Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tatione, aut si malit, pia de Christi vita meditatione sese parabit, mentemque colliget, idque usque ad Offertorium.

2o) Ab Offertorio usque ad Agnus Dei, offeret hoc sacrificium Deo Patri cum sacerdote; cum oblatione sancta se suaque offeret Deo in holocaustum perpetuum, et plures efformabit intentiones prout necessitas et devotio suggesserit, primo quidem aliquid cogitans de Christi passione, crucifixione, sanguinis effusione, et morte, quæ in hoc sacrificio repræsentantur; nam Christus, licet totus sit sub utraque specie vivus et verus, Deus et homo, tamen specie panis insensibilis videtur habere formam mortui, et sanguis in calice sub specie 'vini, quasi effusus consideratur. Deinde vero offeret Christum passum et mortuum pro se, omnibusque, pro quibus orare tenetur. Rogabit autem Deum Patrem, ut hanc Filii sui mortem et passionem suscipere dignetur in satisfactionem omnium peccatorum suorum, atque propter illam, dare illi gratiam recte vivendi, in studiis virtutibusque proficiendi, et omnia sua prospere cedant ad divini nominis gloriam, suamque salutem et perfectionem. Deinde parentibus, consanguineis, præceptoribus, aliisque sibi commendatis impetrabit eadem, singulorumque necessitates exponet; memor quoque erit fidelium defunctorum, patriæ suæ totiusque ecclesiæ Dei. Ad Præfationem cor suum sursum eriget, Deoque benignissimo pro omnibus quidem ejus donis, præsertim vero pro inestimabili vocationis beneficio gratias aget, et divinam illius majestatem summo reverentiæ affectu adorabit, dicendo cum Angelis: Sanctus etc. Ad Consecrationem sibi imaginabit viva cum fide se videre Christum totum cruentum, vulneribus dilaceratum, medium inter latrones morientem, ad Patrem orantem.

Manuale Clericorum.

10

3o) Ab Agnus Dei usque ad ultimas Orationes præparabit sese ad spiritualem Communionem; 10) Deum rogans, ut plena remissione omnium macularum dignetur cubiculum cordis a sordibus purgare; 2o) petens, ut idem cubiculum velit variis virtutibus ornare; 3) quanta fieri potest maxima humilitate orans, ut per os sacerdotis (cui celebranti intentione conjunctus est) in animam ejus transeat, eum visitet, juvet, vitia deleat, infirmum corroboret, et ab eo nunquam recedat. Quando sacerdos populo benedicit, a Deo Patre petet benedictionem paternam, a Jesu Christo applicationem meritorum, a Spiritu sancto omnia charismata superna, gratiasque aget, quod sibi datum fuit, assistere tremendo sacrificio.

Ad excitandam et conservandam sub Missa attentionem, reverentiam et devotionem plurimum confert, proponere sibi Deum in regio throno cum summa majestate præsentem cinctum agminibus Angelorum. 16. De visitatione sanctissimi Sacramenti.

Moyses aliquando gloriam gentis suæ prædicans, ,,nec est", inquit,,,alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris". (Deut. 4. 7.) — Quid, quæso, dicturus fuisset Moyses, si pro umbra, quam adeo venerabatur, rem et veritatem ipsam in ecclesia nostra vidisset inter nos assidue commorantem? Sed quid dicere, quid cogitare debent clerici, qui adeo familiari ipsius consuetudine utuntur? Certe, non est alia natio, nec alia hominum conditio tam grandis, tam honorata, tam beata, quæ habeat talem ac tantum Deum sibi ita propinquum? Sed quid inde? Nonne æquum est, ut ipsi jugiter assistant? Quod quia fieri non potest in hac vita, certe convenit, ut frequenter compareamus tanquam aulici coram Domino nostro, obsequiaque ipsi præstemus, et tanquam

filii piissimi ad patrem amantissimum, imo amicum fidelissimum quam sæpissime recurramus et in omnibus necessitatibus ad ipsum confugiamus. Hinc viget in quovis Seminario pia consuetudo, sanctissimum Sacramentum sæpius per diem visitandi; quam ut assumas, postulat fides. „Beati viri tui, ajebat regina Saba ad Salomonem, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam" (3. Reg. 10. 8.); sed multo beatiores sumus nos, qui Leum nobis in templis nostris præsentem omni, qua volumus hora adorare et venerari possumus. Hæc credimus, hæc etiam alios mox docebimus, et tamen usque adeo tepore captivamur, ut dies abeant, quin a meridie Deum nostrum, cujus servitio nos consecravimus, devotionis causa adeamus. Quantus pudor! certe ipsi gentiles nos in judicio confundent, idola sua majori cultu prosequentes, de quorum uno rege Babylonis scribitur: ,,erat idolum apud Babylonios, nomine Bel; rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum" (Dan. 14.3.).,,Regina Austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos, quia venit a finibus terræ, audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic“ (Luc. 11. 31.). O Domine, quis non ingemiscat, si videat ecclesias tuas desertas, altaria tua derelicta, dum interim principes hujus mundi numerosa famulantium turba stipantur, et aulæ et palatia illorum frequentissimo hominum concursu gloriantur? Qualis confusio pro nobis! omnes alias a des potius adire delectat, domum Dei solius adire tædet nos.- Currunt multi (etiam devoti alias clerici) ad diversa loca pro visitandis reliquiis Sanctorum, et ecce! tu præsens es apud me in altari, Deus meus, Sanctus Sanctorum, creator hominum, et Dominus Angelorum; et ego tibi vel unius horæ quartam partem dare recuso? ubi fides mea? ubi honor tibi debitus ?

