Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

confessis, etc. S. Communione refectis Ecclesiam, vel Cappellam seu Oratorium hujusmodi in aliis ejusdem B. Mariae Virginis festis diebus, ut praefertur visitantibus, et ibidem orantibus, quo die praedictorum id egerint septem annos, et totidem quadragenas de injunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus etc.

Cumque pariter Sac. Congregationi innotuerit in alio libello Bononiae impresso anno 1707, qui inscribitur « Sacro Diario delle Grazie e Indulgenze concesse alla Compagnia della Cintura detta di S. Agostino, e di S. Monica etc. » multas pro Cincturatis referri Indulgentias, quarum aliquae, aut revocatae aut falsae omnino sunt. Ideo Sac. eadem Congregatio praedicta die 22 Februarii 1712 similiter declaravit, Cincturatos nullas alias Indulgentias pro gestatione Cincturae lucrari posse, nisi illas, quae expresse continentur in Brevi a Sac. M. Clemente X desuper edito, quod incipit Ex injuncto Nobis coelitus etc. » « dato die 27 Martii 1675.

Et ut omnis in posterum erroris, ac deceptionis occasio auferatur, districte prohibuit, ne aliae Indulgentiae voce aut scripto publicentur pro gestatione supramemorati parvi Scapularis, aut praedictae Cincturae, praeter eas, quae in supradictis Brevibus Sanctissimi Domini Nostri Clementis XI, et S. M. Clementis X respective continentur. Ac insuper recensitos libellos, alterum Veronae, alterum Bononiae impressum proscribendos censuit, sub poenis in Indice librorum prohibitorum contentis.

Quibus per me Secretarium Sanctissimo Domino relatis, Sanctitas Sua Sac. Congregationis Sententiam approbavit, et in omnibus servari jussit. Datum die 24 Februarii 1712.

F. THOMAS MA: CARD. S. CLEMENTIS. Raphael Cosmus de Hieronymis Secret.

XXXIV.

ORDINIS FRATRUM CAPPUCCINORUM.

1. An in omnibus Ecclesiis Fratrum Cappuccinorum Indulgentia Plenaria pro festis diebus Sanctorum Paschalis Baylon et Joannis a Capistrano concedi debeat? et quatenus affirmative.

2.m An petita Indulgentia perpetua vel solum ad septennium concedenda sit?

Sac. Congregatio diei 25 Septembris 1713 respondit
Ad 1.m Affirmative.

Ad 2.m Concedendam esse Indulgentiam Plenariam perpetuam.

XXXV.

FERRARIEN.

An Tunica S. Catharinae de Bononia in Conventu Monialium Sanctissimi Corporis Christi Civitatis Ferrarien. asservata in earum Ecclesia exponi et in solemni Supplicatione gestari possit?

Sac. Congregatio diei 25 Septembris 1713 respondit - Quoad Processionem Nihil; in reliquis Ad Dominum Episcopum. «

XXXVI.

[ocr errors]

Sanctissimus Dominus Noster audito voto Sac. Congregationis Indulgentiis et Sac. Reliquiis praepositae, praevia revocatione omnium Indulgentiarum quomodolibet concessarum Coronis, quas vocant S. Birgittae, salvis tamen Indulgentiis iisdem Coronis concessis a S. M. Clemente X 6 idus Julii 1675, concessit recitantibus quotidie per integrum annum praedictam Coronam S. Birgittae, dummodo sit saltem quinque decadum, Indulgentiam Plenariam cum facultate etiam applicandi Defunctis. Facta insuper declaratione quod Superiores dumtaxat Monasteriorum Ordinis S. Birgittae, seu Religiosi ejusdem Ordinis, qui fuerint ab illis specialiter ad id deputati, habeant facultatem supradictas Coronas benedicendi. Ita Sac. Congregatio diei 5 Septembris 1714.

XXXVII.

An cuncta Monasteria Monialium, quae nunquam sub gubernio Superiorum sui Ordinis fuere, iisdem Indulgentiis fruantur, quibus gaudent Moniales, quae actu degunt, vel saltem

aliquando exstitere sub immediata jurisdictione Superiorum Regularium sui Ordinis?

Respondetur Supplicandum Sanctissimo pro declaratione, quod Moniales cujuscumque Ordinis Regularis, quamvis actu non degeant nec umquam exstiterint, sub gubernio Regularium gaudeant omnibus Indulgentiis, quibus fruuntur coeterae Moniales, quae sub gubernio Fratrum sui Ordinis exstant; et quatenus opus sit pro nova concessione earumdem Indulgentiarum. Ita Sac. Congregatio diei 30 Martii 1716.

XXXVIII.

In Sac. Congregatione Indulgentiis, Sacrisque Reliquiis praeposita habita die 28 Aprilis labentis anni 1716 relatis precibus P. Joannis a S. Francisco Procuratoris Generalis Fratrum Ordinis Sanctissimae Trinitatis Redemptionis Captivorum Excalceatorum nuncupatorum Congregationis Hispaniae humiliter postųlantis declarari An Sodales Confraternitatum sui Ordinis loco Scapularii, quod plerique gestare solent, exiguum panni albi frustulum, cui parvula Crux rubri et coerulei coloris acu intexta est vesti assutum deferentes lucrari valeant Indulgentias concessas iis qui Scapularium deferunt? Eminentissimi Patres declararunt Non lucrari ». Datum die 29 Aprilis 1716. L. CARD. PICUS PRAEF.

