Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

enim Regi dissuasit; AtPontifex, ego (inquit) illi imposui, ut Divortium Regi dissuaderet, persuaderet Reginæ; quod autem ad Commissionem pertinet, si requiratur, exequetur. Sumus ergo (inquam) concordes, Beatissime Pater, quod quum ita sit, quid nocere poterit Decretalem Bullam aliquibus secretissimis ac juramento addactis Consiliariis ostendisse: Tum quassans caput, Scio (inquit) quid de ea facere constituant, verum nondum Campegii literas ex Anglia legi, quapropter die crastino ad me redibitis. Hoc pacto S. D. N. primo die me dimisit. Adfuit his sermonibus Dominus Vincentius Cassalius, quem ob equitem fratrem huc missum dixi, qui equitem ipsum excusavit, quod quamvis ille animadverteret negotium hoc tanti momenti esse, ut etiam cum vitæ discrimine Romam per dispositos equos sibi properandum esse videret, nihilominus supersedisse videns quod si id fecisset necesse sibi futurum domi, et in lectulo permanere potius, quam de re tanta coram ejus Sanctitate agere. Atque interim Dominus Vincentius multas rationes ad persuadendum, equitis Cassalii nomine adhibuit, quas eodem pacto ejus Sanctitas in sequentem diem rejecit.

Postridie ejus diei signatura habita est, cui ego tanquam referendarius interfui, in vesperumq; est protracta, nec judicavi opportunum Pontificem signaturæ munere defessum aggredi, quum præsertim ejus Sanctitas diceret se nondum Campegii literas perlegisse. Res igitur iterum in diem proximum rejecta fuit, quo postea horam commodam nactus Pontificem adivi, quumq; omnium Capitum, quæ D.V. Reverendissimæ literis continebantur, quasi summam effecissem, ne quicquam per oblivionem præterirem, ab ea primum parte cœpi, in qua dicitur suam Sanctitatem concessisse Commissionem generalem in amplissima forma, et promisisse ferendam sententiam, se ratificaturum. Pontifex hoc verum esse affirmavit, dicens se contentum esse, ut ad sententiam procedatur; Qua vero parte est, ejus Sanctitatem Bullam Decreta lem concessisse, ut secretiores Regiæ Majestatis Consiliarios instrueret, id a veritate longe remotum dixit, posseq; ad id se literas D. V. Reverendissimæ ostendere: Atque ea repetivit, quæ priore die super hoc dixerat, viz. Dominum Stephanum Gardinerum et Equitem Cassalium se testes habere, hanc Bullam non ea conditione petitam fuisse ut ostenderetur cuiquam, præterquam Serenissimo Regi et D.V. Reverendissimæ, et Campegium nunc ad se scribere tantundem effecisse, quo facto ex conventione Bullam comburi debere, promissurum quoq; se dixit, ut si quæ allegantur, probentur, ad sententiam ferendam procedatur, se id ratum habiturum. Quumq; ego quæsissem an vellet, quæ fierent per eam Bullam comprobare, minime id oportere dixit; negavit quoq; eam Consiliariis ostendendam esse, qui tametsi rem bonam non judicarent, approbarent tamen super ejus Sanctitatis Conscientiam; ac sapius in

