Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pares quæ isti se non sensisse dicent, in totum perdas operamn. Macte igitur virtute, tam sanctum opus aggredere, quo et Dei Ecclesiæ prosis, et tibi immortale nomen atq; æternam in Calis gloriam pares: quod ut facias atque Dei Ecclesiam tuo patrocinio munias, magnopere in Domino obsecramus, atq; ad illum finem ejusmodi libros et retinendi et legendi facultatem atq; licentiam impertimur et concedimus. Dat. 7 die Martii, Anno 1527 et nostræ Cons. sexto.

AD

LIBRUM SECUNDUM.

I-The Bull for the King's Marriage with
Queen Katherine.

[Cott. Libr. Vitel. B. 12.] JULIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto Filio Henrico Carissimi in Christo Fili Henrici Angliæ Regis illustriss. Nato, et dilectæ in Christo Filiæ Catharinæ, Carissimi in Christo Filii nostri Ferdinandi Regis, ac Carissimæ in Christo Filiæ nostræ Elizabeth. Reginæ Hispaniarum et Sicilia Catholicorum natæ, illustribus, salutem et Apostolicam Benedictionem. Romani Pontificis præcellens Autoritas concessa sibi desuper utitur potestate, prout personarum, negotiorum et temporum qualitate pensata, id in Domino conspicit salubriter expedire. Oblatæ nobis nuper pro parte vestra petitionis series continebat, Quod cum alias tu Filia Catharina, et tunc in humanis agens quondam Arthurus, Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Angliæ Regis illustrissimi primogenitus, pro conservandis pacis et amicitiæ nexibus et fæderibus inter Carissimum in Christo Filium nostrum Ferdinandum, et Carissimam in Christo Filiam nostram Elizabeth. Hispaniarum et Siciliæ Catholicos, ac præfatum Angliæ Reges et Reginam, matrimo nium per verba legitime de præsenti contraxi-setis, illudq; carnali Copula forsan consummavissetis, Dominus Arthurus prole ex hujusmodi Matrimonio non suscepta decessit; Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, ad hoc ut hujusmodi vinclum Pacis et Amicitiæ inter præfatos Reges et Reginam diutius permaneat, cupiatis Matrimonium inter vos per verba legitime de præsenti contrahere, supplicari nobis fecistis, ut vobis in præmissis de opportunæ Dispensationis gratia providere de benignitate Apostolica dignaremur: Nos igitur, qui inter singulos Christi fideles, præsertim Catholicos Reges et Principes, Pacis et Concordiæ amænitatem vigere intensis desideriis affectamus, vosque et quemlibet vestrum a quibuscunque Excommunicationis, Suspensionis et Interdict. aliisque Ecclesiasticis Sententiis, Censuris, Penis, a jure vel

ab homine, quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existitis, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes hujusmodi supplicationibus inclinati, vobiscum, ut impedimento affinitatis hujusmodi ex præmissis proveniente, ac Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis cæterisq; contrariis nequaquam obstantibus, Matrimonium per verba legitime de præsenti inter vos contrahere, et in eo, postquam contractum fuerit, etiamsi jam forsan hactenus de facto publice vel clandestine contraxeritis, [ac illud Carnali Copula consummaveritis, licite remanere valeatis, Auctoritate Apostolica tenore præsentium de specialis dono Gratia Dispensamus; ac vos et quemlibet vestrorum si contraxeritis)* (ut præfertur) ab excessu hujusmodi, ac Excommunicationis Sententia quam propterea incurristis, eadem Auctoritate Absolvimus, Prolem ex hujusmodi Matrimonio, sive contracto, sive contrabendo, susceptam forsan vel suscipiendam legitimam decernendo. Proviso quod tu (Filia Catharina) propter hoc rapta non fueris; volumus autem quod si hujusmodi Matrimonium de facto contraxistis, Confessor, per vos et quemlibet vestrum eligendus, pænitentiam salutarem propterea vobis injungat, quam adimplere teneamini. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Absolutionis, Dispensationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romæ apud Sanctum Petrum, Anno Incar nationis Dominicæ millesimo quingentesimo tertio, septimo Cal. Januarii, Pontificatus nostri Anno primo.

II.-The King's Protestation against
the Marriage.

