Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tate experimento, meliorés et nobiliores suo tempore alio ponantur, seminaria apposite vocantur, itacet collegiis clericorum eadem denominatio convenit, quia considerantur ut pulvinus, in quo juvenes clerici quasi terræ plantæ sine sua adhuc consistentia locans tar, ut vegetatione virtutum in arbusculos excrescant, et meliores dein ex hoc pomario desumpti, et pro cura modo in hunc, modo in illum ecclesiæ hortum transplantati, excelsæ plantæ pulchre excrescant, sub quarum dein salutari umbra populus fidelis secure quiescat. 69 bad metsaar?

Adolescentes igitur, qui singulari Dei beneficio vocantur, ut in Seminario instituantur, illud inprimis intelligere debent, ea potissimum de causa Seminaria esse erecta, ut in iis boni strenuique operarii ad curationem animarum, quas Christus Dominusį pretiosissimo Sanguine suo redemit, instituantur et eam vitæ perfectionem adipiscantur, quæ in iis, qui doctores populorum sunt futuri, elucere debet SS. D. N. Pius PP. IX. anno 1853 instituens novum Seminas rium, idem edixit his verbis,,Si maxima semper vigilantia ac singularis plane sollicitudo fuit adhibenda, ut ii omnes, qui in castris Domini militare cupiunt, pie sancteque educarentur, et optimis erudirentur disciplinis, neminem certe latet, quantopere christianæ civilisque reipublicæ intersit, tam salutare opus ubique ingeminatis studiis urgeri, hisce præsertim asperrimis temporibus, quibus ecclesiæ rationes omnino postulant, ut quotidie magis optimorum sacerdotum subolescat copia, qui virtutum omnium ornatu fulgentes ac sana solidaque pollentes doctrina valeant proprii ministerii muneribus pie sciteque perfungi, christianam plebem sedulo erudire, animarum saluti accurate consulere, errantes ad veritatis et justitiæ semitas reducere, ac Dei ejusque sanetæ ecclesiæ causam strenue scienterque defen

dere, et insidiantium hominum fallacias detegere, errores refellere, insaniam ac temeritatem redarguere et impetus frangere.... ut quodidie magis optimorum sacerdotum crescat numerus, qui vitæ sanctimoniæ et doctrinæ laude commendati, virtutum omnium exempla christiano populo præbeant, ejusque spirituali bono inserviant "(Analecta Juris Pontif. Ser. I. col. 565.) Idem Summus Pontifex in litteris ad Archiepiscopos et Episcopos Bavariæ die 23. Martii anno 1865 datis ,,optime, inquit, agnoscitis, quam vehementer ecclesiæ intersit hisce præsertim luctuosissimis temporibus, ut cleri institutio cum pia ac vera ecclesiastica ejusdem cleri educatione intime conjungatur. Nam omnino oportet, et clerum sacrarum præcipue disciplinarum scientia ex intaminatis catholicæ doctrinæ fontibus hausta accuratissime imbui, et uno eodemque tempore ad pietatem et omnes virtutes, quæ ecclesiasticos viros plane decent, sedulo formari, qua propriis Episcopis in vinea Domini excolenda auxiliariam utilemque operam navare et christiano populo virtutum omnium exempla præbere, ac in animarum salutem procurandam incumbere, et nefarios adversariorum errores refellere, conatusque reprimere valeant."

Cum igitur duo præcipue in sacerdote requirantur, probitas videlicet et doctrina, utraque in Seminariis est comparanda et excolenda. Sed bene sibi alumni inculcent oportet, virtutem solidam mediocri scientia instructam mira sæpius patrare in vinea Domini; scientiam autem altissimam socia virtute destitutam, prodesse nihil, obesse plurimum. Nemo opificium aut etiam artem liberalem addiscit, nisi præterquam quod regulas artis doceatur, etiam opere ipso exerceatur. Nemo erit musicus, nemo pictor, nemo scriba, si tantum regulas a magistro accipiat, manum vero ad tabulam numquam admovere jubeatur, errans

non corrigatur, torpens non stimuletur aliisque modis profectus ejus non urgeatur. Eodem prorsus modo nemo acquiret virtutem mortificationis, abnegationis, obedientiæ, patientiæ, mansuetudinis, modestia etc., nisi et viva voce instituentis has virtutes doceatur, et separatus a strepitu mundano eas exercere jubeatur, hocque diuturno exercitio virtutum habitum sibi conciliet. At sicut probitatis et virtutis solidæ major est necessitas quam doctrinæ, sic singulis alumnis in earum studio magis est elaborandum, cum præsertim acquisitio virtutis in uniuscujusque assiduitate et industria magis quam inspectorum aut Superiorum vigilantia sit posita, ita, ut, nisi quis laborem adhibeat, non multum aut nihil illi aliorum vigilantia sit profutura, unusquisque hunc Seminarii finem perspectum habeat, et id sibi quotidie proponat, ut omnino velit bonus dioeceseos minister et ecclesiæ sacerdos evadere, purumque se ab omni labe peccati conservare, morum innocentiam, teneram in Deum pietatem, cordis et corporis puritatem, obedientiam, modestiam, mansuetudinem, gravitatem et sobrietatem sectari, spiritum internum, mundi contemptum, abnegationem sui ipsius et perfectionem ecclesiasticam acquirere, nam,,non dat natura virtutem, ars est bonum fieri"; et,,boni strenuique operarii non nascuntur, sed fiunt"; quo facto multo facilius doctrinæ cognitionem acquiret.