terim repetivit, non esse amplius in ea re commorandum. Ad aliam igitur partem deveni, in quæ D.V. Reverendissima dicit, Re verendissimum Campegium Divortium inter Regem Serenissimum et Reginam conatum dissuadere: Tum Pontifex Campegium scribere dixit, eo se etiam functurum officio, ut Reginæ Divortium persuaderet, quam ab eo alienam invenerit; modeste tamen eam, ait, locutam fuisse, et Consiliarios petiisse, qui ex Hispania denegati fuerint, ex Flandria autem concessi. Dixit etiam S.D.N. se literas ad Regem, Reverendissimo Campegio ex suo Chirographo dedisse, ut Regia Majestas fidem his haberet quæ Reverendissimus Campegius suæ Sanctitatis nomine diceret. Ad illam deinde partem deveni, ubi est: Causam Regis perinde differt, ac si nolit ad judicium, sententiamq; in partem suæ Majestatis ferendam descendere, donec S. D. N. certiorem prius effecerit, de his ad hanc causam concernentibus, quæ ibi vidit et audivit. Ad hæc respondit, Campegium quandocunq; requisitus fuerit, processurum, neq; de supersedendo Commissionem habere; se tantum injunxisse, et quum procedi cœptum esset, se certiorem faceret, ne tamen interim moræ aliquid interponeretur. At ubi est nullo pacto adduci vult, ut mihi suo Collegæ Commissionem hanc Decretalem credat: Dixit verum id esse, ideo factum ne pluribus palam fieret, eaque conditione qua petitum fuit, ostensam nequicquam amplius expectandum, ea repetens, quæ prius etiam circa hoc dixerat. At ego, videat Sanctitas vestra quod ex his verbis, quæ hic scripta sunt loquor, quæ dicunt Sanctitatem Vestram Commissionem Decretalem concessisse, ea conditione ut aliquibus Regiis Consiliariis ostenderetur. Tum Pontifex iterum excandescens; Ostendam (inquit) literas ipsius Reverendissimi Eboracen. nec loquor mendacia, et non minus meis verbis, literisq; prioribus Reverendissimi Eboracen. fides est habenda, quam his quas nunc affertis. Tum ejus Sanctitatem mitigari quæsivi, si minus urgenter mandata exequerer, quoniam id a me fieri oportet. Quod ad Regni ruinas, damna, calamitates, scandala, et diminutionem Religionis, multa in eandem sententiam dixit, in quam primo die locutus fuit; quum diceret, Egregium vero decus Serenissimo huic Regi fuerit, si ipse, qui Fidei Defensor et sit et appelletur, qui libros etiam pro ejus defensione ediderit, eandem nunc impugnare cogatur; Ad hæc quam recte sint venturi, viderint ipsi. Eo autem loco, in quo dicebatur aliquid de Regio negotio, inter Generalem Fatrum de observantia, et ejus Sanctitatem convenisse, et eo autore fœdus inter ejus Sanctitatem et Cæsarianos componendum, Dixit, id ostendere, quod de Regio negotio nihil promiserit, quod quicunq; pollicitus sit, et quin poterit babica ratione suæ conscientia, re ipsa præstare velit: In eo autem quod de Pace tractanda affertur, dixit, se nuilum modum in tali negotio invenire, neq; se adhuc scire, quod iste

Generalis ullas pacis conditiones sit allaturus; atq; ea insuper addidit, quæ meis literis die 15 Novemb. datis D. V. Reverendissimæ significavi

potuisset pro Regia Majestate et D.V. Reverendissima fecisse, facturamq; etiam liLenter.

Nonne igitur (inquam) posset ratio aliqua Aliis deinde diebus S.D N. sæpissime sum inveniri qua concederetur eam Bullam alialloquutus, qui decrevit cum Reverendissimis quibus ex Secretioribus Consiliariis ostendi de Monte et Sanctorum Quatuor Cardinalibus posse? Tum Pontifex, non (inquit) Non de his rebus omnibus loqui, præterquam de potest hoc fieri, nec a me impetrari; quod si Bulla Decretali, de qua cum nemine vult ul- ullo modo fieri potuisset, minime tam mullam fieri mentionem, jussitq; ex omni Scrip- tas magnasq; preces a Serenissimo Rege, tura ejus memoriam eximi. De reliquis et Reverendissimo Domino Eboracen. exitaq; rebus omnibus loquutus sum cum his pectassem; quumq; quibusdam validis Arduobus Cardinalibus qui dixerunt Pontificem gumentis instarem, prohibuit me ulterius de contentum fore, ut ad sententiam procedatur, hujusmodi re loqui. Nolui ego unquam ditametsi id plerisq; alienum videatur, deque cere, equitem fratrem brevi esse venturum, eo nonnulli ex Cardinalibus cum obtrecta- ne Pontifex rem in illius adventum protione loquuntur, et Cæsaris Orator ne proce- traheret, ea tantum de causa, ut moram datur Protestatur, voluntq; fieri in Curia interponeret. Causæ advocationem, Commissionemq; cum Inhibitione ad partes; dicuntq; hi duo Reverendissimi, quod quæ postulant illi, justa sunt, nec minimo cuiq; denegari possent, nolle tamen Regiæ Majestatis causa S.D.N. quicquam ex eo quod factum sit, immutare.