[Cotton Libr. Vitell. B. 12.] IN Dei Nomine, Amen. Coram vobis Reve rendo in Christo Patre et Domino, Domino Ri chardo Dei et Apostolicæ sedis gratia Episcopo Wintoniensi, Ego Henricus Walliæ Princeps, Dux Cornubiæ et Comes Cestriæ, dico, allego et in his Scriptis propono, Quod licet ego minorem ætatem agens, et intra annos pubertatis notorie existens, cum Serenissima Domina Katharina Hispaniarum Regis Filia, Matrimonium de facto contraxerim, qui quidem Contractus, quamvis obstante ipsa minore ætate mea de se jam invalidus, imperfectus, nullius efficacia aut vigoris extiterit; quia tamen annis pubertatis et matura ætate jam superveniente, Contractus ipse per tacitum Consensum, mutuam cohabitationem, munerum aut intersignium dationem seu re

This passage does not occur in the MS., though it is to be found in Pope Clement VII.'s commission to Cardinal Campeius. There are other verbal differences.

ceptionem, vel alium quemcunq; modum jure declaratum, forsan existimari seu videri poterit apparenter validatus aut confirmatus; Ea propter, Ego Henricus Walliæ Princeps prædictus, jam proximus pubertati existens, et annos pubertatis attingens, Protestor, quod non intendo eundem prætensum contractum per quæcunq; per me dicta seu dicenda, facta aut facienda, in aliquo approbare, validare, seu ratum habere, sed nunc in præsenti, non vi, dolo, nec prece inductus, sed sponte et libere, nullo modo coactus, contra hujusmodi Contractum reclamo, et eidem dissentio, voloq; et omnino intendo ab eodem contractu Matrimoniali prætenso, melioribus modo et forma, quibus de juremelius, validius, aut efficacius potero vel possim, penitus resilire, et eidem expresse dissentire, prout in præsenti contra eundem reclamo, et eidem dissentio. Protestorq; quod per nullum dictum, factum, actum, aut gestum per me, aut nomine meo per alium quemcunque, quandocunq; aut qualemcunque, imposterum faciendum, agendum, gerendum, aut explicandum, volo aut intendo in præfatum contractum Matrimonialem, aut in dictam Dominam, Catharinam tanquam Sponsam aut Uxorem meam consentire. Super quibus vos omnes testimonium perhibere volo, requiro, rogo, atque obtestor.

Per me Henricum Wallia Principem.

LECTA fuit et facta suprascripta Protestatio, per præfatum Serenissimum Principem Dominum Henricum, coram Reverendo in Christo Patre et Domino, Domino Richardo permissione Divina Winton. Episcopo, Judicialiter pro tribunali sedent. Et me Notarium infra scriptum ad tunc præsentem in ejus Actorum Scribam in hac parte assumente, et Testium infrascriptorum præsentiis. Anno Dom. 1505. Indictione octava, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nos

tri Julii, Divina Providentia eo nomine Papæ
secundi Anno secundo, Mensis vero Junii
die 27; quo die Dominus Serenissimus Prin-
ceps proximus pubertati, et annos pubertatis
attingens erat, ut tunc ibidem asserebat, in
quadam bassa Camera infra Palatium Re.
gium Richemondiæ, in parte occidentali
ejusdem Palatii situat. Super quibus omni-
bus et singulis, præfatus Serenissimus Prin-
ceps me Notarium præmemoratum Instru-
mentum conficere, et testes infra nominatos
testimonium perhibere requisivit instanter,
et rogavit. In quorum omnium et singulorum
fidem et testimonium, præfatus Serenissimus
Princeps supra, et testes, ut præmittitur, ro-
gati et requisiti, sua nomina propriis mani-
bus infra scripserunt. Ita est ut supra, quod
ego Joannes Raed. manu et signo meo ma-
nuali Attestor.

Giles Daubney, C Somerset.
Thomas Rowthale.

Nicholas West.

Henry Marny.

III.-Cardinal Wolsey's first Letter to Sir
Gregory Cassali, about the Divorce.
Taken from the Original.

[Cotton Libr. Vitellius B. 9.]

