Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sum Henricum Regem processu ad tempus abstinendo, hujus rei veritatem diligentius indagare.

3. Cum autem debitis diligentiis desuper factis clamorem ad nos, ut præfertur, delatum, verum esse, simulque, quod dolenter referimus, dictum Henricum Regem ita in profundum malorum descendisse, ut de ejus resipiscentia nulla penitus videatur spes haberi posse, repererimus: Nos attendentes vetere lege, crimen adulterii notatum lapidari mandatum, ac auctores Schismatis halitu terræ absorptos, eorumq; sequaces cœlesti igne consumptos, Elimamq; Magum viis Domini resistentem per Apostolum æterna severitate damnatum fuisse, volentesq; ne in districto examine ipsius Henrici Regis et subditorum suorum, quos secum in perditionem trahere videmus, animarum ratio a nobis exposcatur, quantum nobis ex alto conceditur, providere contra Henricum Regem, ejusque complices, fautores, adhærentes, et sequaces, et in præmissis quomodolibet culpabiles, contra quod ex eo quod excessus, et delicta prædicta adeo manifesta sunt et notoria, ut nulla possint tergiversatione celari, absq; ulteriori mora ad executionem procedere possemus, benignius agendo, decrevimus infrascripto modo procedere.

4. Habita itaq; super his cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, et de illorum consilio et assensu, præfatum Henricum Regem, ejusq; complices, fautores, adhærentes, consultores et sequaces, ac quoscunq; alios in præmissis, ceu eorum aliquo quoque modo culpabiles, tam laicos quam Clericos, etiam regulares cujuscunq; dignitatis, status, gradus, ordinis, conditionis, præeminentiæ, et excellentiæ existant, (quorum nomina et cognomina, perinde ac si præsentibus inserentur, pro sufficienter expressis haberi volumus) per viscera misericordiæ Dei nostri hortamur, et requirimus in Domino, quatenus Henricus Rex a prædictis erroribus prorsus abstineat, et constitutiones, seu leges prædictas, sicut de facto eas fecit, revocet, casset, et annullet, et coactione subditorum suorum ad eas servandas, necnon carceratione, captura, et punitione illorum, qui ipsis constitutionibus seu legibus adhærere, aut eas servare noluerint, et ab aliis erroribus prædictis penitus, et omnino abstineat, et si quos præmissorum occasione captivos habeat, relaxet.

5. Complices vero, fautores, adhærentes, consultores, et sequaces dicti Henrici Regis in præmissis, et circa ea ipsi Henrico Regi super his de cætero non adsistant, nec adhæreant, vel faveant, nec ei consilium, auxilium, vel favorem, desuper præstent.

6. Alias si Henricus Rex, ac fautores, adhærentes, consultores, et sequaces, hortationibus et requisitionibus hujusmodi non annuerint cum effectu, Henricum Regem, fautores, adhærentes, consultores et sequaces, ac alios culpabiles prædictos, auctoritate Apostolica, ac ex certa nostra scientia, et de

95

Apostolicæ potestatis plenitudine, tenore præ-
sentium, in virtute sanctæ obedientiæ, ac sub
majoris Excommunicationis lata sententia, a
qua etiam prætextu cujuscunq; privilegii, vel
facultatis, etiam in forma confessionalis, cum
quibuscunq; efficacissimis clausulis nobis et
Sede prædicta quomodolibet concessis, et
etiam iteratis vicibus innovatis, ab alio quam
a Romano Pontifice, præterquam in mortis
Articulo constituti, ita tamen, quod si ali-
quem absolvi contingat, qui postmodum con-
valuerit, nisi post convalescentiam, moni-
tioni et mandatis nostris hujusmodi paruerit
cum effectu, in eadem Excommunicationis
sententiam reincidat, absolvi non possint.