Quum alio etiam die Pontificem otiosum nactus essem, multa cum ejus Sanctitate, de rebus præteritis disserui, deque eo, quod ego ad ejus utilitatem cum Venetis egissem, quoniam scirem Serenissimi Regis, et D.V. Reverendissima voluntatem esse, ut quotiescunq; occasio daretur, pro suæ Sanctitatis cominodo omnia fierent: Exposui deinde quantopere elaborassem pro negotio Cervæ et Ravennæ, utq; multa Gallici Oratores egissent a D.V. Reverendissima potissimum instigati; Addidi etiam efficacissima verba, quibus usus est Dominus Stephanus Gardinerus. Ad omnia S. D. N. respondit, se ea de re Regiæ Majestati, ac D.V. Reverendissimæ gratias habere, et mihi quoque gratias egit; dixitque, non tamen omnes simul tantum efficere potuistis, ut mihi meæ civitates redderentur. Scitis autem conditiones fœderis in quo ego quoque eram, fuisse, ut quum quis nostrum injuria afficeretur, ab eo cæteri confœderati injuriam propulsarent, quod multo magis pro me faciendum erat, quum qui in ipso foedere essent mihi injuriarentur; Et inde Cæsariani volunt mihi persuadere Venetos non fuisse id facturos, si putassent Regi Angliæ aut Christianissimo displiciturum: Neque interim disistunt, multa, magnaq; mihi polliceri, unde ego, quod alias etiam dixi, id quod affertur, quum aliter facere nequeam, accipere cogar. Illudq; etiam vos scire volo promissum mihi fuisse, si legatus hic in Angliam mitteretur, futurum ut mihi civitates a Venetis restituerentur. Tum ego, non omnia, Beatissime Pater, adhuc sunt perfecta, Rex enim potentissimus omnino operam dabit, ut illæ civitates Beatitudini Vestræ restituantur: An non, quæ ejus Majestas scribit Vestra Sanctitas animadvertit? Cui videndum imprimis est, ne de ipsa Serenissimo Regi sit conquerendum; et ex hac occasione iterum ad Regiam Causam redii. At ejus Sanctitas dixit, se omnia quæ

Omnibus deinde aliis diebus super eodem negotio institi, nunquam tamen Pontifex sententiam suam ulla ex parte immutare voluit; tantum illud decrevit, Nuntium mittere velle, qui suam sententiam verbis explicaret: quumq; nulla mihi amplius spes relinqueretur quicquam amplius impetrandi, tum demum dixi, Equitem fratrem Romæ futurum sequenti die, qui quum adeo gravis momenti rem, cerneret, noluerit suæ valetudini consulere, et quod is minime putasset, suæ servitutis in ejus Sanctitatem merita hoc modo male tractanda fuisse. Gratum sibi dixit Pontifex Equitis adventum fore, quodq; cum ipso et constituerentur omnia, negans tamen se ullo pacto id quod nunc petitur concessurum. Venit itaq; Eques frater, qui non secus ac si nunquam quisquam de hac re cum Pontifice egisset, singula de integro tractavit, omnibus his modis et rationibus tentatis quæ excogitari poterunt. Quæ omnia minutim Dominus Vincentius Cassalius noster patruelis, quem ad ipsum mittimus, verbis coram explicabit, egoque ne D. V. Reverendissimæ jam nimis molestus sim, de hac ulterius non scribam.