DOMINE GREGORI, Post meam cordatis. simam Commendationem, post ultimum vestrum a me discessum ex Compendio ad vos scripsi, ut ob nonnullas maximi momenti causas procurare differretis quod de Regiæ Majestatis negotio in quibusdam nobis traditis Commissionibus continebatur, quoad rursus vobis significarem quid ea in re fieri vellemus. Ubi vero ad Regiam Majestatem rediissem, variis crebrisq; cum ea habitis sermonibus, adeo abunde ac distincte illi aperui quam ex animo ac diligenter, et quam sincere et ex fide, diu noctuque exoptetis eidem Regiæ Majestati inservire ; neque ullum unquam laborem, periculum aut molestiam vos velle recusare, ut omni studio ac viribus id fideliter præstare possitis quod illi gratum aut acceptum quoquo modo esse posse cognoveritis, omnemq; industriam vos esse adhibituros quo vestræ fidei curæque commissa optatum finem consequantur; quem vestrum animum propensissima voluntate sic sub mea fide Regiæ Majestati insinuavi, ut meam hanc relationem atque sponsionem pectori suo constantissime adfixerit, certissimaque fiducia concepit, omnino futurum ut nostræ tunc expectationi quacunque in re et occasione respondeatis: Ex quo fit ut vestræ operæ, curæ atque prudentiæ ca nunc tractanda et procuranda committat, quibus nihil magis cordi habeat, nihil ardentius exoptet, aut majoris sit momenti vel gravioris successus, nec ullum habet Consiliarium, utcunque intimum, cui graviora possit committere. Quum itaque, me intercedente et procurante, nunc vos Regia Majestas præ cæteris ad hoc fidei adsciverit et elegerit, ut in re tam gravi fidelissima vestra opera ac ministerio utatur, fidemque illi meam de vobis jam ei adstrinxerim, nihil ambigens quin postquam ejus animum ac voluntatem cognoveritis,fueritisque abunde instructi quam maximi hæc qæc nunc expono sunt momenti, utpote quæ potissimum concernunt Regiæ conscientiæ exonerationem animæque suæ salutem, vitæ conservationem et incolumitatem, Regii Stemmatis continuationem, publicumque commodum et quietem subditorum omnium, eorum pariter qui sub ejus imperio nunc vivunt vel qui postea unquam in hoc suo Regno vivent; quumque perspiciam sedulum vestrum Ministerium hoc in negotio impendendum omnino redundaturum esse in præcipuam vestram exaltationem et utilitatem, postquam infelices istos jam passos successus occasionem se obtulisse videtis, qua vestra familia hujusmodi operam huic Serenissimo Principi navare possit, quod statum omnem vestrum in longe meliorem quam antea sit haud dubie restituturus et adaucturus, certissimum compertissimumque habeo, quod ob has tam urgentes causas et tam graves suc

cessuros effectus, adeo toto pectore vires omnes vestras industria ac studio tantæ conficiendæ rei addicetis, ut omnia queatis ad optatum exitum perducere; atque ita promissum fidemque meam præstabitis, tam optimum Regiæ Majestatis institutum juvabitis, ejus desiderio et expectationi omni ex parte satisfacietis, et præter bene peractæ rei honorem et laudem comparandam, mercedem quoque reportabitis tanti Principis liberalitate dignam, quæ certissime cedet in perpetuum vestrum totiusque vestræ familiæ commodum et incrementum : Et quum jam mihi persuadeam futurum omnino ut officiis actionibusque vestris sitis promissis sponsioni busque meis omnino satisfacturi, ad id pluribus verbis neutiquam adhortabor, proinde ad rem nunc ipsam vemo. Ante hoc tempus vobis aperui, quemadmodum Regia Majestas, partim assiduo Suo studio et eruditione, partim relatu ac judicio multorum Theologorum, et in omni Doctrinæ genere doctorum virorum asseveratione, existimans conscientiam suam non esse sufficienter exoneratam, quod in conjugio existeret cum Regina, Deumque primo et ante omnia ac animæ suæ quietem et salutem respiciens, mox vero suæ Succes. et iratus Deus citius ex humanis evocaverit sionis securitatem, perpendensque accurate quam gravia hinc mala provenirent, aperte sentit quam maxime futurum sit Deo molestum, inhonorificum sibi, et ingratum apud homines, suisque subditis periculosum, ex hoc nor sufficienti conjugio, si deprehendatur dicta Majestas sciens ac volens in eo perstare, et vivere præter modum debitum, juxtaque ritum et legitima Ecclesiæ Statuta: quibus igitur ex causis longo jam tempore, intimo suæ conscientiæ remorsu, summique Dei rationem habens, existimat animam suam læsam et offensam, adeo quod, quum in suis conatibus actionibusque quibuscunque Deum potissimum sibi semper proponat, ingenti cum molestia cordisque perturbatione in hoc Matrimonio degit; super qua re maturum sanumque judicium consuluit clarissimorum celeberrimorumque Doctorum aliorumq; complurium in omni eruditionis genere excellentiorum virorum ac Prælatorum, partim Theologorum, partini Jurisperitorum, tum in suo Regno, tum alibi existentium, ut aperte vereq; cognosceret, an Dispensatio antea concessa pro se et Regina, ex eo quod Regina Fratris sui uterini Uxor antea extiterit, valida et sufficiens foret, necne; demumq; a variis multisq; ex his Doctoribus asseritur, quod Papa non potest dispensare in primo gradu affinitatis, tanquam ex jure Divino, moraliter, naturaliterq; probibito, ac si potest, omnes affirmant et consentiunt quod hoc non potest, nisi ex urgentissimis et arduis causis, quales non subfuerunt, Bulla præterea Dispensationis fundatur et concessa est sub quibusdam rationibus falso suggestis et enarratis, in ea namq; asseritur, quod, hæc Regia Majestas Matrimonium hoc cum Regina percupiebat, pro bono pacis inter Henricum septimum Ferdinandum et Elizabetham,

