationes ex institutione Celestini papæ primo præmittit, quos interim dum caligis et sandalis ornatur dicet secundum exhortationem psalmista dicentis.

Præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

Hi quinque psalmi sunt qui dici debent, viz. Quam dilecta tabernacula tua, Domine. lxxxiij.

Benedixisti, Domine, terram tuam.

Ps.

Ps. lxxxiv.

Ps.

Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me. lxxxv.

Credidi propter quod locutus sum.

De profundis clamavi. Ps. cxxix.

Ps. cxv.

Ant. Veni, Domine, visitare nos in pace, ut lætemur coram te corde perfecto.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

[blocks in formation]

Vers. Domine, averte faciem tuam a peccatis meis.

Resp. Et omnes.

Vers. Cor mundum crea in me, Domine.

Resp. Et spiritum.

71 From the same manuscript.

Vers. Ne projicias me a facie tua.

Resp. Et spiritum.

Vers. Redde mihi lætitiam salutaris tui.

Resp. Et spiritum.

Vers. Sacerdotes tui induantur justitiam.

Resp. Et sancti.

Vers. Domine Deus, converte nos.

Resp. Et ostende.

Vers. Domine exaudi orationem meam.

Resp. Et clamor.

Vers. Dominus vobiscum.

Resp. Et cum spiritu tuo.
Oremus.

Oratio. Aures tuæ pietatis, mitissime Deus, inclina precibus meis, et gratia sancti spiritus illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare merear. Per Christum.

Actiones nostras, quæsumus Domine, aspirando præveni et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te cœpta fini

atur.

Fac me, quæso Deus, ita justitia indui, ut in electorum tuorum merear exultatione lætari, quatenus exutus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum, meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat quem reatus propriæ conscientiæ gravat. Per Christum.

Caligis et sandalis impositis, pontifex priusquam sibi amictum imponat, caput peccinat, manus et faciem lavat, et dum lavit dicat episcopus hanc orationem.

Largire sensibus nostris, omnipotens Pater, ut sicut hic abluuntur inquinamenta manuum, ita a te mundentur interius pollutiones mentis, et crescat semper in nobis augmentum sanctarum virtutum. Per Christum.

« ZurückWeiter »