7. Necnon rebellionis, et quoad Henricum
Regem, etiam perditionis Regni, et Domi-
niorum prædictorum, et tam quoad eum, quam
quod alios monitos supradictos supra et in-
frascriptis pœnis, quas si dictis monitioni et
mandatis, ut præfertur, non paruerint, eos,
et eorum singulos, ipso facto respective in-
currere volumus, per præsentes monemus ;
eisq; et eorum cuilibet districte præcipien do
mandamus, quatenus Henricus Rex per se,
vel procuratorem legitimum et sufficienti man-
dato suffultum, infra nonaginta, complices
vero, fautores, adhærentes, consultores, et
sequaces, ac alii in præmissis quomodolibet
culpabiles supradicti, Sæculares et Ecclesias-
tici etiam regulares, personaliter infra sexa-
ginta dies compareant coram nobis, ad se
super præmissis legitime excusandum et de-
fendendum; alias videndum et audiendum
contra eos et eorum singulos, etiam nomina-
tim, quos sic monemus, quatenus expediat,
ad omnes et singulos, actus, etiam sententiam
definitivam, declaratoriam, condemnatoriam,
et privatoriam, ac mandatum executivum pro-
cedi. Quod si Henricus Rex, et alii moniti
prædicti intra dictos terminos eis ut præfer-
tur, respective præfixos non comparuerint, et
prædictam Excommunicationis sententiam
per tres dies, post lapsum dictorum termino-
rum animo, quod absit, sustinuerint indurato,
censuras ipsas aggravamus, et successive re-
aggravamus, Henricumq; ipsum, privationis
Regni et Dominiorum prædictorum, et tam
eum quam alios monitos prædictos, et eorum
singulos, omnes et singulas alias pœnas præ-
dictas incurrisse, ab omnibusq; Christi fide-
libus, cum eorum bonis perpetuo diffidatos
esse. Et si interim ab humanis decedat, Ec-
clesiastica debere carere sepultura, auctori-
tate et potestatis plenitudine prædictis de-
cernimus, et declaramus, eosq; anathematis
maledictionis, et damnationis æternæ mu-
crone percutimus.

8. Necnon quæ præfatus Henricus Rex quomodolibet, et ex quavis causa tenet, habet, aut possidet, Quamdiu Henricus Rex, et alii moniti prædicti, et eorum singuli in aliis per dictum Henricum Regem non tentis, habitis, aut possessis permanserint, et triduo post eorum inde recessum, et alia quæcunq; ad quæ Henricum Regem, et alios monitos præ. dictos, post lapsum dictorum terminorum de

clinare contigerit, Dominia, civitates, terras, castra, villas, oppida, Metropolitanasque, et alias Cathedrales, cæterasq; inferiores Ecclesias, necnon Monasteria, Prioratus, Domos, Conventus, et loca religiosa, vel pia cujuscunque, etiam S. Benedict, Cluniacen. Cistercien. Præmonstraten. ac Prædicatorum, Minorum, Eremitarum S. Augustini Carmelitarum, et aliorum Ordinum, ac Congregationum, et Militiarum quarumcunq; in ipsis Dominiis, Civitatibus, terris, castris, villis, oppidis, et locis existentia, Ecclesiastico supponimus Interdicto, ita ut illo durante in iis etiam prætextu cujuscunque Apostolici indulti, Ecclesiis, Monasteriis, Prioratibus, Domibus, Conventibus, locis, ordinibus, aut personis, etiam quacunq; dignitate fulgentibus concessi, præterquam in casibus a jure permissis, ac etiam in illis alias quam clausis januis, et Excommunicatis et interdictis exclusis, nequeant Missæ, aut alia divina officia celebrari.