quum revera nulla tunc dissensio aut belli suspicio esset inter dictos Principes, vel Regiam Majestatem prædictam, quæ in teneris adhuc annis, nec in discretione aut judicio constitutis agebat; nunquam deinde assensit, aut quicquam cognovit de hujusmodi bullæ Impetratione, nec unquam hoc Matrimonium optavit, aut aliquid de eo accepit ante bullæ Impetrationem. Quocirca ab his omnibus Doctoribus atq; Prælatis judicatur hujusmodi Dispensationem non adeo validam et idoneam esse ac efficacem, ut prædictum Matrimonium manifeste justum legitimumq; sit; sed potius quod multa possunt objici, magnis probabilibusq; fundata et corroborata rationibus, in non leve periculum Regiæ prolis, totiusq; Regni ac subditorum gravem perturbationem. Adhæc, postquam Regia Majestas, qui Wallia Princeps tunc erat, decimum quartum annum attigisset, contractus Revocatio subsequuta est, Rege Patre expresse nolente quod hujusmodi Matrimonium ullo pacto sortiretur effectum. His causis Rex hic Serenissimus, tanquam bonus et Catholicus Princeps, timens ne ob tam diuturnam cum Regina continuationem, indignatus Masculam e Regina susceptam prolem, graviusq; a Deo supplicium expavescit si in Matrimonio hoc non-legitimo perseveraverit; ex hac ideo occasione, intimis præcordiis hunc Conscientiæ scrupulum concepit, in animo nihilominus habens, pro animi conscientiæq; suæ quiete et salute, prolisq; securitate, ad Sanctam Domini nostri sedemq; Apostolicam confugere, tantæ rei remedium impetraturus confidens, quod ob complura sua erga eam merita et officia tum calamo ingeniiq; viribus, tum armis præstita, subsidia in Ecclesiæ calamitatibus prompte subministrata, Sanctissimus Dominus noster non gravabitur sua benignitate, Authoritate ac facultate, intimum hunc Regiæ Majestatis cordi inhærentem dolorem amovere, eumq; modum ac rationem inire qua Regia Majestas prædicta Uxorem aliam ducere, et, Deo volente, masculam prolem in suæ successionis securitatem queat ex ea suscipere, et tam certam quietem in suo Regno constituere: Quumq; ejus Sanctitas ab his nunc captiva detineatur, qui pro virili sua forsan conabuntur impedire, turbareq; hoc Regiæ Majestatis desiderium et Statutum, ipsa præterea cogitur vias omnes excogitare, quibus dicta Sanctitas de hac re dexterius et commodius instrui, et facilius adduci queat ad ea concedenda, quorum medio et vigore Regiæ Majestatis aninius et desiderium queat optatum sortiri effectum: Proinde ipsa Regia Majestas de fide, industria, dexteritate prudentiaq; vestra plenissime confidens, vult ut statim his literis acceptis, rebus aliis omnibus quibuscunq; ab eo vel a quovis alio vobis commissis omino posthabitis, vias modosq; omnes possibiles excogitetis quibus potestis secretissime, mutato habitu et tanquam alicujus Minister, vel tanquam Commissionem habens a