Quod ad Wintoniensem Expeditionem spectat, multum bi Reverendissimi Domini Cardinales offendebantur, nunc ab ipsis pecuniarum remissiones postulari, quum deprædata eorum bona sint, ipsiq; propter id ad Paupertatem redacti. Quibus ego ostendi, majus emolumentum ad ipsos venturum, si D. V. Reverendissima unam Ecclesiam acciperet, alteram deponeret, quam si alter tantum Wintoniensis Ecclesiæ expeditionem faceret; neque D. V. Reverendissimam nimis hanc permutationem optare dixi, quum Wintoniensis non multo Ecclesiæ Dunelmensi sit ditior. Ad hæc dixerunt, quod libentius D. V. Reverendissimæ quam cuiquam alteri erunt gratificaturi, quoniam ipsa de sede Apostolica sit semper bene merita, non tamen se vereri, quin D. V. Reverendissima Wintoniensem Ecclesiam illius Regni primariam sit acceptura. Ego quum Pontificem, et deinde Cardinales eos qui magis rebus nostris student ambissem, effeci ut Pontifex, de ea re in Consistorio referret,

quod ejus Sanctitas effecit, multis etiam additis laudibus D. V. Reverendissimæ quibus aliqui Cardinales, et maxime Neapolitani, responderunt ea quæ superius dixi. Illud tandem decreverunt, quod quum D. V. Reverendissima solvere debeat, pro expeditione Wintoniensis Ecclesiæ, et pro retentione Ecclesiæ Eboracensis et Abbatiæ Sancti Albani, habita ratione totius summæ, ejus pars dimidia V. D. Reverendissimæ condonaretur, et ut ad 13 vel 14 millia aureorum remittant, et non multo plus eo, quod pro Wintonien. tum Ecclesia deberet solvere. Id Reverendissimis Cardinalibus ideo displicebat, quoniam nollent res hujusmodi in exemplum trahi, quum præsertim Magnus Franciæ Cancellarius, ipse quoque in magna quadam Expeditione, idipsum in præsentia flagitat, quod isti concedere nolunt.

Cætera ex Domini Vincentio D. V. Reverendissima copiosius coram intelligat; Quæ bene valeat. Dat. Romæ die 17 Decemb. 1528.

Humillimus servns

Jo. Cassalius, Prothonotar.

XVIII.—The Pope's Letter to the Cardinal, giving Credence to Campana. An Original. Dilecto Filio nostro Thoma Sancta Cecilia Presbytero, Cardini Eboracen. In Regno Anglia, nostro et Sedis de Latere Legato.

[Cotton Libr. Vitell. B. 10.] DILECTE Fili noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. Existimavimus non tam commode per literas responderi posse his, de quibus postremo Oratores Carissimi in Christo Filii nostri istius Regis nobiscum egerunt; Itaq; proprium hominem Frauciscum Campanam familiarem nostrum istuc mittimus, ex quo sua Serenitas ac Circumspectio tua plenius intelligent quæ nobis occurrant, tam de rebus ad pacem et publice ad universam Christianitatem spectantibus, quam super privatis Serenitatis suæ, de quibus nobis per literas et Oratores vestros significatis, quas quidem summopere cordi habemus. Circumspectionem tuam hortamur, ut sibi ac Serenitati suæ persuadeat nos paternam benevolentiam atq; animum gessisse et gerere erga Serenitatem suam, ab eodemq; amore proficisci omni quæcunq; illi significamus, ut pluribus Circumspectionem tuam, quam merito multum amamus, exponet Dilect. Fil. Card. Campegius, Legatus una tecum noster, ac dictus Franciscus, quibus plenissimam fidem habebitis. Datum Romæ 15. Decembris M. D. XXVIII.

[blocks in formation]

lian, cannot but with a more fervent zeal and mind than any other, study and desire the Weal, Honour, and Safety of your Holiness and the See Apostolick; which compelleth me to shew unto your Holiness, frankly, what I see in this matter. Surely, Sir, in case your Holiness continuing this particular respect of fear of the Emperor, do thus delay protract, and put off the accomplishment of the King's so instant desire in this Matter, and not impart to his Majesty therein bounteously of the Treasure and Goods of the Church, and the See Apostolick, quantum potestis ex Thesauro Ecclesia et ex plenitudine Potestatis ac Autoritate a Deo vel ab Ecclesia collata. I see assuredly, that it will be a means so to alienate the fast and entire mind which his Highness beareth to your said Holiness, as not only thereby his Grace, Nobles, and Realm, but also many other Princes his Friends and Confederates, with their Nobles, and Realms, shall withdraw their Devotion and Obedience from your Holiness, and the See Apostolick, studying how they may acquite this your Ingratitude, in the highest cause that can be devised, shewed, and so long continued with the semblable. And therefore, Sir, at the reverence of Almighty God, cast not from you the heart of this noble virtuous Prince, who finally cannot fail, the Peace had, which Christendom may not long forbear, to have in his puissance, such a stay as may be able, in the highest and largest manner, to recompence his Friends, and to acquite the contrary.