Ut Deum eucharisticum adorandi causa templum sæpius per diem adeamus, exigit utilitas nostra. Profecto quibus regum et principum hujus mundi intima conclavia omni hora patent, felices se reputant, indeque honores et divitias amplissimas in se suosque derivare solent. Jam vero nulla est hora, qua Deus eucharisticus nos ad alloquium non admittat; omni hora porta gratiæ nobis aperta est. ,,Venite ad me omnes, (suavissima Regis regum, Jesu Christi invitatio est), qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. (Matth. 11. 28.) Jesus, nostri amantissimus, in ecclesiis nostris residet, ut preces nostras audiat, ut in afflictionibus nos soletur, in necessitatibus nobis succurrat, lumina sua tenebris nostris offundat, amore nos inflammet, et omnibus gratiis nos cumulet. Hic veniam pro nostris nostrorumque delictis impetrare; hic nostras nostrorumque necessitates Deo nostro commendare, hic consilia in rebus dubiis, hic felicem successum in negotiis arduis petere possumus juxta illud :,,revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ" (Prov. 16. 3.). „,Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno" (Hebr. 4. 16.). Dum in terris inter homines agebat Salvator noster,,,omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes", ut sacer textus habet (Luc. 6. 19.); eandem virtutem et tu experieris, si cum simili fervore ad illum accedas; ,,unus enim mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus" (I.Tim. 2.5.),,,dives in omnes, qui invocant illum" (Rom. 10.12.). Percurre historiam evangelicam, et non invenies visitationem Christo Domino ab hominibus bonæ voluntatis factam mercede sua caruisse. Inviserunt Christum Dominum in diversorio Petrus et Andreas; invisit illum Magdalena in domo Pharisæi; invisit illum, cum alio modo non posset, in via transeuntem Zachæus; in

viserunt illum piæ mulieres ad sepulchrum; nec dedignatus est divinus Servator his omnibus reddere vices, additis eximiis beneficiis. Reddidit vices Petro, et socrum ejus sanavit; reddidit vices Magdalenæ, et fratrem ejus Lazarum ad vitam revocavit; reddidit vices Zachæo, et domui ejus salutem attulit; reddidit vices piis mulieribus in cœnaculo, et in via post resurrectionem suam illis se vivum exhibuit. Copiosos proin etiam in te gratiarum thesauros derivabis, si Salvatorem sub velamine specierum panis latitantem saltem semel quotidie invisas. Cultus Deo eucharistico per horæ quadrantem exhibitus, novum vigorem novasque vires tibi suggerit ad reliquas horas in vocationis tuæ negotiis cum majore fervore, nec minore utilitate transigendas. Norunt, probeque perspectum habent multiplicem fructum hujus visitationis regulares, quibus recursus ad SS. altaris Sacramentum adeo familiaris est, ut nullum sit inst tutum, domus regularis nulla, cujus alumni non sæpius per diem ad Deum suum sub eodem tecto habitantem confugiant. Nec facile reperies clericum, qui vel modicum de spiritu ecclesiæ hauserit, usque adeo Dei sui eucharistici immemorem, ut non saltem semel a meridie eundem invisat, adoret, et sibi suisque propitium reddat.

Vade ergo tu et fac similiter; et ut cum multo fructu facias, hæc observa: Singulis visitationibus præmitte brevem conscientiæ discussionem et animi recollectionem juxta sancti Spiritus consilium: „Ante orationem præpara animam tuum, et noli esse quasi homo, qui tentat Deum". (Eccli. 18. 23.) Dic, v g.,,concupiscit et deficit anima mea in atria Domini“ (Ps. 83.3.); vel: „adorabo ad templum sanctum tuum" (Ps. 5. 8.). Invita Angelum custodem et sanctos Patronos tuos, sed præcipue B. V. Mariam, ut te adjuvent in laudando Sanctissimo.

« ZurückWeiter »