Duce Ferrariæ pro nonnullis inter Pontificem Dei rationem, Masculæ prolis respectum, et eum componendis controversiis, vel alia hujus Regni bonum, et alia omnia ut superius qua licuerit securiori via, ad Pontificis præ- scripta sunt: addentes insuper, nihil vebesentiam et colloquium accedendi, omnibus mentius optari a tota Regui Nobilitate, subarbitris semotis, si fieri possit, pro vestris ditisq; omnibus nullo discrimine, quam è obeundis mandatis; quorum obtinendorum Regiæ Majestatis corpore Masculum hæregratia, si ita expedire judicaveritis, eam mer- dem a Deo sibi dari, in perpetuam consolacedem ac pecuniarum summam promittetis tionem, gaudium, quietem, ac totius Regni ac tradetis, his qui revera volent atq; pote- securitatem, posteritatisq; firmissimum colurunt hoc negotium ad effectum pertrahere, men; prudentiorumq; opinionem esse, quod quam summam, et ejus limitationem, judicio, Deus omnipotens a tanto bono concedendo prudentiæque vestræ integram Regia Majes- divinam suam manum substrahit, ob errorem, tas remittit; etiam si his danda foret qui culpamq; in dicto Matrimonio hactenus Pontificem asservant, vel cuicunq; alio qui admissam, quæ nisi mature corrigatur, gravos tuto ad secretum cum sua Sanctitate viora ex hac occasione in hoc Regno mala Sermonem adducere, in locumq; tutum redu- succedent, quam antea cere posset: Cujus rei gratia, aliisq; ad hunc audita; etenim si hoc negotium in suspenso unquam fuerunt finem consequendum sustinendis oneribus et indiscussum relinqueretur, hujusmodi posnecessariis, pecuniæ ad summam decem mille sent quæstiones, controversiæ et contentiones ducatorum, per Mensarios Venetias transmit- ac factiones post defunctum Regem exoriri, tentur, qui illic in promptu aderunt, persol- ob Regni hæreditatem, quæ non possent in vendæ et consignandæ Prothonotario Fratri multorum ævo restingui, ut antea olim ex vestro, Regio illic existenti Oratori; per causa longe leviori accidit, neq; ex re tam eumq; de tempore in tempus ad vos trans- ambigua, tam sævæ olim depopulationes, mitti ea summa poterit quam huic obtinendo bella, intestinæq; controversiæ exortæ, et ad negotio conducere posse existimaveritis, ni- multum tempus continuatæ sunt, in extremum hilq; ambigo quin dictam pecuniam fideliter et ferme ultimum Regni excidium; quæ quum collocetis, ex Regiæ Majestatis utilitate, ex- tam gravia sunt, Sanctissimus Dominus nospectatione atq; sententia. Atq; ubi ad ter veluti pater et gubernator Christianitatis Sanctum Dominum nostrum accesseritis, post prospicere ex officio debet, et quibuscunq; filiales et cordatissimas Regiæ Majestatis modis potest, pro viribus adniti et conari, ut measq; devotas et humillimas commenda- hæc Regna ac dominia quæ nunc supersunt tiones, et post exhibitas a Rege Credentiæ in fide et obedientia Ecclesiæ assidue contiliteras, in quibus in negotii adjumentum clausula vehemens est propria ejus manu conscripta, ut ex earum exemplo cognoscetis, ejus Sanctitati exponetis quam grave, molestumq; Regiæ Majestati et mihi sit, audire infælicissimos eventus, calamitatemq; miserandam, in qua nunc ejus Sanctitas cum Reverendiss. Cardinalib, versatur, cum gravissimo detrimento irreparabiliq; sedis Apostolicæ illiusq; Patrimonii jactura, ad quæ mala sublevanda et corrigenda nullum in Regia Majestate officium desiderabitur, quod ab ullo erga Sanctam Domini nostri vel sedem Aposto licam observantissimo Principe queat excogitari; in eoq; omne meum ministerium ac studium non minus promptum aderit, quam si ex ea re solum possem mihi cœlum comparare: quemadmodum experientia, aliqua in parte, jam docuit, et Deo duce posthac uberius comprobabit: quam rem copiosius optimisq; verbis agetis, præsertim, quum sciatis quanto et quam sincero affectu Regia Majestas ejus Sanctitatem prosequatur, et quanta mea sit in ipsam devotio, in hisque sermonibus insistetis prout loci, temporis, negociique ratio videbitur judicio vestro postulare.

neat, inter quæ, Deo sit laus, hoc Regnum haud recensendum est inter minima sed tanquam illud quod hactenus juvavit, et posthac pro tuto præsidio semper haberi poterit, adversus ea quæ cedere possent in Ecclesiæ Catholicæ vel sanctæ fidei detrimentum.

