Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ordo ad Synodum.

Ordo ad Synodum.

RDO qualiter ab episcopo synodus agatur. Hora diei prima, ante ortum solis ejiciantur omnes ab ecclesia, obseratisque foribus

cunctis, ad unam januam per quam sacerdotes ingredi oportet ostiarii stabunt: et convenientes cardinales vel alii prælati, sacerdotes pariter cum episcopo introibunt, et secundum ordinis sui tempus residebunt; post hos ingrediantur et diaconi, qui corona facta in conspectu episcopi et sacerdotum stent. Deinde forenses' ingrediantur presbyteri in ordine suo procul ab aliis stantes, et ut jussi fuerint residentes. Ingrediantur quoque subdiaconi, quos ad recitandum vel excipiendum congruus ordo requirit: obseratis januis, sedentes in diuturno silentio, episcopi, videlicet, et sacerdotes, atque cor totum habentes ad Dominum, dicturus est archidiaconus, Orate, et tunc agatur litania, statimque omnes incurventur, tam episcopi quam presbyteri, orantes diutius tacite cum fletibus atque gemitibus. Tunc surgens episcopus, cunctis adhuc incurvatis, hanc orationem palam fundat ad Dominum.2

1 66

Presbyteri forenses, nuncupantur ii, qui ex aliena diœcesi vel ecclesia sunt." Du Cange. Gloss.

2 The "Ordo ad Synodum" in the Winchester Pontifical, differs considerably from that of the Salisbury Use. But as it agrees with some few exceptions with

that printed by Wilkins in his Appendix, vol. 4, p. 784, I shall not be called upon to explain the variations: I extract however the first rubric.

"Qualiter concilium provinciale, prima, secunda, vel tertia die agatur.

Sancta synodus bis in anno de.

Adsumus, Domine Sancte Spiritus, adsumus quidem peccati immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati: veni ad nos, esto nobiscum, et dignare illabi cordibus nostris, doce nos quid agamus, quo gradiamur, et ostende quid efficere debeamus, ut te auxiliante tibi in omnibus placere valeamus. Esto salus, et suggestor et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre et ejus Filio nomen possides gloriosum. Non nos patiaris perturbatores esse justitiæ, qui summam diligis æquitatem, ut in sinistrum nos non ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio muneris vel personæ corrumpat. Sed junge nos tibi efficaciter solius gratiæ tuæ dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero, quatenus in

crevit habere concilia: unum æstate, aliud tempore autumni. Quisquis autem clericorum ad hæc non venerit absque necessitatis causa, anno integro non præsumat missam celebrare. Prima autem die, et secunda, et tertia, hora convenienti quando episcopo vel ejus vicario visum fuerit, omnes sequantur cruces cum litania et ingrediantur synodum, ejectis omnibus ab ecclesia, obseratisque foribus cunctis. Tunc ad unam januam per quam sacerdotes ingredi debeant, ostiarii stent, et sella ponatur in medio: et supra eam sacræ reliquiæ, et plenarium cum stola ponantur. Deinde convenientes omnes presbyteri intersint, et secundum ordinationis suæ tempus resideant. Post hos ingrediantur diaconi probabiles, quos ordo po

[merged small][ocr errors][merged small]

nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderatione pietatis justitiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur gaudia sempiterna, præstante te, qui solus cum Deo Patre ejusque Filio vivis et regnas, et dominaris Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Qua oratione finita ab omnibus respondeatur, Amen.. Rursumque dicat archidiaconus, Erigite vos.

Confestim omnes surgant, et ab archidiacono legatur evangelium, Ego sum pastor bonus.

Quo perlecto, cum timore et disciplina tam episcopi quam presbyteri sedeant, diaconus dalmatica indutus codicem canonum in medium proferens, capitula Nicæni concilii perlegat, ubi de fide catholica plenius tractat, qualiter omnes Christicole unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate fideliter venerari, corde credere, ore profiteri, et incessanter excolere debeant, versatis aperte depromitur, quomodo Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus veraciter unus sit Deus. Deinde legatur liber officiorum, ut scire valeant quo ordine in ecclesia cuncta peragantur officia. Post hæc autem perquirantur presbyteri qualiter energumenos et aurium apertiones facere vel eosdem baptizare debeant. Quibus expletis, taliter cunctos clericos alloquatur episcopus.

Admonitio.

Precibus itaque Deo præmissis, fraternitatem vestram, dilectissimi filii, cum pia exhortatione admoneo, et per divinum nomen obtestor, ut ea quæ a nobis de Deo, sacris ordinibus, vel sanctis moribus dicta fuerint, cum omni pietate suscipiatis, ut cum summa reverentia perficere studeatis, quatenus superna auxiliante gratia ea quæ ad salutem nostram et Christiani populi nobis commissi pertinere videntur: diligenter et provide tractemus, ne oves Domini nostri Jesu Christi nobis

commissæ licet indignis ob nostram pereant negligentiam, pro quibus in die judicii rationem reddituri sumus. Deinde simili vos obtestatione conjuro vel obsecro, ut nullus vestrum in judicio fratrem suum aut personam accipiat, aut quolibet favore vel munere pulsatus a justo judicio scienter avertatur aut discedat: sed cum tota pietate fraternæ dilectionis, et cum Dei timore libenter nobiscum adhibeatis studium, quatenus per nostram doctrinam et sacram admonitionem peccata, errores, et pravitates filiorum nostrorum, quæ ante nos vel tempore nostro, instigante diabolo, in civitate ista vel parochiis nostris perpetrata fuerint, Dei auxiliante misericordia, ad correctionis emendationem et bonorum executionem perducere valeamus, et in extremo judicii die non de negligentiis et culpis a Domino, sicut pigri et mali servi judicemur, sed de benefactis ac recte dispositis, præmium æternæ beatitudinis percipere mereamur. Per.

Quibus taliter narratis, perscrutandi et inquirendi sunt cardinales, sacerdotes, et levitæ, necnon et reliqui, videlicet de credulitate Trinitatis et Unitatis, primo de dilectione Dei et proximi, secundo de humilitate et castitate, tertio de jejunio et oratione, quarto de eleemosynarum largitate, quinto de officiis ecclesiasticis, simul et omnibus cavendis vitiis et virtutibus adipiscendis. Hiis itaque prima die Synodali judicio deliberatis, surgens archidiaconus dicat,

In nomine Domini nostri Jesu Christi, eamus in pace. Tunc dicat episcopus benedictionem.

Qui dispersos Israel congregat, ipse vos hic et ubique custodiat. Amen. Et non solum vos custodiat, sed ovium suarum idoneos custodes efficiat. Amen. Ut cum summo pastore Christo de gregum suorum pastione in cœlo gaudeatis. Amen. Quod ipse.

« ZurückWeiter »