Raphael Cosmus de Hieronymis Secret.

XXXIX.

Ne contra veterem et probatam in Ecclesia consuetudinem Indulgentiarum numero nimis aucto, Ecclesiastica disciplina ener vetur, saepius in Brevibus apponi consuevit clausula illa ‹ Volumus autem, ut si alias Christifidelibus dictam Ecclesiam qualibet anni die visitantibus alia Indulgentia perpetua, vel ad tempus nondum elapsum duratura concessa fuerit praesentes litterae nullae sint. » Cum autem alias pro ejusdem clausulae explicatione supplicatum fuerit, Sac. Congregatio Indulgentiis, Sacrisque Reliquiis praeposita declaravit ea nullatenus compre

hendi Altaria privilegiata pro Defunctis, neque Indulgentias, aut certo personarum generi concessas, ut Confraternitatibus, Regularibus, et Capitulo, aut certum pium opus in ipsa Ecclesia peragentibus, ut Litanias aliasque hujusmodi recitantibus, ac iis, qui Christiana Doctrina erudiuntur, vel alios erudiunt, et qui Sanctissimi Eucharistiae Sacramenti expositione cum oratione quadraginta horarum intersunt neque Stationum Urbis et septem Altarium Indulgentias ad instar septem Altarium Basilicae Vaticanae concessas, neque demum, quae pro unica vice conceduntur. Cocterum si alia Indulgentia sive Plenaria sive non Plenaria in perpetuum vel ad tempus, tum ab eodem tum ab alio Romano Pontifice generatim Christifidelibus Ecclesiam vel aliquod ejus Altare, seu Cappellam visitantibus eodem die vel diverso concessa fuerit, de qua non fiat in Litteris Apostolicis mentio, has Litteras ob dictam clausulam esse prorsus irritas ac nullas » ut expresse habetur in Decreto ab eadem Sac. Congregatione desuper edito die 23 Junii anni 1676. Postea tamen eidem Sac. Congregationi delatum fuit non paucos esse, qui praedictum Decretum non recte intelligentes sibi suadent, quod si in aliqua Ecclesia jam concessae reperiantur Indulgentiae, quae pro Feriis Sextis mensis Martii dari solent, et postea in eadem Ecclesia alia Indulgentia concedatur cum appositione in Brevi supra memoratae clausulae « Volumus autem etc., Indulgentia quae postremo loco data est valida sit, quapropter ut omnis in posterum erroris occasio auferatur, eadem Sac. Congregatio habita die 18 Aprilis anni 1716 declaravit Indulgentiam ultimo loco ita concessam ob saepe dictam clausulam Volumus autem etc.» Litteris Apostolicis insertam, esse nullam. Datum die 11 Septembris 1716.

L. CARD. PICUS PRAEF.

Raphael Cosmus de Hieronymis Secret.

XL.

1.o An Benefactores Ordinis S. Augustini gaudentes aggregatione per affiliationem ejusdem Ordinis, et Confratres Cinctu

rati, etsi non dicant quinque Pater et Ave, participent omnes et singulas Indulgentias, aliaque bona spiritualia Ordinis S. Augustini?

2. An visitatio Altarium suppleri possit a Confratribus in aliena Ecclesia, praecipue quando sunt in locis, in quibus non est Ecclesia Ordinis S. Augustini, aut non est erecta Confraternitas Cincturatorum, et an Principes in Ecclesia Aulica lucrari possint Indulgentias visitationis Altarium?

3.o An sufficiat Cingulum quomodocumque deferre?

4.o An per communicationem privilegiorum et gratiarum, cum Ordine S. Augustini, et cum aliis Ordinibus Cincturati participent omnia opera bona totius militantis Ecclesiae?

Sac. Congregatio diei 22 Februarii 1717 respondit

Ad 1.m Benefactores gaudentes affiliatione Ordinis S. Augustini participes esse bonorum operum, quae fiunt in eodem Ordine, etsi quinque Pater et Ave non recitent, et Confratres non gaudere Indulgentiis nisi recitent quinque Pater et Ave. Ad 2.m Negative.

Ad 3.m Negative.

Ad 4.m Quemlibet Fidelem existentem in gratia participare de bonis operibus Militantis Ecclesiae.

XLI.

ORDINIS CANONICORUM REGULARIUM CONGREGATIONIS

WINDESIMENSIS.

An Ecclesiae Canonicorum et Canonissarum Congregationis Windesimensis ubicumque existentes participes sint omnium Indulgentiarum, quibus gaudet Congregatio Canonicorum Lateranensium?

Sac. Congregatio diei 14 Februarii respondit « Affirmative. »

XLII.

[ocr errors]

1.o An quando in Brevibus legitur Quoties Ecclesiam visitaverint vel quid simile plures Plenariae Indulgentiae eamdem Ecclesiam uno die visitando acquiri possit?

[ocr errors]
« ZurückWeiter »