Tertio, Sanctissimo Domino nostro proponetis præsentem Ecclesiæ statum, rogabitisq; ut in mentem velit redigere, quo nunc in statu suæ Sanctitatis res cum Christianis Principibus versentur, cumq; privatæ contentiones, quæ illi sunt cum magna eorum principum parte, addita et ambitione immoderatoq; regum appetitu et ex arbitrio suo, Temporale jus omne atq; Spirituale tractandi, Ecclesiasticamq; Jurisdictionem et Authoritatem invertendi, eo certe animo ut sedis Apostolicæ dignitatem extinguant; his omnibus in unum connexis ac bene consideratis, ejus Sanctitas manifeste cognoscet, Principem nullum, neq; portum, aut refugium tam tutum, cui in omnem eventum queat inhærere, sibi relictum esse, quam hæc Regia Majestas est quæ nihil sibi vendicat, nil ambit, quod præjudicio esse possit dicta Sanctitati, sed ejus, Apostolicæque sedis, semper fuit, est, esseq; decrevit firmissimum scutum, tutissimumq; propugnaculum, ita suas actiones cum cæteris Principibus firmans et connectens, ut semper ex ea occasione in suam hanc optimam sententiam reliquos possit attrahere, adeo quod Regi tam optime in Sanctissimum Dominum

Secundo, Sanctissimo Domino nostro solita vestra dexteritate aperietis id quod in his ipsis literis ad vos scripsi concernens hujus Matrimonii insufficientiam, ab hisq; rationibus et causis fundamentum capietis, quæ superius enarrantur integrumq; discursum ejus Sanctitati declarabitis, non omittentes intrinsecum dolorem, conscientiæ scrupulum, nibil denegari debeat, utcumq; maximum nostrum affecto

quod possit ab ejus Sanctitate præstari ordinaria vel absoluta sua Authoritate; nam procul dubio, post vias modosq; omnes tentatos, omnino perspicietur omnia alia amicitia officia, si huic quod petitur comparentur, esse perquam exigua, et hoc amicum officium hujusmodi futurum, ex quo reliqua queant incrementum capere, sine eo futura alioquin parvi ac nullius fere momenti.

Tertio, probe notandum est, quod res nunc aperta et petita, a Regiaq; Majestate tantopere optata, ex tam magno conscientiæ scrupulo, cordisq: remorsu oritur, ut unicuiq; debita sit, quantumcunq; minori quam Regia Majestas sit de Sanctissimo Domino nostro merito. Quocirca judicat, et pro re comperta sibi persuadet, quod si ulla meritotum vel officiorum ratio habeatur, nunc ipsius Sanctitas huic suo desiderio et petitioni benignissime liberrimeque adjuvet, nullo prorsus dubio, difficultate, contradictione aut mora injecta. Negotiumque hujusmodi est, ut cognita Dispensationis insufficientia, quamvis id non requisivisset Rex, ultro proponi offerrique debuisset ab eadem Sanctitate tanquam a Patre Spirituali, in ejus salutis et conscientiæ beneficium.

