Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

cum Christo sacerdotio fungetur, figmentum instaurabit.... superno mundo opificem aget." (S. Greg. Nazianz. or. I apolog.) Vis verbi sacerdotem augustum et honorandum facit, novitate benedictionis a communitate vulgi segregatum. Quum enim heri et tempore superiori unus e multitudine ac plebe esset, repente redditur præceptor, præses, doctor pietatis, mysteriorum latentium præsul, eaque contingunt ei, cum nihil vel corpore, vel forma mutatus, sed quod ad speciem externam attinet, ille sic qui' erat, invisibili quadam vi ac gratia invisibilem animam in melius transformatam gerens." (S. Greg. Nyssen. or. de sancto Baptismate.),,Qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt puquaqui› claves regni coelorum habentes quodammodo ante diem judicii judicant." (S. Hieron epist. ad Heliod.) Est hujus officii (sacerdotii) dignitas plus quam æstimari possit, magna et inææstimabiliter Deo et hominibus cara, si sacerdos ita vivit, sicut ille vivere debet, qui hujus officii curam gerit." (S. Anselm. or. 26. ad Christ.),,Magna prorsus et admiranda sacerdotum est dignitas. Maxima illis est collata potestas; sua namque prolatione eloquiorum cœlestium, et ad eorum pene libitum, corpus Christi de panis transsubstantiatur materia, descendit de coelo in carne Verbum, et altaris verissime reperitur in mensa;hoc illis prærogatur ex gratia, quod nusquam datum est Angelis. Assistunt Deo, illum contrectant manibus, tribuunt populis, in seque suscipiunt. Verum Angelorum, sive adstantium, sive ministrantium quoniam vice funguntur, potius Angelicam, quam humanam debent conversationem habere . Accedat igitur sacerdos ad altaris tribunal ut Christus, assistat ut Angelus, ministret ut Sanctus, populorum offerat vota ut pontifex interpellet pro pace, ut mediator, pro se autem exoret, ut homo. Eximia sunt hæc et admiratione

dignissima,quæ solum hominibus congruunt ambulantibus in spiritu, sanctificatis corde et præelectis a Domino 105 Nullam prorsus majorem valetis acquirere dignitatem, quam Corporis et Sanguinis Domini tractare Sacramentam Honorabunt vos populi, vestros observabunt mores, imitabuntur vitam tem poraliaque stipendia erogabunt tanquam patribus suis, animarum rectoribus, intercessoribus mundi et Altissimi sacerdotibus. Venerabuntur (inquam) vos Angeli veluti Christi ministros, ecclesiarum duces, Sanctorum cohæredes, cœlestisque regis præcones." (S. Laurent. Justin. serm. de Christi Corpore.)

[ocr errors]

Sed ad quid tot et tam præclara status sacerdotalis encomia? numquid forte ad pompam, aut forte ut sacerdotii candidati inde aliquam vanitatis auram captent, sibique de status sui præcellentia et dignitate blandiantur ? et non potius ut clericus quisque (verba sunt S. Hieronymi),,interpretetur nomen suum,et nominis probata significatione nitatur esse quod dicitur," et omnes sese in tantam celsitudinem elevandos non sine formidine intuentes, de cavendo præcipitio sollicite cogitent, quid Sancti de sacerdotali dignitate senserint, sæpe animo revolvant, sibique ac suis viribus diffidentes, divinæque› solummodo gratiæ innixi ad tantum onus suscipiendum vitæ sanctimonia sese disponant et cum timore et tremore suam et aliorum salutem operari statuant, memores illius effati,,,judicium durissimum his, qui præsunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem opotenter tormenta, patientur; (Sap. VI. 6. 7.) et,,cui multum datum est, multum quæretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo." (Luc. 12. 48.) Certo vereri debemus, ne,,qui plus ceteris in hoc mundo accepisse cernimur, gravius inde ab auctore mundi judicemur; cum enim crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum." Videmus viros, cum ad

[ocr errors]

novum dignitatis gradum subvecti fuerint, novos induere mores, dignitati et officio pares, ne contemptui pateant. Tantum apud illos valet cura nominis; quid apud te, mi clerice non valebit eura numinis imo salutis? Neque vero ista dicta sint eo fine, ut hi, qui se Deo dicare et sacris altaribus ejusdem se: mancipare exoptant, a proposito deterreantur, sed ut propositum suum attente perpendentes perspiciant et clare intelligant, num vota et desideria sua divinæ voluntati concordent, num vere a Christo Domino selecti sint et vocati, utque, si ita esse deprehenderint, debitas ad divinum illud munus capessendum dispositiones afferre curent beneque perpendant sequens S. Chrysostomi effatum:mati supte meisti

་ a

[ocr errors]