HENRY R.

XX.-The Cardinal's Letter to the Ambassadors about his Promotion to the Popedom. An Original.

Magnifico Equiti Domino Gregorio Cassalio ac

Demino Petro Vanni, Serenissimi Domini Angliæ et Franciæ Regis in Rom. Curia oratoribus.

[Cotton Libr. Vitell. B. 10.] MAGNIFICE Domine Gregori et Domine Petre salutem. Sicuti incommodissimus totius Reipublicæ Christianæ, ac potissimum Regis Majestatis negotiis S. D. N. obitus accidit, ita etiam vos non latere puto quantum periculi et discriminis hujus Serenissimi Regis saluti et honori, ac Regni sui quit ti ab hac futuri Pontificis Electione immineat, et quantopere vobis adnitendum, ac vestro studio, diligentia, industria et pru

dentia occurrendum et obstandum sit, ne aliquis eligatur Pontifex alienus ab hac Regia Majestate; et quid pro me promovendo facere ac tractare debeatis, cumulate per

communes meas literas vos admonui: nec oportet per has quicquid aliud replicare, quas solum ad vos scribere volui, ut significem vobis me totum hoc gravissimum et om. nium maximum negotium. de quod acturi estis, vestræ prudentiæ, Sdei, et dexteritati,

quam longo temporis usu exploratissimam habeo, committere et credere, speroq; vos spei et opinioni meæ de vobis conceptæ omnino responsuros, et bene valete. Londini die 6 Feb. 1528.

Vester amantissimus Frater,
T. Cardin. Eborac.

ponitur, sed non ideo quia sic refertur, re ipsa subsistit, Pontificis facta non ad verborum superficiem, sed rei ipsius solidam veritatem expendi convenit.

Certum est, pacem multis modis, tum firmissimam fuisse unoq; Matrimonio conciliatam, pactorum deniq; ac fœderum vi constantem, istud necessario Matrimonium non desiderasse, et jam Dispensationem sine causa

XXI.—An Information given to the Pope about intervenisse dicimus, et consequenter nullam

the Divorce. An Original.

Adnotatio Summaria eorum quæ aliis libellis fusius explicata S. D. N. tum licere, tum expedire, persuadent, ut in Causa Regia Majestatis Sententiam divortii ferat.

[Cotton Libr. Vitel. B. 11.]

PRIMUM licet atque etiam expedit dirimere hoc Matrimonium, quod juri tum divino tum humano repugnat.

Divinum enim jus duci prohibet Uxorem fratris, quin hic fratris Uxorem ductam fuisse

sit notorium.

Humanum vero jus, duo hujus Matrimonii impedimenta continet, alterum Affinitatis, quod divino jure inductum severissime sancivit; alterum publicæ Honestatis, et justitiæ, quod promulgavit Deus, si ex definitione Matrimonii, divini, humaniq; juris commutatio interveniret, quibusnam auspiciis hoc Matrimonium constare dicemus, quod utroque jure adversante ac repugnante, contractum est, coit, et utcumque consistit?

Sed cessavit, inquiunt, in hac specie juris utriusq; prohibitio per gratiam et Dispensationem summi Pontificis. Respondetur quidem istis multis modis. Primo non esse videri, quod nullum est, nullum autem haberi quod sine Autoritate legitima fiat; deniq; Pontificis Autoritatem non eatenus pertinere, ut in gradibus divina lege prohibitis dispensare possit: non opinionibus Scripturientium, qui Pontificis Authoritatem imminutam velint, sed ipsius Pontificis sententia constat, quem suæ Jurisdictionis modum, et optime novisse et ampliare velle potius quam restringere credendum est; quæ quum ita sint, etiam si humani juris prohibitio per Dispensationem sublata videatur, manet nihilominus immotum, quod divinum est, si ipsis contra seipsos credimus Pontificibus.