In gratiam igitur et contemplationem præmissorum omnium instantissime vehementissimeq; a Sanctissimo Domino nostro requiretis et contendetis, ut dubio, metuq; omni seposito, respicere velit ad causæ statum, et ad ea quæ subsequutura videantur, rationemq; habere infinitorum commodorum, quæ ex hac re suæ Sanctitati Apostolicæq; sedi inde provenient, rem hanc statim, absq; temporis tractu, et causæ circumstantia, nemini eam aperiens, libere concedere et indulgere nulliq; communicata specialem Commissionem ad hunc effectum et finem confectam in forma Brevis concedere, et ad me dirigere, Facultatem addens, ut mihi liceat quoscunq; voluero ad me vocare, mihiq; asciscere ad procedendum in hac causa, et inquirendum de dicta Bullæ ac Dispensationis sufficientia, juxta formam ac tenorem expressum in quodam libello hujus rei gratia confecto; quem cum his ad vos mitto, sic in debita forma conscriptum et digestum ut non sit futurum opus quo denuo ab ullo alio exscribatur, si forsan periculosum putaretur eam rem cuiq; patefacere vel in dubium aut dilationem protractum iri negotium, si ulli ex Sanctissimi Domini nostri officiariis committeretur rursus conscribendum; sed quod in hujusmodi periculi eventum possit ejus Sanctitas sine ullo discrimine vel alicujus cognitione eam dicto libello sigDaturam, sigillumq; apponere, ut aperte inde constet, Pontificis meram voluntatem sic esse, illiusq; Signaturæ ac Sigilli vigore, legitime et sufficienter possim ego procedere ad inquisitionem de dicta Dispensationis insufficientia, cognitionem et aliarum causarum et rasionum, quæ adduci possunt pro dicti Matrimonii invaliditate.

Item cum his ad vos mitto Dispensationem

in debita forma confectam et scriptam in modum Brevis, secreto impetrandam et expediendam eidem Signaturam vel Sigillum apponendo, vel alio quovis modo valido: Et quamvis ex hac re multa pendeant, ob quæ ista requiruntur, et quæ, Deo favente, neutiquam timenda sunt ; Attamen Regia Majestas exemplo innitens, et recordationi complurium rerum, quæ olim præteritis temporibus fuerunt injuste asserta, vel adducta, in animo habens causas suas omnes absq; ulla controversia aut difficultate ad pertectum finem perducere, et ne ullo quovis prætextu, argumento aut colore, postmodum emergente perturbarentur, hoc a Sanctissimo Domino nostro requirit, veluti rem necessariam, qua nullo pacto carere queat; firmiter confidens, quod Sanctitas sua, benigne atq; amanter isti ejus desiderio assentiet, et concedet sine ullo obstaculo dictam Commissionem, juxta formam quam Regia Majestas petit et eodem tempore, atq; hæc omnia ita benigne ac liberaliter expedire, secretiori et validiori quo fieri possit modo, quo optatus finis subsequi possit in eum effectum, laudabileque propositum, de quo superius dictum est; Qua ex occasione Sanctissimum Dominum nostrum in perpetuum sibi adstringet, indissolubiliq; amicitiæ vinculo hanc Regiam Majestatem sibi alligabit, quæ nulli labori, periculo, opibus, Regno, subditis, nec ipsi sanguini parcens, ab ejus Sanctitate nunquam divelletur aut eam deseret, sed totis suis viribus constantissime semper illi adhærebit, tum in suæ Sanctitatis et Cardinalium liberationem, tum in hostibus persequendis; ad quem finem, magnam jam pecuniarum summam ad Regem Christianissimum misit, pro illo Italiæ exercitu continuando, et præter id in animo statutum habet, quod nisi Cæsar de dicta Sanctitate liberanda consentire, et ad pacem devenire voluerit, bellum gerere adversus has inferiores Cæsaris Regiones et Dominia, quo vehementius urgeat Sanctissimi Domini nostri liberationem, Ecclesiæq; in pristinam suam dignitatem et authoritatem restitutionem, esq; de se indicia exhibebit ut universo orbi manifestum sit futurum, dictam suam Majestatem esse solidum perfectum amicum, filium obsequentissimum et ejus devotissimum; a qua pectoris sui sententia, nullo thesauro, nullis opibus, nullis Regnis, seu Ditionibus, vel occasione quacunq; unquam adducetur, sed ex filiali sua observantia et in Christianam Religionem zelo, innatoq; erga sedem Apostolicam studio, et præcipuo quodam affectu, quem Sanctissimo Domino nostro gerit: in com pensationem quoq; gratitudinis, quam tam avide in hoc suo negotio ab ejus Sanctitate expectat, decretum prorsus habet in constantissimo hoc et indissolubili amicitiæ et conjunctionis vinculo sincerissimo perstarę id quod dicta Regia Majestas Sanctissimum Dominum nostrum vehementissime rogat, ut probe velit in omnem partem librare, vicis simq; efficere, ut ex Regiæ petitionis indu.

« ZurückWeiter »