9. Et Henrici Regis, complicumque, fautorum, adhærentium, consultorum, sequacium, et culpabilium prædictorum filii, pœnarum, ut hic in hoc casu par est, participes sint, omnes et singulos ejusdem Henrico Regis ex dicta Anna, ac singulorum aliorum prædictorum filios natos, et nascituros, aliosq; descendentes, usq; in eum gradum, ad quem jura pœnas in casibus hujusmodi extendunt (nemine excepto, nullaq; minoris ætatis, aut sexus, vel ignorantiæ, vel alterius cujusvis causæ habita ratione) dignitatibus, et honoribus in quibus quomodolibet constituti existunt, seu quibus gaudent, utuntur, potiuntur, aut muniti sunt, necnon privilegiis, concessionibus, gratiis, indulgentiis, immunitatibus, remissionibus, libertatibus, et indultis, ac dominiis, civitatibus, castris, terris, villis, oppidis, et locis, etiam Commendatis, vel in Gubernium concessis, et quæ in feudum, emphyteusim, vel alias a Romanis, vel aliis Ecclesiis, Monasteriis, et locis Ecclesiasticis, ac secularibus Principibus, Dominiis, Potentatibus, etiam Regibus et Imperatoribus, aut aliis privatis, vel publicis personis quomodolibet habent, tenent, aut possident, cæterisq; omnibus bonis, mobilibus et immobilibus, juribus et actionibus, eis quomodolibet competentibus privatos, dictaq: bona feudalia, vel emphyteutica, et alia quæcunq; ab aliis quomodolibet obtenta, ad directos dominos, ita ut de illis libere disponere possint, respective devoluta, et eos qui Ecclesiastici fuerint, etiamsi religiosi existant, Ecclesiis etiam Cathedralibus, et Metropolitanis, necnon Monasteriis et Prioratibus, præposituris, præpositatibus, dignitatibus, personatibus, Officiis, Canonicatibus et Præbendis, aliisq; beneficiis Ecclesiasticis per eos quomodolibet obtentis privatos, et ad illa ac alia in posterum obtinenda inhabiles esse, similiter decernimus et declaramus; eosq; sic respective privatos ad illa, et alia quæcunq; similia, ac dignitates, honores, administrationes, et officia, jura, ac feuda in posterum obtinen

da, auctoritate et scientia, ac plenitudine sı milibus inhabilitamus.

10. Ipsiusq; Henrici Regis, ac Regni omniumq; aliorum dominiorum, civitatum, terrarum, castrorum, villarum, fortalitiorum, arcium, oppidorum, et locorum suorum, etiam de facto obtentorum Magistratus, judices, Castellanos, Custodes et Officiales quoscunque, necnon Communitates, Universitates, Collegia, Feudatarios, vassallos, subditos, cives, incolas, et habitatores etiam forenses, dicto Regi de facto obedientes, tam sæculares, quam si qui rationis alicujus temporalitatis ipsum Henricum Regem, in superiorem recognoscant, etiam Ecclesiasticos, a præfato rege, seu ejus complicibus, fautoribus, adhærentibus, consultoribus, et sequacibus supradictis deputatis, a juramento fidelitatis, jure vassallitico, et omni erga Regem, et alios prædictos subjectione absolvimus, ac penitus liberamus. His nihilominus sub Excommunicationis pœna mandantes, ut ab ejusdem Henrici Regis, suorumq; officialium, judicum, et magistratuum quorumcunq; obedientia pœnitus et omnino recedant, nec illos in superiores recognoscant, neque illorum mandatis obtemperent.

11. Et ut alii eorum exemplo perterriti discant ab hujusmodi excessibus abstinere, eisdem auctoritate, scientia, et plenitudine, volumus, ac decernimus, quod Henricus Rex et complices, fautores, adhærentes, consultores, sequaces, et alii in præmissis culpabiles, postquam alias pœnas prædictas, ut præfertur, respective incurrerint, necnon præfati descendentes, ex tunc infames existant, et ad testimonium non admittantur, testamenta, et codicillos, aut alias dispositiones, etiam inter vivos concedere, et facere non possint, et ad alicujus successionem ex testamento, vel ab intestato, necnon ad jurisdictionem, seu judicandi postestatem, et ad Notoriatus Officium, omnesq; actus legitimos quoscunq; ita ut eorum processus, sive instrumenta atq; alii actus quicunque, nullius sint roboris vel momenti, inhabiles existant, et nulli ipsis, sed ipsi aliis super quocunque debito et negotio, tam civili, quam criminali, de jure respondere teneantur.

