Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

«

XXIV.

[ocr errors]

Sac. Congregatio ut Indulgentiarum nonnullis abusibus moderetur, 7 die Martii 1678 cunctas Indulgentias ante Pauli V Breve cujus initium est Quae salubriter etc. habitas per Aggregationem vel aliam Communicationem, ab Archiconfraternitate, Congregatione, Ordine, Capitulo vel coetu quocumque, vel ab eorum officialibus, superioribus, aliisve personis, vel persona etiamsi earum, vel ejus mentio specialis, et individua facienda esset, nullius esse roboris, et momenti declaravit, nisi fuerint auctoritate Romani Pontificis, deinde innovatae vel confirmatae. Sed in eodem Brevi cum Paulus apertissimis verbis confirmet Indulgentias, peccatorum remissiones, gratias et privilegia per Lateranensis Ecclesiae Capitulum et Canonicos, vigore Indultorum eis ab Apostolica Sede concessorum, hactenus (hoc est usque ad 23 diem Novembris 1610 dumtaxat, in qua Breve datum est) concessa et communicata Ecclesiis, Cappellis, Altaribus, Oratoriis, aliisque locis piis; nemini dubium esse potest quin ipsa rata et firma sint, utpote Pauli auctoritate confirmata ea tamen Sac. Congregatio praefati Capituli et Canonicorum supplicationibus annuens, rata, et valida esse declarat. Romae 11 Julii 1679.

A. CARD. HOMODEUS Michael Angelus Riccius Secret.

XXV.

Orta Neapoli controversia, et ad Sac. Congregationem delata, de Clausula quadam Bullae datae 9 Februarii anno 1562, ubi Pius IV Monialibus S. Clarae ejusdem Urbis plenariam omnium peccatorum remissionem et Indulgentiam in forma Jubilaci elargitus est in festo Corporis Domini, a primis vesperis et subsequentem per totam ipsius Octavam, et secunda die Mensis Augusti a primis item Vesperis usque ad occasum solis; eadem Congregatio diligentius Bullae tenorem expendit, atque declarat, ne Christifidelibus allucinationis locus relinquatur, in illa nullam

tribui facultatem absolvendi a reservatis aut Indulgentiam supradictam per modum suffragii Defunctis applicandi, qua de re nullus audeat dubitare. Datum Romae die 11 Septembris 1679. Michael Angelus Riccius Secret.

XXVI.

Dubio per virum Religiosum Sac. Congregationi proposito, et in ea examinato, utrum in generali revocatione Indulgentiarum quae in Brevi ROMANUS PONTIFEX Pauli PP. V habetur dato 23 Maii 1606 comprehendantur personae, quae substantialia Religionis Vota non emittunt, intra vel extra Claustra degentes; eadem Sac. Congregatio respondit, has minime comprehendi. Datum Romae die 15 Julii 1681.

Michael Angelus Riccius Secret.

XXVII.

Procurator Generalis Ordinis S. Birgittae, seu SSmi Salvatoris exposuit, multis, qui legerunt vel audierunt in decreto hujus Sac. Congregationis lato die 7 Martii 1678 apocryphis et falsis Indulgentiis annumerari eas, quae innixae dicuntur, revelationi factae S. Birgittae, Mectildi et Elisabeth, in dubium venire Indulgentias Ecclesiarum Ordinis sui, et pro aliqua declaratione Sac. Congregationi supplicavit, quae precibus Ejus inclinata declarat (quamquam res nullam dubitationem habet) Indulgentias Brevibus, aliisque summorum Pontificum litteris, vel Constitutionibus innixas in praedicto decreto minime comprehendi. Datum Romae die 15 Julii 1681.

Michael Angelus Riccius Secret.

XXVIII.

ROMANA

1.0 An attentis verbis expressis in formula Indulgentiarum, quas Sanctissimus Dominus Noster Numismatibus concedit, Indulgentiae applicentur illis Numismatibus, quae duplicem imaginem Sancti scilicet et Beati praeseferunt? et quatenus Negative.

2.° Qua ratione in posterum sit consulendum, ne ullus hac in re abusus possit irrepere?

Sac. Congregatio diei 22 Decembris 1710 respondit
Ad 1.

Affirmative.

Ad 2.m Provisum in primo.

XXIX.

An aliqua ratione fieri possit, ut Rustici, qui Sacra Numismata suscipiunt a nonnullis, a quibus Christiana Doctrina imbuuntur, eadem Numismata absque Indulgentiae detrimento aliis tradere valeant?

Sac. Congregatio diei 25 Februarii 1711 respondit Negative.

XXX.