Deinde, ut posse Pontifices dispensare fateamur, et in ea parte tribuamus plus Authoritatis quam ipsi sibiipsis audeant arrogare, tamen non passim, non quocunq; modo, non temere, et sine omni consideratione, posse eos dispensare; atq; fatendum est ne suo testimonio Dissipatores verius, quam Dispensatores appellentur. Itaque ut causam urgentissimam et evidentissimam, tum etiam manifestissimam debet habere Dispensatio, precibus deniq; veris, non ementitis atq; confictis inniti.

In Dispensatione autem, quo constat hoe Matrimonium, verbis quidem pacis causa pro

esse, manereq: adhuc divinam prohibitionem atq; adeo et humanam.

Porro etiam, si aliqua sit, et causam haberet, tum mendaciis conflata est, subreptitia et obreptitia merito appellanda, jure tum divino, tum humano reprobata.

[ocr errors]

Nam quum quod alioqui Canonibus cautum sit, ipsius etiam Dispensationis proæmium contineat, Romani Pontificis Autoritatem concessa sibi desuper uti potestate, prout personarum, causarum, et temporum qualitate pensata, id in Domino salubriter conspicit expedire;" Quomodo potuit S. D. N. hujus Serenissimi Regis qualitates pensare quas ignoravit? Neque enim de ætate quicquam, quæ in contrahendo hoc Matrimonio præcipua qualitas erat, narrabatur, et tamen illum aunum eo tempore duodecimum non excessisse notorium est; et tacita ad hunc modum ætate, mendacium pro causa suggestum est manifestissimum; Cupisse, viz. tunc Serenissimum Regem contrahere Matrimonium, ad hoc ut pacis fœdera continuarentur: facti veritas est, tum quid ageretur ignorasse, et etiamsi tum scivisset, tamen non fuisse verum quod cuperet ad hoc ut pacis fœdera continuarentur, ætas ostendit, quæ per communis juris dispositionem discretionem non admitut; cupere quidem affectus est, cæterum cupere contrahere Matrimonium, ad hoc ut pacis fœdera continuarentur, judicii est et discretionis. Porro autem, quum de continuandis inter duos Principes fæderibus ageretur, alter ante mandatam exequutioni Bullam fatis concessit, et re integra, causa, si quæ fuit, cessavit.

Sed producitur aliud Breve tenoris tam effi

cacis ut istas Objectiones non admittat. Sed manet nihilominus eorum sententia, qui Pontificem non posse dispensare affirmant, secundum quos nec breve nec Bulla consistit; deinde Breve falsum esse, et pro falso judicari deberi, multis rationibus convincitur; denique falsum cum sit, et tamen prioris Bullæ errores corrigat, illam opinionem merito confirmet, ne prior Dispensatio efficax videatur, vel eorum judicio, qui hoc Matrimonium defendere studuerunt, viz qui veris allegationibus diffisi, ad falsas et confictas Dispensationes, vitia objecta removentes confugere coacti sunt.

Ista, si singula minus sufficiant, saltem collata, obtineant et persuadeant licere. Illa vero opinio multis persuasa, Pontificem, viz. non potuisse dispensare, ut sola infirmet Dispensationem, non petitur, sed habet nihilominus aliquid considerationis; quanquam enim refellatur a quibusdam et reprobetur,

Postremo expedit ut id pronuntietur, quod in omnium sententias consentiat, Reprobatio autem Dispensationis cum omnibus convenit opinionibus, sive quia Authoritas abfuit, sive quia non recte interposita dicatur; Approbatio vero cum istis dissentit omnibus.

Expedit ut firma sit et inconcussa Regni Successio, quæ contra has opiniones confirmari non potest.

Expedit ut conscientia Serenissimi Regis his scrupulis impedita, et turbata, expedita et tranquilla reddatur.