12. Et nihilominus omnes, et singulos Christi fideles, sub Excommunicationis, et aliis infrascriptis pœnis, monemus, ut monitos, Excommunicatos, aggravatos, interdictos, privatos, maledictos, et damnatos prædictos evitent, et quantum in eis est, et ab aliis evitari faciant, nec cum eisdem, seu præfati Regis Civitatum, Dominiorum, Terrarum, Castrorum, Comitatuum, Villarum, Fortalitiorum, Oppidorum, et locorum prædictorum civibus, incolis, vel habitatoribus aut subditis et vassallis, emendo, vendendo, permutando, aut quamcunque mercaturam, seu negotium exercendo, commercium, seu aliquam conversationem, seu communionem habeant: aut vinum, granum, sal, seu alia victualia, arma, pannos, merces vel quasvis alias mercantias, vel res per mare in eorum navibus, triremi

bus, aut aliis navigiis, sive per terram cum mulis, vel aliis animalibus, deferre aut conducere, seu deferri aut conduci facere, vel de lata per illos recipere, publice vel occulte, aut talia facientibus auxilium, con silium, favorem publice vel occulte, directe vel indirecte, quovis quaisito colore, per se, vel alium, seu alios quoquo modo præstare præsumant. Quod si fecerint, ultra Excommunicationis prædictæ, etiam nullitatis contractuum quos inirent, necnon perditionis mercium, victualium, et honorum omnium delatorum, quæ capientium fiant, pœnas similiter eo ipso incurrant.

Ecclesiasticos etiam forenses, de facto dicto Henrico Regi obedientes, sub ejusdem Excommunicationis, ac perditionis bonorum suo❤ rum (quæ, ut infra dicitur, similiter capien. tium fiant) pœnis, requirimus et monemus, quatenus omni mora, et excusatione postposita, eos, et eorum singulos, ac ipsorum milites et stipendiarios, tam equestres quam pedestres, aliosq; quoscumque, qui eis cum armis faverint, de Regno et Dominiis prædictis, etiam vi armorum, si opus fuerit, expellant: ac quod Henricus Rex, et ejus com-* plices, fautores, adherentes, consultores, et sequaces, mandatis nostris non obtemperantes prædicti, de Civitatibus, Terris, Castris, Vills Oppidis, Fortalitiis, aut aliis locis Regni et Dominii prædictorum se non intromittant, procurent: eis sub omnibus et singulis pœnis prædictis inhibentes, ne in favorem Henrici, ejusque complicum, fautorum, adhærentium, consultorum, et sequacium aliorumq; moni

obtemperantium, arma cujuslibet generis offensiva, vel defensiva, Machinas quoq; bellicas, seu tormenta (artellarias nuncupata) sumant aut teneant, seu illis utantur, aut armatos aliquos præter consuetam familiam parent, aut ab Henrico Rege, complicibus, fautoribus, adhærentibus, consultoribus, et sequacibus, vel aliis in Regis ipsius favorem paratos, quomodolibet, quavis occasione vel causa, per se vel alium seu alios, publice vel occulte, directe vel indirecte teneant, vel receptent, aut dicto Henrico Regi, seu illius complicibus, fautoribus, adhærentibus, consultoribus, et sequacibus prædictis, consilium, auxilium, vel quomodolibet ex quavis causa, vel quovis quæsito colore sive ingenio, publice vel occulte, directe vel indirecte, tacite vel expresse, per se vel alium seu alios præmissis, vel aliquo præmissorum præstent, seu præstari faciant quoquomodo.

