Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mae a visitationibus per quadragesimae dies Ecclesias Tertii Ordinis S. Francisci, vel Pistorii, et Vastallaé a recitantibus Orationem Ave Sanctissima Maria Mater Dei Regina Coeli etc. » et aliae in peculiari impresso libro descriptae, quibus frui dicunt Devotos Seraphicos, et Benefactores.

His annumerandae sunt, quae Crucibus Caravaccensibus tributae dicuntur, vel Coronae, sive stellario Conceptionis Virginis Immaculatae, quod ex duodecim globulis precariis constat, vel Granis, Crucibus et Coronis Aloisiae ab Ascensione Hispanac Monialis Ordinis S. Clarae, vel Mensurae Altitudinis Jesu Christi D. N., vel Imagini, aut Mensurae vulneris Lateri ejus inflicti; vel Orationi, ut ajunt, in sepulchro D. N. repertae, et Indulgentiae ut ajunt innixae revelationi factae S. Birgittae, Mectildi, et Elisabeth, vel B. Joannae de Cruce, et concessae, ut asserunt, Granis quae aliquod ex tribus granis tetigerint extantibus penes Romanum Pontificem, Hispaniarum Regem, et Ministrum Generalem FF. Minorum Observantiae S. Francisci.

Omnes vero, et singulas jam dictas Indulgentias Sac. Congregatio partim esse confictas et plane falsas declarat, partim apocryphas, vel ex alio capite nullas, quae nemini suffragari possunt; easque in futurum ullo in loco, ut veras publicari et lucrandas Christifidelibus proponi vetat; Foliaque et Libros ubi sic proponuntur seu asseruntur, omnino praecipit aboleri, nisi praedictae Indulgentiae fuerint diligenter expunctae; nec ideo, tamen vult alias quas hoc decretum non continet pro veris et legitimis taciteque probatis haberi.

Ac demum omnes Indulgentias concessas ante Decretum Clementis VIII latum die 9 Januarii 1597 Coronis, Rosariis, Granis, seu Calculis, Crucibus et Imaginibus Sacris, vel ante Breve Pauli V quod incipit « Romanus Pontifex etc. » editum 23 Maii anno 1606 personis Regularibus quarumcumque Religionum, et Ordinum etiam Mendicantium, vel ante Constitutionem 115 Clementis VIII cujus initium « Quaecumque etc. », et 68 Pauli V. incipientem Quae salubriter etc. habitas per aggregationem vel aliam communicationem ab Archiconfraterni

[ocr errors]

tate ulla, Ordine, Congregatione, Societate etiam Jesu Capitulo, vel coetu quocumque, vel ab eorum Officialibus, Superioribus aliisque personis, vel persona etiamsi earum vel ejus mentio specialis et individua facienda esset, nisi fuerint deinde Romani Pontificis auctoritate innovatae aut confirmatae, nullius esse roboris, et momenti pariter declarat.

Porro Summaria Indulgentiarum pro Congregationibus Doctrinae Christianae, Confraternitatibus Sanctissimae Trinitatis et Redemptionis Captivorum, Nominis Dei, Rosarii, B. Mariae de Mercede, et Redemptionis Captivorum, B. Mariae de Monte Carmelo, Cincturae S. Augustini et S. Monicae, nisi ab eadem Congregatione recognita non permittuntur.

Indulgentias vero Stationum Urbis, quae a Romanis Pontificibus, singulari quodam beneficio vel communicatae sunt, vel communicabuntur interdum, aliquibus Locis, Ordinibus, aut personis, diebus tantum Stationum in Missali Romano descriptis suffragari posse declarat: semel autem dumtaxat in die Plenariam Indulgentiam in certos dies Ecclesiam visitantibus concessam vel aliud pium opus peragentibus, lucrifieri.

XVIII.

Cum exposuerit Procurator Generalis Ordinis Minimorum S. Francisci de Paula multos dubitare an Indulgentiae Tertiarorum Ordinis validae sint post Decretum de falsis apocryphisque Indulgentiis die 7 Martii praeteriti ab hac Congregatione latum, quod in eo gestantibus funiculum S. Francisci de Paula concessae Indulgentiae nominantur, Eadem Sac. Congregatio precibus Oratoris annuens declarat (quamquam nulla vera possit esse debitatio) Indulgentias Tertiariorum illorum a Romanis Pontificibus concessas, per jam dictum Decretum minime revocari. Datum Romae die 4 Julii 1678.

A. CARD. HOMODEUS. Michael Angelus Riccius Secret.

XIX.

Inter multiplices Indulgentias, quae anno 1635 Romae nominatim falsae declaratae fuerunt, erant nonnullae Avenione impressae, quas Clementem VIII concessisse asserebant Ecclesiae S. Mariae Montis Serrati; eas vero cum in decreto lato die 7 Martii 1768 Sac. Congregatio in numero falsarum reposuerit, quidam esse nunc primum improbatas dicunt, et addunt, etiam coeteras eidem Ecclesiae ab aliis Romanis Pontificibus concessas eo decreto revocari, ut Procurator Generalis Congregationis Monachorum Hispanorum Ordinis S. Benedicti Sac. Congregationi exposuit; quae propterea supplicationibus Oratoris inclinata declarat (quamquam res nullam dubitationem habet) novum non esse, praedictas Indulgentias Avenione impressas pro falsis haberi, et decreto suo falsas tantummodo declarasse Indulgentias, quae a Clemente VIII concessae asserebantur Ecclesiae S. Mariae Montis Serrati, Avenione impressae, non alias a Romanis Pontificibus eidem Ecclesiae concessas Indulgentias, peccatorum remissiones et spirituales gratias. Romae die 5 Julii 1678. A. CARD. HOMODEUS.