Brevitur, expedit votis Serenissimi Regis satisfieri, qui pro genuinis et innatis suis virtutibus, non nisi optima cupit, et modo etiam optimo votorum suorum compotem effici laborat; si non virtutem spectaret, cætera nihil haberent difficultatis, sed omnium virtutum cogitationem quandam esse animadvertens, suum justitiæ decorum, quod temperantia est, quærit, ut justum, justo modo, ootineat et assequatur. Itaq, expedit ne auxilium denegetur, vel differatur ei qui id juste implorat.

manet tamen scripta, atque adeo testimonio lead any Man of reason or intendment, well ipsius Pontificis comprobata. Perpendatur to perceive and know, that no sufficiency or deinde causa et suggestionis veritas, si men- assured truth can be therein; How may the dacium intervenisse apparet, et quod est no- Pope's Holiness, ex a quo et justo, refuse or deny torium, illam Dispensationem adversariorum to any Christian Man, much less to a Prince factis in novi Brevis fabricatione tacite repro- of so high merits, and in a Cause whereupon bari, quis non videt ex his causis licere ut depend so many consequences, to his Holisententia Divortii proferatur ? ness well known, for a vain respect of any Person, or by excuse of any Sickness, justifie, colour, or defend any manner refusal, tract, or delay, used in declaration of the truth in so great a Matter, which neither for the infinite conveniences that thereby might ensue, admitteth or suffereth to be delaied, nor by other than himself, his Act or Authority, may lawfully be declared. And well may his Holiness know, That to none it appertaineth more to look unto the justness of the King's desire in this behalf, than to his Highness his self, whose Interest, whose Cause, with the same of his Realm and Succession resteth herein; for if his Grace were minded, or would intend to do a thing inique or unjust, there were no need to recur unto the Pope's But because his Holiness for doing thereof. Highness and his Council, who best know the whole of this Matter, and to whose part it belongeth most profoundly to weigh and ponder every thing concerning the same, be well assured of the truth of the Matter, needing none other thing but for observance of his Duty towards God and his Church, to have the same Truth also approbate and declared by him to whom the doing thereof appertaineth; his Grace therefore seeing an untruth alledged, and that so craftily as by undue and perverse ways, the same, without good reason adhibited, may for a season bring things into confusion, doth communicate unto the Pope's Holiness presumptions and evidences enough, and sufficient to inform the Conscience of his Holiness of the very truth: which then, if his Holiness will not see, but either for affection, fear, or other private cause, will hearken to every dilatory and vain allegation of such as led upon undue grounds would colour the Truth; What doth his Holiness less therein, than under a right vain colour expressly deny and refuse the said Justice, which to be done either in health or sickness, in a matter of so great moment, is in no wise tolerable? But for the same reasons that he before mentioned, is the thing, whether the Pope's Holiness be in hope or despair of life, without further tract to be absolved and determined; for if Almighty God grant his Holiness life, this Act is, and always shall be, able to bear it self, and is meet to be an Example, a President, and a Law, in all like Cases emerging, the Circumstances and Specialities of the same in every part concurring as they do in this; nor can the Emperor make exceptions at the same, when he best knowing, percase, the untruth, shall see the grounds and occasions, that of necessity and meer Justice have enforced and constrained the Pope's Holiness

XXII.—The second part of a long Dispatch of the Cardinal's concerning the Divorce. An Original.

To my loving Friends Master Stephen Gardiner, Doctor of both Laws; Sir Francis Brian, and Sir Gregory Cassalis, Knights; and Mr. Peter Vannes, Secretary to the King's Highness for the Latin Tongue; His Graces Orators, Residents in the Court of Rome.

[Cotton Libr. Vitel. B. 11.]

-ANOTHER part of your Charge consisteth in expedition of the King's great and weighty Cause of Matrimony, whereupon depend so many high Consequences, as for no earthly Cause to suffer or tolerate, tract or delay, in what case soever the Pope's Holiness be of amendment or danger of life; nor as is aforesaid, oweth to be by his Holiness preteromitted, whether the same be in the state of Recovery, or in any doubt or despair thereof: for one assured and principal fundamental and ground is to be regarded, whereupon the King's Highness doth plant and build his Acts and Cogitations in this behalf, which is from the reasonable favour and justice. being the things from the which the Pope's Holiness, in prosperis nec adversis, may lawfully and honestly digress; and when the plainness of his Cause is well considered, with the manifest Presumptions, Arguments, and Suspitions, both of the insufficiency of the Bull, and falsity of the Brief, such as may

« ZurückWeiter »