13. Cæterum qui convenire non videtur, ut cum his qui Ecclesiam contemnunt, dum præsertim ex eorum pertinacia spes corrigibilitatis non habetur, hi qui divinis obsequiis vacant, conversentur, quod etiam illos tuto facere non posse dubitandum est, omnium et singularum Metropolitanarum et aliarum Cathedralium, cæterarumq; inferiorum Ecclesiarum et Monasteriorum, domorum et torum prædictorum, mandatis nostris non locorum Religiosorum, et piorum quorumcumque, etiam S. Augustini, S. Benedicti, Cluniacen. Cistercien. Præmonstraten. ac Prædicatorum, Minorum, Carmelitarum, aliorumque quorumcumq; ordinum, et Mili tiarum, etiam Hospitalis Hierosolymitani, Prælatis, Abbatibus, Prioribus, Præceptoribus, Præpositis, Ministris, Custodibus, Guardianis, Conventibus, Monachis et Canonicis, necnon Parochialium Ecclesiarum Rectoribus, aliisq; quibuscunq; personis Ecclesias ticis in Regno et Dominiis prædictis commorantibus, sub Excommunicationis ac privationis Administrationum et regiminum Monasteriorum, dignitatum, personatuum, administrationum, ac officiorum, Canonicatuumque, et Præbendarum, Parochialium Ecclesiarum, et aliorum beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumq; quomodolibet qualificatorum, per eos quomodolibet obtentorum, pœnis mandamus, quatenus infra quinq; dies, post omnes et singulos terminos prædictos elapsos, de ipsis Regno, et Dominiis, dimissis tamen aliquibus Presbyteris in Ecclesiis quarum curam habuerint, pro administrando baptismate parvulis, et in pœnitentia decedentibus, ac aliis Sacramentis Ecclesiasticis, quæ tempore Interdicti ministrari permittuntur, exeant et discedant, neque ad Regnum, et Dominia prædicta revertantur; donec moniti, et Excommunicati, aggravati, reaggravati, privati, maledici, et damnati prædictis monitionibus, et mandatis nostris hujusmodi obtemperaverint, meruerint a censuris hujusmodi absolutionis beneficium obtinere, seu Interdictum in Regno, et Dominiis prædictis, fuerit sublatum.

15. Præterea ad dictum Henricum Regem facilius ad sanitatem, et præfatæ Sedis obedientiam reducendum, omnes et singulos Christianos Principes, quacumq; etiam Imperiali et Regali dignitate fulgentes, per viscera misericordiæ Dei nostri (cujus causa agitur) hortamur et in Domino requirinus, eis nihilominus, qui Imperatore et Rege inferiores fuerint, quos propter excellentiam dignitatis a censuris excipimus, sub Excommunicationis pœna mandantes, ne Henrico Regi ejusq; complicibus, fautoribus, adhærentibus, consultoribus, et sequacibus, vel eorum alicui, per se vel alium seu alios, publice vel occulte, directe vel indirecte, tacite vel expresse, etiam sub prætextu confœderationum aut obligationum quocumq; etiam 14. Præterea si præmissis non obstantibus, juramento, aut quavis alia firmitate roborataHenricus Rex, Complices, fautores, adhæ- rum, et sæpius geninatarum, a quibus quidem rentes, consultores, et sequaces prædicti in obligationibus et juramentis omnibus, nos eos corum pertinacia perseveraverint, nec con- et eorum singulos eisdem auctoritate et scienscientiæ stimulus eos ad cor reduxerit, in tia ac plenitudine per præsentes absolvimus, eorum forte potentia, et armis confidentes, ipsasq; confœderationes et obligationes tam omnes et singulos Duces, Marchiones, Comi- factas, quam in posterum faciendas, quas tes, et alios quoscunq; tam Seculares, quam tamen (in quantum Henricus Rex et com

