Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas : Scilicet huc reddi deindè, ac resoluta referri Omnia: nec morti esse locum; sed viva volare Sideris in numerum, atque alto succedere cœlo.

Si quando sedem angustam servataque mella Thesauris relines; priùs haustu sparsus aquarum Ora fove, fumosque manu prætende sequaces. Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis : Taygete simul os terris ostendit honestum Pleias, et Oceani spretos pede reppulit amnes; Aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi Tristior hibernas cœlo descendit in undas. Illis ira modum supra est, læsæque venenum Morsibus inspirant, et spicula cæca relinquunt Affixæ venis, animasque in vulnere ponunt.

Sin duram metues hiemem, parcesque futuro, Contusosque animos et res miserabere fractas; At suffire thymo, cerasque recidere inanes, Quis dubitet? Nam sæpè favos ignotus adedit Stellio, lucifugis congesta cubilia blattis, Immunisque sedens aliena ad pabula fucus, Aut

asper crabro imparibus se immiscuit armis, Aut dirum tineæ genus, aut invisa Minervæ In foribus laxos suspendit aranea casses.

Quò magis exhaustæ fuerint, hòe acriùs omnes Incumbent generis lapsi sarcire ruinas, Complebuntque foros, et floribus horrea texent.

Si verò (quoniam casus apibus quoque nostros Vita tulit) tristi languebunt corpora morbo, Quod jam non dubiis poteris cognoscere signis : Continuò est ægris alius color; horrida vultum Deformat macies: tùm corpora luce carentûm Exportant tectis, et tristia funera ducunt.

Aut illæ pedibus connexæ ad limina pendent;
Aut intùs clausis cunctantur in ædibus omnes

Ignavæque fame, et contracto frigore pigræ.

[ocr errors]

Tùm sonus auditur gravior, tractìmque susurrant : Frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, Ut mare sollicitum stridet refluentibus undis, Estuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.

Hic jam galbaneos suadebo incendere odores,
Mellaque arundineis inferre canalibus, ultrò
Hortantem, et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallæ admiscere saporem,
Arentesque rosas, aut igni pinguia multo
Defruta, vel psythiâ passos de vite racemos,
Cecropiumque thymum, et grave olentia centaurea.
Est etiam flos in pratis, cui nomen amello
Fecêre agricolæ, facilis quærentibus herba.
Namque uno ingentem tollit de cespite silvam,
Aureus ipse; sed in foliis, quæ plurima circùm
Funduntur, violæ sublucet purpura nigræ.
Sæpè Deum nexis ornatæ torquibus aræ.
Asper in ore sapor: tonsis in vallibus illum
Pastores, et curva legunt prope flumina Mellæ.
Hujus odorato radices incoque Baccho,
Pabulaque in foribus plenis appone canistris. ́

Sed si quem proles subitò defecerit omnis,
Nec genus undè novæ stirpis revocetur habebit,5
Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
Pandere, quoque modo cæsis jam sæpè juvencis
Insincerus apes
tulerit cruor. Altiùs omnem
Expediam, primâ repetens ab origine, famam
Nam quà Pellæi gens fortunata Canopi
Accolit effuso stagnantem flumine Nilun,
Et circum pictis vehitur sua rurá phaselis;

Quàque pharetratæ vicinia Persidis urget,
Et viridem Ægyptum nigrâ fecundat arenâ,
Et diversa ruens septem discurrit in ora
Usque coloratis amnis devexus ab Indis ;'
Omnis in hâc certam regio jacit arte salutem.

Exiguus primùm, atque ipsos contractus ad usus, Eligitur locus: hunc angustique imbrice tecti, Parietibusque premunt arctis ; et quattuor addunt Quattuor à ventis obliquâ luce fenestras.

Tùm vitulus, bimâ curvans jam cornua fronte,

:

Quæritur huic geminæ nares et spiritus oris
Multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto
Tunsa per integram solvuntur viscera pellem.

Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis
Subjiciunt fragmenta, thymum, casiasque recentes.
Hoc geritur, zephyris primùm impellentibus undas,
Antè novis rubeant quàm prata coloribus, antè
Garrula quàm tignis nidum suspendat hirundo.
Intereà teneris tepefactus in ossibus humor
Estuat, et visenda modis animalia miris,
Trunca pedum primò, mox et stridentia pennis
Miscentur, tenuemque magis, magis aëra carpunt;
Donec, ut æstivis effusus nubibus imber,

Erupêre; aut ut nervo pulsante sagittæ,
Prima leves ineunt si quandò prælia Parthi.

Quis Deus hanc, Musæ, quis nobis extudit artem?
Undè nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristæus, fugiens Peneïa Tempe,
Amissis, ut fama, apibus morhoque fameque,
Tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis,
Multa querens; atque hâc affatus voce parentem :
Mater Cyrene, mater, quæ gurgitis hujus
Ima tenes; quid me præclarâ stirpe Deorum

(Si modò, quem perhibes, pater est Thymbræus Apollo)
Invisum fatis genuisti? aut quò tibi nostri
Pulsus amor? quid me coelum sperare jubebas?
En etiam hunc ipsum vitæ mortalis honorem,
Quem mihi vix frugum et pecudum custodia solers
Omnia tentanti extuderat, te matre, relinquo.
Quin age, et ipsa manu felices erue silvas :*
Fer stabulis inimicum ignem, atque interfice messes:
Ure sata, et validam in vites molire bipennem,
Tanta meæ si te ceperunt tædia laudis.

At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
Sensit : eam circum Milesia vellera Nymphæ
Carpebant, hyali saturo fucata colore:

Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque,
Cæsariem effusæ nitidam per candida colla :
Nesæe, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,
Cydippeque, et flava Lycorias (altera virgo,
Altera tùm primos Lucinæ experta labores),
Clioque, et Beroë soror, Oceanitides ambæ,
Ambæ auro, pictis incinctæ pellibus ambæ ;
Atque Ephyre, atque Opis, atque Asia Deïopeia,
Et tandem positis velox Arethusa sagittis.

Inter quas curam Clymene narrabat inanem
Vulcani, Martisque dolos, et dulcia furta;
Aque Chao densos Divûm numerabat amores.
Carmine quo captæ dùm fusis mollia pensa
Devolvunt, iterùm maternas impulit aures
Luctus Aristai, vitreisque sedilibus omnes
Obstupuêre: sed ante alias Arethusa sorores
Prospiciens, summâ flavum caput extulit undâ.
Et procul : O gemitu non frustrà exterrita tanto,
Cyrene soror; ipse tibi, tua maxima cura,
Tristis Aristaus Penei genitoris ad undam

Stat lacrymans, et te crudelem nomine dicit.
Huic perculsa novâ mentem formidine mater,
Duc age,
duc ad nos; fas illi limina Divûm
Tangere, ait. Simul alta jubet discedere latè
Flumina, quà juvenis gressus inferret : at illum
Curvata in montis faciem circumstetit unda,

Accepitque sinu vasto, misitque sub amnem.

Jamque domum mirans genitricis, et humida regna,
Speluncisque lacus clausos, lucosque sonantes,
Ibat, et, ingenti motu stupefactus aquarum,
Omnia sub magnâ labentia flumina terrâ

Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque,
Et caput, undè altus primùm se erumpit Enipeus,
Undè pater Tiberinus, et undè Aniena fluenta,
Saxosumque sonans Hypanis, Mysusque Caicus,
Et gemina auratus taurino cornua vultu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta
In mare purpureum violentior influit amnis.

Postquàm est in thalami pendentia pumice tecta
Perventum, et nati fletus cognovit inanes
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes
Germanæ, tonsisque ferunt mantilia villis.
Pars epulis onerant mensas, et plena reponunt
Pocula; Panchæis adolescunt ignibus aræ.
Et mater: Cape Mæonii carchesia Bacchi;
Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum, Nymphasque sorores,
Centum quæ silvas, centum quæ flumina servant.
Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam :
Ter flamma ad summum tecti subjecta reluxit.
Omine quo firmans animum, sic incipit ipsa:
Est in Carpathio Neptuni gurgite vates,
Cæruleus Proteus, magnum qui piscibus æquor

« ZurückWeiter »