Cum Venerabilis Archiconfraternitas Doctrinae Christianae posita in Ecclesia S. Martini de Urbe, Sacrae Congregationi Indulgentiarum humiliter exposuerit, saepius a nonnullis dubitatum fuisse, an attenta Bulla a San. mem. Paulo V edita, quae incipit Ex credito, satis sit ut una Confraternitas ejusdem Instituti in aliqua Civitate aggregetur, ad hoc ut cunctae aliae similes Confraternitates ab Ordinario Loci erectae, seu erigendae aggregatae pariter censeantur, vel potius insuper requiratur, ut singulae Confraternitates, quae in tota Dioecesi eriguntur, ab Archiconfraternitate seorsim aggregationem suscipiant; cumque pariter supplices preces porrexerit, ut Eminentissimi Patres ea de re suum Oraculum proferre dignarentur; eadem Sac. Congregatio, etiamsi verba praedictae Bullae satis clara viderentur, tamen ne ullus in posterum dubii locus superesset, die 23 Martii 1711 declaravit sufficere, ut aliqua Confraternitas Doctrinae Christianae in una Civitate Archiconfraternitati aggregata sit, ad hoc ut cunctae aliae ab Ordinario Loci in tota Dioecesi erectae seu erigendae, aggregatae censeantur, et omnium spiritualium Gratiarum et Indulgentiarum, quibus dicta Archiconfraternitas fruitur participes sint. Datum die 26 Martii 1711.

J. M. CARD. GABRIELLIUS PRAEF. Raphael Cosmus de Hieronymis Secret.

XXXI.

Licet ab hac Sacra Congregatione Indulgentiis et Sac. Reliquiis praeposita non semel declaratum fuerit nonnulla Sanctimonialium Monasteria, quae antea sub gubernio Fratrum sui Ordinis degebant, per hoc, quod Episcopo loci subjecta deinde fuerint, Privilegia et Indulgentias, quibus antea fruebantur nullatenus amisisse; tamen cum saepius alia etiam Monasteria, quae simili modo sub immediatam Episcoporum jurisdictionem translata sunt, idem ab Apostolica Sede declarari humiliter postulaverint; ut nulla in posterum dubitandi ratio supersit; eadem Sacra Congregatio re mature discussa die 20 Aprilis 1711 declaravit, Monasteria omnia Sanctimonialium, quae a cura et gubernio Fratrum suorum Ordinum sub immediatam jurisdictionem Episcoporum translata sunt, seu in posterum transferri aliqua ratione contigerit, non ideo Privilegia et Indulgentias, quibus antea gaudebant, amisisse, seu amissura fore: sed eodem modo cunctis praedictis Privilegiis et Indulgentiis uti et frui debere, ac si sub gubernio Fratrum suorum Ordinum actu existerent, quam Sac. Congregationis Sententiam Sanctissimus Dominus Noster die 22 ejusdem mensis approbavit.

L. CARD. PICUS PRAEF.

Raphael Cosmus de Hieronymis Secret.

XXXII.

An cum in Brevibus Indulgentiarum verba illa apponuntur . Praesentibus ad septennium tantum valituris idem septennium debeat a die datae, vel a die publicationis computari? Sac. Congregatio diei 18 Maii 1771 respondit - Computandum a die datae.

XXXIII.

Praecipuas inter curas, quibus, Sac. Congregatio Indulgentiis et Sacr. Reliquiis praeposita sedulo incumbit, ea est, ut Indulgentias, quae a nonnullis interdum temere evulgantur, mature

expendat, et quas aut revocatas, aut falsas, et apocryphas esse deprehenderit, ne Fideles illarum assequendarum spe decipiantur, palam detegat atque prohibeat.

Cum itaque Sac. Congregationi delatum fuerit, in libello quodam Veronae impresso anno 1711, cui titulus « Breve Notizia del santo Abitino che si dispensa da' PP. Teatini ad onore dell' Immacolata Concezione di Maria Vergine in virtù d'un Breve Apostolico di Clemente X, confermato con altro del Regnante Sommo Pontefice in data delli 12 Maggio 1710 con le Indulgenze proprie e dell'aggregazione alla loro Religione etc. plurimas Indulgentias falsas contineri, veluti a Summis Pontificibus concessa, aut quoquomodo communicatas, gestantibus scapulare parvum coerulei coloris, quod vocant Conceptionis Beatissimae Virginis Immaculatae. Ideo re mature perpensa die 22 Februarii 1712 declaravit nullas alias Indulgentias pro gestatione praedicti scapularis acquiri nisi illas, quas SS. Dominus Noster litteris in forma Brevis desuper editis die 12 Martii anno 1710 clementer concessit his verbis. Omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, quibus scapularia benedicta hujusmodi; ut praeferetur, in posterum distribuentur, die, quo illa primum susceperint, si vere poenitentes et confessi Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumpserint, plenariam; nec non eisdem in cujuslibet eorum mortis articulo si etiam vere poenitentes et confessi et S. Communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti Nomen Jesu, ore si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, itidem Plenariam; Ac ipsis pariter vere poenitentibus et confessis, ac eadem S. Communione refectis, qui aliquam ex Ecclesiis dictae Congregationis, vel Cappellam, sive Oratorium die festo ejusdem Conceptionis B. Mariae Virginis Immaculatae a primis Vesperis usque ad Occasum solis diei hujusmodi singulis annis devote visitaverint, et ibi pro Christianorum Principum etc. preces effuderint, Plenariam similiter omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Insuper praedictis Christifidelibus etiam vere poenitentibus et

« ZurückWeiter »