XX.

Cum Summarium Indulgentiarum Archiconfraternitatis Cincturatorum. Sancti Augustini et Sanctae Monicae sub invocatione Beatae Virginis Mariae de Consolatione erectae Bononiae fuerit a Sacra Congregatione recognitum die 11 Septembris 1674, et a fel. record. Clemente X confirmatum, ac Brevi insertum quod incipit Ex injuncto Nobis etc. dato die 27 Martii 1675, nihil obstat, quominus possit seorsum a Brevi iterum imprimi, et ubique promulgari; et Indulgentia praesertim ibidem expressa a Bonifacio IX in Dominica festum Sancti Nicolai de Tolentino proxime sequenti concessa, quam nonnulli, satis non advertentes eamdem esse arbitrantur, ac illam in novissimo Decreto hujus Congregationis lato die septima Martii 1678 adnumeratam apocryphis, et falsis; cum tamen Die, aliisque circumstantiis ab ipsa diversa sit. Romae die 5 Julii 1678.

2

A. CARD. HOMODEUS.

XXI.

Licet in Decreto Sac. Congregationis dato die 7 Martii 1678 nihil appareat, quo Indulgentiae a fel. rec. Gregorio XV concessae omnibus et singulis Societatis Jesu Clericis, aliisque universis Christifidelibus cum eis in puerorum, et adultorum instructione ad Fidei Catholicae rudimenta ediscenda cooperantibus (ut latius in Brevi, quod incipit « Pietatis et Christianae Charitatis opera etc. dato die 27 Septembris 1622) revocatae, aut nullae quomodolibet declarentur; tamen instante Procuratore Generali ejusdem Societatis, ut dubia nonnullorum, qui de illis ambigunt omnino tollantur, Sac. Congregatio declarat Indulgentias et Remissiones peccatorum praedictas decreto suo nullo prorsus modo comprehendi. Datum die 22 Novembris 1678.

Michael Angelus Riccius Secret.

XXII.

«

Cum Officiales Archiconfraternitatis Orationis et Mortis aggregandi facultatem, novasque Indulgentias Confraternitatibus. aggregatis communicandas impetraverint a felic. rec. Paulo V in executionem Constitutionis Quaecumque a Sede Apostolica etc. Clementis VIII, Sac. Congregatio Indulgentiis, Sacrisque Reliquiis praeposita, ad dubia nonnullorum tollenda declarat, praedictas Indulgentias aliasque deinceps innovatas, aut eidem Archiconfraternitati concessas ab Apostolica Sede, ratas et validas esse, nec ullo modo comprehendi novissimo suo Decreto dato septima die Martii 1678. Romae 22 Novembris 1678. A. CARD. HOMODEUS PRAEFECT. Michael Angelus Riccius Secret.

XXIII.

Concessit Pius IV Confratribus Sodalitatis Scribentium Romae in Ecclesia S. Thomae Regionis Parionis institutae, ut quemcumque Presbyterum Saecularem aut Regularem ter in vita et in mortis articulo etiamsi mors tunc non sequatur, in Confes

sarium eligere possint, per quem absolvantur a reservatis etiam Locorum Ordinariis, et Apostolicae Sedis, exceptis iis, quae in Bulla Coenae continentur; eisdem rursus et aliis utriusque sexus Christifidelibus ter in singulos annos concessit in perpetuum Indulgentiam Plenariam, plenumque Jubilaeum; ut latius in ejus Brevi dato nonis Augusti 1561, cujus verba referuntur in folio per manus omnium misso.

Hinc orta sunt dubia quinque in Congregatione discussa. 1. An ille Presbyter sit, oporteat, approbatus ab Ordinario ex praescripto capitis 15 sessionis 23 Concilii Tridentini? 2. An sit revocata ea facultas absolvendi a casibus, qui Locorum Ordinariis reservata sunt?

3. An sint excepti casus Apostolicae Sedi reservati, quos Clemens VIII recensuit in sua Constitutione 115?

4. Quid nomine pleni Jubilaei Pius IV intelligat, praesertim vero, an hi quoque possint Confessarium eligere uti dictum est qui Confraternitati non sunt adscripti?

5. An vetari debeat Confratres hanc Indulgentiam sub nomine pleni Jubilaei promulgare, si facultas eligendi Confessarium pro reservatis, omnibus generatim data non est, ne decipiantur Fideles: an vero alia commodiori via debeat periculum deceptionis declinari?

Ad tria priora dubia Sac. Congregatio respondit Affirmative.

Ad 4.m Nomine pleni Jubilaei non contineri facultatem ullam absolvendi a reservatis, neque posse ab his absolvi, qui Confraternitati non sunt adscripti.

Ad 5.m Hanc Indulgentiam in posterum nomine Plenariae Indulgentiae, non pleni Jubilaei promulgandam esse, ac monendos Officiales Confraternitatis, praedictam facultatem a reservatis absolvendi aliqua ex parte revocatam fuisse per Constitutiones Apostolicas, et Apostolica Decreta; idemque significandum Eminentissimis DD. Vicario et Protectori, ut rem hanc prudentia sua moderentur. Datum die 31 Januarii 1679.

Michael Angelus Riccius Secret.

« ZurückWeiter »