H

1

plices, fautores, adhærentes, consultores, et sequaces prædicti circa præmissa, vel eorum aliquod se directe vel indirecte juvare possent) sub eadem pœna fieri prohibemus, nullius roboris vel momenti, nullasque, irritas, cassas, inanes, ac pro infectis habendas fore decernimus et declaramus, consilium, auxilium, vel favorem quomodolibet præstent, quinimo si qui illis, aut eorum alicui ad præsens quomodolibet assistant, ab ipsis omnino et cum affectu recedant. Quod si non fecerint postquam præsentes publicatæ et executioni demandatæ fuerint, et dicti termini lapsi fuerint, omnes et singulas civitates, terras, oppida, castra, villas, et alia loca eis subjecta, simili Ecclesiastico Interdicto supponimus, volentes ipsum Interdictum donec ipsi Prin cipes a Consilio, auxilio, et favore Henrico Regi et complicibus, fautoribus, adhærentibus, consultoribus, et sequacibus prædictis præstando destiterint, perdurare.

16. Insuper tam Principes prædictos, quam quoscumq; alios, etiam ad stipendia quorumcumq; Christi fidelium militantes, et alias quascumq; personas, tam per mare, quam per terras, armigeros habentes. similiter bortamur et requirimus, et nihilominus eis in virtute sanctæ obedientiæ mandantes, quatenus contra Henricum Regem, complices, fautores, adhærentes, consultores, et sequaces prædictos, dum in erroribus prædictis, ac adversus Sedem prædictam, rebellione permanserint, armis insurgant, eosq; et eorum singulos persequantur, ac ad unitatem Ecclesiæ, et obedientiam dicta Sedis redire cogant et compellant; et tam eos quam ipsorum subditos et vassallos, ac civitatum, terrarum, castrorum, oppidorum, villarum, et locorum suorum incolas, et habitatores, aliosque omnes et singulas personas supradictis mandatis nostris, ut præfertur, non obtemperantes, et quæ præfatum Henricum Regem, postquam censuras, et pœnas prædictas incurrerit, in Dominum quomodolibet, etiam de facto recognoverint, vel ei quovis modo obtemperare præsumpserint, aut qui eum, ac complices, fautores, adhærentes, consultores, sequaces, ac alios non obtemperantes prædictos, ex Regno et Dominiis prædictis, ut præfertur, expellere noluerint, ubicunq; eos invenerint, eorumque bona, mobilia et immobilia, mercantias, pecunias, navigia, credita, res, et animalia, etiam extra territorium dicti Henrici Regis ubilibet consistentia, capiant.

17. Nos enim eis bona, mercantias, pecunias, navigia, res, et animalia prædicta sic capta, in proprios eorum usus convertendi, eisdem auctoritate, scientia, et potestatis plenitudine, plenariam licentiam, facultatem et auctoritatem concedimus, illa omnia ad eos dem capientes plenarie pertinere, et spectare, et personas ex Regno et Dominiis prædictis originem trahentes, seu in illis domicilium habentes, aut quomodolibet habitantes, mandatis nostris prædictis non obtemperantes,ubicunq; eos capi contigerit, capientium servos fieri decernentes: præsentesq; literas quoad

hoc ad omnes alios cujuscunq; dignitatis, gradus, status, ordinis, vel conditionis fuerint, qui ipsi Henrico Regi, vel ejus complicibus, fautoribus, adhærentibus, consultoribus, et sequacibus, aut aliis monitionibus, et mandatis nostris hujusmodi quoad commercium non obtemperantibus, vel eorum alicui victualia, arma, vel pecunias subministrare, aut cum eis commercium habere, seu auxilium, consilium, vel favorem, per se vel alium, seu alios, publice vel occulte, directe vel indirecte, quovis modo contra tenorem præsentium præstrare præsumpserint, extendentes.

