Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Peccatum Adae fuit transgressio, vel praevaricatio divini praecepti, per quam justitiam originalem amisit, et in mala infinita praecipitatus est. (Cf. sess. 5. decr. 1.)

Quae mala illi sequuta sunt? Resp. Concilium enumerat ista: 1) Incidit in iram et indignationem Dei. 2) Mors dominata est illi cum languoribus et infirmitatibus, quae illam praecedunt. 3) Factus est servus diaboli. Demum, ait, totum Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse.

Quid est peccatum originale in descendentibus? Resp. Carentia originalis justitiae, qua homo fit injustus, immundus et reus peccati. (Sess. 5. decr. 1.)

mam,

Qui sunt effectus illius? Resp. Quò ad ani1. est mors animae: ex carentia enim vitae (i. e. gratiae) sequitur mors. 2. Est ira et indignatio Dei, unde dicuntur filii irae. 3. Est rebellio rationis à Deo, et sensus ab ipsa ratione. 4. Est concupiscentia et fomes, quae à peccato provenit, et ad peccatum inclinat. 5. Est servitus diaboli. 6. Est reatus peccati et damnationis. Quò ad corpus effectus sunt mors et alia infinita corporis mala. (Eod. et sess. 6. c. 1.)

[ocr errors]

Quomodo hoc peccatum transit ab uno ad alium? Resp. Ait Conc. per propagationem. (Sess, 5. decr. 1.) Filii Adae incurrunt iram Dei et carentiam originalis justitiae ex hoc solo, quod descendunt ab ipso. ldeo necesse est, vel hominem damnari, et privari vita aeterna, vel dari aliquod remedium, per quod possit justitiam amissam recuperare. (S. 5. d. 1. S.6. c. 1.)

[ocr errors]

No. 6. Quodnam est hoc remedium? Justificatio. Homo per liberum arbitrium potest obtinere hanc justificationem ex eo quod avertatur à peccato, et ad Deum se convertat? Resp. Solum liberum arbitrium non potest, et est de fide. (S. 6. c. 1 et can. 2.) Concilium determinat de fide, quod verum et unicum remedium contra peccatum originale sit meritum Christi et nihil aliud. Christus enim factus est nobis justitia, sanctificatio et redemptio. (S. 5. c. 11.) Tollit omnes effectus peccati? Resp. Quò ad animam tollit, quia facit filios Dei, liberat à servitute peccati et daemonis; iram et indignationem Dei placat, reatum peccati et damnationem tollit; portas paradisi aperiendo; sensum rationi, et rationem Deo per justitiam subdit, fomitem etiam, et concupiscentiam ad coronam et meritum deservire facit et alia multa: Corporalia modò non tollit ea ratione qua à Catechismo dicitur de Baptismo. (Sess. 5. c. 1)

[ocr errors]
[ocr errors]

No. 7. Hoc remedium sine applicatione nihil prodest, et ideo haec applicatio meriti Christi omnino est necessaria. (S. 6. c. 3.) Quomodo fit haec applicatio? R. Concilium determinat: Per baptismi sacramentum in forma Ecclesiae ritè collatum, et hoc fit prima vice, post hoc verò applicatur per poenitentiam, et per alia sacramenta. (S. 5. decr. 1. s. 6. c, 14. s. 7. proem)

5.

Doctr. s. Conc. Trid. et Cat. rom. de sacrificio Missae.

Finis hujus sacrificii est 1) Deus et gloria illius, cui etiam soli, et nulli alii offerri potest.

2. Honor et memoria Sanctorum etc. 3) Utilitas hominum viatorum; 4) utilitas eorum, qui in purgatorio detinentur. (S. 22, c. 1. 2. 3. et C. R. no. 73. 78. 79. 80.) Quem effectum facit sacramentum Missae in homines viatores? R. Sacramentum Missae habet eandem virtutem et vim, quam habet passio Christi. Idem enim sacrificium est. Juxta dispositionem et capacitatem hominum applicat illis fructum passionis Christi, i. e. meritum et satisfactionem illius. Remittit etiam ingentia crimina his, quos illorum poenitet. Munit contra peccata et tentationes. 10.) Per hoc sacramentum inter Deum et hominem fit negotiatio, quia Deus et homo invicem dant et accipiunt. Per hoc (tandem) Deo offeruntur satisfactiones pro defunctis, ut à poenis purgatorii liberentur. (Sess. 13. c. 1 et 2. Cat. R. no. 78. 80. sess. 22. c. 2. 3 etc.)

[ocr errors]

Beilage III.

Bulla s. d. n. d. Pii, div. prov. papae IV. super forma juramenti professionis fidei. Pius episc. servus servorum dei, ad perpetuam` memoriam.

Injunctum nobis apostolicae servitutis officium requirit, ut ea quae Dominus omnipotens ad providam Ecclesiae suae directionem, sanctis patribus in nomine suo congregatis, divinitus inspirare dignatus est, ad ejus laudem et gloriam incunctanter exsequi properemus, Cum itaque juxta concilii Tridentini dispositio nem omnes, quos deinceps cathedralibus et superioribus Ecclesiae praefici, vel quibus de

[ocr errors]

illarum dignitatibus et aliis quibuscumque beneficiis Ecclesiasticis, curam animarum habentibus provideri continget, publicam Orthodoxae fidei professionem facere, seque in Romanae ecclesiae obedientia permansuros spondere et jurare teneantur. Nos volentes, etiam per quoscumque, quibus de monasteriis, conventibus, domibus et aliis quibus. quam locis, Regularium quorumcunque ordinum, etiam militarium, quocumque nomine vel titulo providebitur, idem servari, et ad hoc, ut unius ejusdem fidei professio uniformiter ab omnibus exhibeatur, unicaque et certa illius forma cunctis innotescat, nostrae sollicitudinis partes, in hoc alicui minime desiderari, formam ipsam, praesentibus annotatam, publicari et ubique gentium per eos, ad quos ex decretis ipsius Concilii et alios praedictos spectat, recipi et observari, ac sub poenis per Concilium ipsum in contravenientes latis, juxta hanc et non aliam formam professionem praedictam solemniter fieri, auctoritate apostolica tenore praesentium districte praecipiendo mandamus, hujusmodi sub tenore:

Ego N. N. firmâ fide credo, et profiteor omnia et singula, quae continentur in symbolo fidei, quo s. Romana ecclesia utitur: videlicet credo in unum Deum, patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, filium Dei unigentium. Ex ex patre na tum ante omnia saecula Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero: genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia

facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de spirito sancto ex Maria virgine; et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertiâ die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex patre filioque procedit, qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.

Apostolicas et ecclesiasticas traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector.

Item sacram scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet s. Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sa crarum scripturarum, admitto.

Profiteor quoque septem esse verè ac proprie sacramenta novae legis a Jesu Christo domino nostro instituta, adque ad salutem humani generis (licet non omnia singulis) necessaria: scil. baptismum, confirmationem, eucharistiam, poenitentiam, extremam unctioncm, ordinem et matrimonium, illaqué gratiam conferre, et ex his baptismum, confirmationem et ordinem sine sacrilegio reiterari non posse.

.

« ZurückWeiter »