,,Sed proh dolor (verba sunt celeberrimi illius libri! ,,Regula Cleri") sunt, qui in Seminarium intrant ægre et pæne inviti, quasi in terram alienigenarum gentium pertransirent, aut ad triremes damnarentur; hine Seminarii statuta passim violant, exercitia pietatis aut negligunt, aut tepide et male peragunt, Deo obedire tanquam obedientiæ filii vix sciunt; præpositis vices Dei gerentibus subjacere renuunt; eorum quidem voluntati se tandem subjiciunt, sed mancipiorum

instar obediunt, quia humilitatis usum non habent; quapropter superiores et præfectos immoderatæ severitatis accusant et damnant et tacitis saltem cogitationibus adversus eos murmurant, eorumque defectus aperiunt et amplificant; societatem cum protervis ineunt, externorum colloquiis delectantur, proximo suo et secreto et palam detrahunt; ipsi jam perversi, alios pravis exemplis pervertunt; suos errores, licet ob eorum utilitatem id fiat, deferri moleste ferunt, consilia negligunt, increpationes oderunt et relinquunt, corripienti irascuntur; mentiri, aut sua errata inficiari, aut excusare solent; adeo dyscoli et morosi sunt, ut nec aliis nec sibi conveniant; in detestabile susurrium laxant procaces linguas; unde discordias seminant, odia excitant et fovent; vane, scurriliter, ironice, procaciter et minus recte loquuntur, aut respondent; aut ad summum de beneficiis, dignitatibus, ordinibus et vanitatibus sæculi, quibus avidi inhiant, verba faciunt, raro autem de divinis. Quid mirum! quamvis in terra Sanctorum versentur, de terra sunt, idcirco de terra loquuntur; indecore et buccis crepitantibus rident, huc et illuc rotant oculos, incomposito corpore ambulant, sedent et jacent; electorum modestiam vix norunt. Per cubicula, ipso studii, recollectionis et silentii tempore vagantur; quinimo, ad exteriora semper effusi, facultatem extrá Seminarium exeundi et per domos cursitandi, necessitatis prætextu, sæpius æquo extorquent; otio, quieti, somno, ignaviæ, confabulationibus et nugis, nimium per diem indulgentes, vix theologiæ, rubricarum, cæremoniarum et cantus scientiæ incumbunt; vix ad sacra mysteria rite et sancte obeunda se exercent. Heu! quot videntur, qui ventri tanquam Deo serviunt? hinc, quamvis sat saturati, murmurant; ad sæcularium epulas, quoad fieri potest, stimulante gula, non fame, convolant quasi helluones et ciborum

[ocr errors]

gurgites; et ni id sufficiat, cibos sibi clam afferri curant; cibariis in ipso conclavi non carent, quo sæpius gulæ indulgere valeant."

[ocr errors]

Sunt alii, qui particulares amicitias contrahunt; adeo singulares sunt, ut ambulent, conveniant et sedeant seorsim a ceteris. Scientia tumidi et in Cleris dominari ac in cathedra seniorum maturius sedere cupientes, ad honorifica opera, verius dicamus, ad vanam gloriam assidue nimis se exercent, vix ad pietatem et ad sui abnegationem; conciones sibi coacervant, non virtutes; student prius esse canalis, quam concha; prius docere, quam facere; prius magistri esse, quam discipuli; totum Seminarii tempus dant actioni, nihil contemplationi; discunt quidem, sed ad scientiam veritatis numquam perveniunt; intrarunt tepidi, exeunt frigidi. Unde fiunt postea arbores autumnales, nubes sine aqua, æs sonans et cymbalum' tinniens; balbutiunt velut infantes, in suggestu recitant labris et psittacorum instar ea, quæ nec cor sentit, nec intelligit, quia nondum didicerunt ea opère complere, imo nec meditari. Hinc fit, ut sibi non prosint et aliis obsint; et vero, qui sibi nequam, cui bonus erit? Attamen adeo sunt sua tumidi superbia, adeo inanis gloriæ cupidi ac proprio addicti judicio, ut illud nec intelligere, nec audire velint. Usque adeo proprio sensu hac in re interdum abundant, ut superiores sanctos et expertes aliter suadentes quasi delirantes et somniatores reputent, et ut ceteros condiscipulos, qui utpote sapientiores (quamvis scientiam non negligant) reformationi et vitæ spirituali sedulo student, aspernentur, eos scrupulositatis, aut desidiæ, aut simulationis accusent, eorum simplicitatem derideant, eorumque consortia aufugiant, aut moleste ferant. Intersunt quidem meditationi, examini, collationibus de divinis aliisque exercitiis spiritualibus, sed coacte, perfunetorie, et ut videantur a superioribus orantes et

« ZurückWeiter »