18. Et ut præmissa facilius iis quos concernunt innotescant, universis et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, et Patriarchalium Metropolitan. et aliarum Cathedralium, et Collegiatarum Ecclesiarum Prælatis, Capitulis, aliisq; personis Ecclesiasticis, Sæcularibus ac quorumvis ordinum Regularibus, necnon omnibus et singulis, etiam mendicantium ordinum Professoribus, exemptis et non exemptis, ubilibet constitutis, per easdem præsentes sub Excommunicationis et privationis Ecclesiarum, Monasteriorum, ac aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum, graduum quoq; et officiorum, necnon privilegiorum, et indultorum quorumcumq; etiam a Sede prædicta quomodolibet emanatorum pœnis ipso facto incurrendis, præcipimus et mandamus, quatenus ipsi ac eorum singuli, si, et postquam vigore præsentium desuper requisiti fuerint, infra tres dies immediate sequentes, præfatum Henricum Regem, omnesq; alios et singulos, qui supradictas censuras et pœnas incurrerint, in eorum Ecclesiis, Dominicis et aliis festivis diebus, dum major inibi populi multitudo ad divina convenerit, cum Crucis vexillo, pulsatis campanis, et accensis, ac demum extinctis, et in terram projectis, et conculcatis, candelis, et aliis in similibus servari solitis cæremoniis servatis, Excommunicatos publice nuncient, et ab aliis nuntiari, ac ab omnibus arctius evitari faciant et mandent, necnon sub supradictis censuris et pœnis, præsentes literas, vel earum transumptum, sub forma infrascripta confectum, infra terminum trium dierum, postquam, ut præfertur, requisiti fuerint, in Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, et aliis eorum locis, publicari et affigi faciant.

19. Volentes, omnes et singulos cujuscumq; status, gradus, conditionis, præeminentiæ, dignitatis, aut excellentia fuerint, qui quo minus præsentes literæ, vel earum transumpta, copiæ, seu exemplaria, in suis civitatibus, terris, castris, oppidis, villis, et locis legi et affigi, ac publicari possint, per se, vel alium, seu alios, publice vel occulte, directe vel indirecte impediverint, easdem censuras et pœnas, ipso facto incurrere. Et cum fraus et dolus nemini debeant patrocinari, ne quisquam ex his, qui alicui regimini et administrationi deputati sunt, infra tempus sui regi minis seu administrationis prædictas sententias, censuras et pœnas sustineat, quasi post dictum tempus sententiis, censuris et pœnis

prædictis amplius ligatus non existat, quemcunq; qui dum in regimine, et administratione existens, monitioni et mandato nostris, quoad præmissa vel aliquid eorum obtemperare noluerit, etiam deposito regimine, et administratione hujusmodi, nisi paruerit, eisdem censuris et pœnis subjacere decernimus.

20. Et ne Henricus Rex ejusq; complices, et fautores, adhærentes, consultores, et sequaces, aliiq; quos præmissa concernunt, ignorantiam earundem præsentium literarum, et in eis contentorum prætendere valeant, literas ipsas (in quibus omnes et singulos, tam juris, quam facti, etiam solemnitatum, et processuum, citationumq; ommissarum defectus, etiam si tales sint, de quibus specialis, et expressa mentio facienda esset, propter notorietatem facti, auctoritate, scientia, et potes. tatis plenitudine similibus, supplemus) in Basilica Principis Apostolorum, et Cancellariæ Apostolica de urbe, et in partibus in Collegiate B. Mariæ Burgen. Tornacen. et Parochialis de Dunikerke oppidorum Morinensis diœcesis, Ecclesiarum valvis affigi, et publicari mandamus: Decernentes quod earundem literarum publicatio sic facta, Henricum Regem, ejusq; complices, fautores, adhærentes, consultores, et sequaces, omnesq; alios, et singulos quos literæ ipsæ quomodolibet concernunt, perinde eos arctent, ac si literæ ipsæ eis personaliter lectæ, et intimatæ fuissent, cum non sit verisimile, quod ea, quæ tam patenter fiunt, debeant apud eos incognita remanere.