2

,,Quo igitur non oportet esse puriorem tali fruentem sacrificio ? quo solari radio non splendidiorem manum, carnem hanc dividentem, os, quod igne spiritali repletur, linguam, quæ tremendo nimis sanguine rubescit ? Cogita qualisis insignitus honore, quali mensa fruaris, quod Angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri propter emicanteminde splendorem; hoc nos pascimur, huic unimur, et facti sumus unum Christi corpus, et una caro.. . Audiamus ergo et sacerdotes et subditi, quali esca facti sumus digni, audiamus et horreamus, sanctis carnibus suis nos dedit impleri, semetipsum apposuit immolatum; quænam igitur erit nobis, excusatio, cum talibus pasti, talia peccemus, cum lupi fiamus agnum comedentes?" (S. Chrysostom, hom. 60. ad popul. Antioch.)

2. De necessitate et signis vocationis ad ... statum clericalem.

[ocr errors]

Cum adeo excelsa sint sacerdotis dignitas et finis, adeoque magnus virtutum cumulus ad ministeria ejusdem exercenda sit necessarius, satis liquet, neminem debere audere hunc statum suscipere solo suo arbi

tratu, sed opus esse vocatione et electione Dei, ad quem pertinet, eligere et vocare ministros, quorum opera sit in sua domo usurus.

Qui igitur ad statum clericalem anhelant, ante omnia perpendere debent, num ad illum statum a Deo sint vocati; vix enim fieri potest, ut dignus evadat sacerdos, qui ad sacerdotium minime est vocatus.

Nomine autem vocationis ad statum clericalem intelligitur dispositio divinæ providentiæ, qua Deus pro suo beneplacito quosdam homines seligit et segregat ad opus ministerii sui, ipsisque qualitates et gratias ad id necessarias elargitur, ut fiant digni ministri novi testamenti.

[ocr errors]

Hinc iterum atque iterum æquo animo, mature et coram Deo librent oportet notas et argumenta ab auctoribus tradita, quibus quis dignoscere queat, utrum ad statum sacerdotalem a Deo vocatus sit,

necne.

[ocr errors]

Atque imprimis supponenda est tanquam certissima doctrina sancti Bernardi asserentis,,universos in ordinibus ecclesiasticis honorem quærentes proprium, aut divitias, seu corporis voluptates, postremo quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi, manifeste prorsus et indubitanter non eam caritatem, quæ a Deo est, sed alienam a Deo, et quæ omnium malorum radix est, cupiditatem introducere". Proinde qui de ordinibus ecclesiasticis cogitant, sedulo perspiciant, num tales sint, quales hi, de quibus sanctus ille Pater conqueritur; sciantque se primos hac in parte sui ipsius judices constitutos esse, inquisitionemque in seipsos a semetipsis esse faciendam, an v. g. otii consectandi laborisve fugiendi causa? an spe quæstus, vel beneficii alicujus captandi occasione? an honoris vel gloriæ intuitu ?an denique humano aliquo respectu sacerdotium appetant? Facile est enim super his ordinatores ipsos et examinatores falsa relatione aut

specie virtutis decipere: at vero, ipse qui ordinatus est, dicere non potest, se sibi ut aliis fuisse incognitum; sicut ergo is graviori supplicio puniendus est, quam illi, a quibus ascitus productusque est, ita debet ipse accuratius quam illi, suimetipsius periculum facere.

J

[ocr errors]
[ocr errors]

Posito igitur quod quis nullam in se pravam ejusmodi deprehendat dispositionem, inter alia divinæ vocationis argumenta, non ultimum locum obtinet inclinatio illa, et propensio ad cultum et obsequium Deo in statu clericali seu sacerdotali deferendum, quam quis, in seipso a teperioribus annis ad maturiorem usque ætatem constanter expertus est; proprium enim est divinæ sapientiæ, sicut attingere a fine ad finem fortiter, sic et disponere omnia suaviter (Sap. 8.) ac proinde voluntatem hominis ad excelsum illum statum præparare, ac veluti per quosdam gradus paulatim elevare.

[ocr errors]

+. Videndum præterea, an suppetant qualitates virtutesque saltem inchoatæ, quæ necessariæ sunt ad ordines tum digne suscipiendos, tum debite exercendos, v. g. doctrina sufficiens, vita irreprehensibilis, continentiæ donum, et alia similia, de quibus postea; an etiam nulla subsit irregularitas, nulla censuræ nodatio, aut aliud quodvis canonicum impedimentum. ,,Quis enim, volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, dicentes: quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare". (Luc. 14.)

Hoc autem examen instituant deposito omni inordinato affectu et posthabita quacumque consideratione humana, in id unice intenti, ut cognoscant, quæ sit voluntas Dei beneplacens, pro fine sibi proponentes Dei gloriam, propriam et proximi salutem, idque

« ZurückWeiter »