21. Cæterum quia difficile foret præsentes literas ad singula quæque loca, ad quæ necessarium esset deferri, singula volumus et dicta auctoritate decernimus, quod earum tran sumptis manu publici Notarii confectis, vel in alma urbe impressis, ac sigillo alicujus personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, ubiq; eadem fides adhibeatur, quæ originalibus adhiberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

22. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ monitionis, aggravationis, reaggravationis, declarationis, percussionis, suppositionis, inhabilitationis, absolutionis, liberationis, requisitionis, inhibitionis, hortationis, exceptionis, prohibitionis, concessionis, extensionis suppletionis, mandatorum, voluntatis, et decretorum, infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romæ apud Sanctum Marcum.

Anno Incarnationis Domini 1535. 3
Kal. Sept. Pont. nostri Anno 1.

clesiæ præficere voluerit, ut in sua culpa disceret aliis esse miserendum, non immerito Romanus Pontifex qui ipsius Petri in dignitate Successor existit, debet etiam in Officio exercendæ misericordiæ ipsius esse Successor. Sed cum in eum dirigitur misericordia, qui ex hoc sit insolentior, et obstinatior, aliosq; secum trahit in perditionem, debet ipse Romanus Pontifex, postposita in eum misericordia, omnem severitatem adhibere, quo membrum illud putridum ita a corpore separetur, ut reliqua membra absq; metu contagionis salva remaneant, præsertim cum pluribus curis adhibitis, et multo tempore in hoc consumpto morbum quotidie magis invalescere, ipsa experientia comprobat.

1. Alias cum nobis relatum, fuisset, quod Henricus Angliæ Rex, præter ea quæ Matrimonium de facto, et contra prohibitionem Ecclesiæ temerarie contractum concernebant, quasdam leges, seu generales constitutiones subditos suos ad hæresim, et schisma trahentes ediderat, et bonæ memoriæ Joann. tit. Sancti Vitalis Presbyterum Cardinalem Roffen. publice damnari et capite puniri, ac alios quamplures Prælatos, necnon alias personas Ecclesiast. Hæresi et Schismati hujusmodi adhærere nolentes carceribus mancipari fecerat; Nos, licet illi qui talia nobis retulerant tales essent, ut nullo modo de veritate suorum dictorum ambigendum esset, cupientes tamen respectu ipsius Henrici Regis, quem antequam in has insanias incideret, peculiari quadam charitate prosequebamur, prædicta falsa reperiri, de eis informationem ulteriorem habere procuravimus, et invenientes clamorem ad nos delatum verum esse, ne nostro Officio deessemus, contra eum procedere decrevimus, juxta formam quarundam literarum nostrarum, quarum tenor sequitur. Et est talis, &c.

Omittitur insertio, quia bulla ipsa
est quæ præcedit.

2. Dum autem postea ad dictarum literarum executionem deveniendum esse statuissemus, cum nobis per nonnullos principes, et alias insignes personas persuaderetur, ut ab executione hujusmodi per aliquantum temporis supersederemus, spe nobis data, quod interim ipse Henricus Rex ad cor rediret et resipisceret; nos qui, ut hominum natura fert, facile credebamus quod desiderabamus, dictam executionem suspendimus, sperantes (ut spes nobis data erat) ex ipsa suspensione, correctionem et resipiscentiam, non autem pertinaciam et obstinationem, ac majorem delirationem, ut rei effectus edocuit, proventuram. 3. Cum itaq; resipiscentia et Correctio hujusmodi quam tribus fere annis expectavi

Sequitur suspensio Executionis dicte Bulle, et mus, non solum postea sequuta non sit, sed tandem ejus revocatio, et Executio. Paulus Episcopus Servus Servorum Dei, ad

perpetuam rei memoriam.

CUM Redemptor noster ideo illum qui ipsum negaverat, Petrum, viz. Universæ Ec

ipse Henricus Rex quotidie magis se in sua feritate,ac temeritate confirmans in nova etiam scelera proruperit. quippe cum non contentus vivorum Prælatorum et sacerdotum crudelissima trucidatione, etiam in mortuos, et eos quidem quos in sanctorum numerum relatos

« ZurückWeiter »