Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Scipiadas duros bello, et te, maxime Cæsar,
Qui nunc extremis Asiæ jam victor in oris
Imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna virum, tibi res antiquæ laudis et artis
Ingredior, sanctos ausus recludere fontes,
Ascræumque cano Romana per oppida carmen.

Nunc locus arvorum ingeniis: quæ robora cuique,

170

175

bello asperos; et te, o Cæsar maxime: qui jamnunc victor, in ultimis Asiæ finibus, repellis molles Indos a Romanis urbibus. Salve, o terra Saturni, magna parens frugum, magna hominum: suscipio in tuam utilitatem res laudatas et excultas ab antiquis, ausus aperire primus sacros fontes: et canto per urbes Romanas carmen Hesiodi Ascræi. Jam locus est disserendi de natura terrarum: quæ sit cuique vis, quis

Ven. 170. maxima Gud.-171. extremis aciem Goth. pr.-172. In bellum advertis Vratisl. artibus duo apud Martinum, quod ex Æn. vi, 853 probare velle, ludus esset.-174. artem Gud. 175. Aggredior Priscian. lib. vii, quod est vulgare verbum hoc sensu. Ingredior fragm. Moret. cf. Burm. excludere Zulich.-177. ingentis, q. r. cano Gud.-178. aut quæ Arundel. et edd. vett.

:

NOTÆ

fuit in septimo consulatu, metuens imminentem ex Asia Syllam, aut morbo, aut voluntaria morte decessit. Marius junior, ejus filius, aut ex sorore nepos, Præneste obsessus deinde a Syllanis, cum per cuniculum vellet effugere, septus ab hostili exercitu, mortem sibi conscivit in ipso cuniculo, cum evadere se non posse animadver

teret.

169 Camillos] M. Furium Camillum: qui de Veientibus, decenni obsidione victis, triumphavit: Gallos Roma capta Capitolium obsidentes vicit: alter Romulus dictus, pestilen, tia obiit octogenarius.

170 Scipiadas] E Scipionum gente, duo præcipue insignes, Africani dicti : de quibus, Æn. vi. 842.

171 Qui nunc extremis, &c.] Certe versus illos operi jam perfecto Virgilius attexuit: nondum enim ullum ejusmodi bellum gesserat Octavianus, cum huic libro primum scribendo poëta operam daret. Omnino igitur de bello Actiaco, aut potius Ægyptio

intelligamus. Primo enim Ægyptus Asiæ confinis est: deinde, Indos et Arabes et Sabæos, inter auxilia M. Antonii et Cleopatræ fuisse memorat, Æn. VIII. 705. Omnis eo terrore Ægyptus et Indi, Omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabai. Neque vero Indi apud veteres, ut apud nos, exacta ratione sumuntur; sed promiscue pro calida. rum plagarum populis. Unde Ovidius eos cum Æthiopibus confundit; cum dicit alicubi, Perseum devexisse Andromeden nigris ab Indis: Appianus in Annib. sumit pro Afris; ubi ait Annibalem jussisse, ut Indi conscensis elephantis in Claudii castra irrumperent. Hyginus ait cap. 275. Liber in India Ammonem, &c. id est, in Africa, ubi templum Jovis Ammonis.

173 Saturnia tellus] Italia, in qua Saturnius latuit. Ecl. iv. 6. Æn. viii. 318.

176 Ascræum] Ad imitationem Hesiodi Ascræi, qui Georgica conscripŝit, Ecl. 111. 40. Ecl. v1. 70.

177 Nunc locus, &c.] IV. PARS, De

GEORGICON LIB. II.

Quis color, et quæ sit rebus natura ferendis.
Difficiles primum terræ, collesque maligni,
Tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,
Palladia gaudent sylva vivacis olivæ.
Indicio est, tractu surgens oleaster eodem
Plurimus, et strati baccis sylvestribus agri.
At quæ pinguis humus, dulcique uligine læta,
Quique frequens herbis et fertilis ubere campus;

180

185

color, et quæ indoles ad certas quasdam res producendas. Primo terra aspera et colles ingrati, ubi sterilis argilla et lapilli sunt in agris spinosis, amant sylvam viracis oleæ sacram Minerva. Oleaster plurimus nascens in illis locis, et campi operti olivis sylvestribus, hoc indicant. At terra quæ pinguis est, et abundans dulci humore: et campus qui ferax est herbarum, et fœcundus ubere: qualem sæpe solemus

cum Goth. pr. serendis tres. creandis unus Arundel, ferendis vel propterea præferendum esse videbat Reiskins, quia v. 195 armenta sequuntur.-180. Tenuis ubi argillæ dumosis calculus arvis Probus Arte Grammat. Sed vulgatum tuetur etiam Nonius Marcellus in Tenue. arva, quæ sata sunt arata, non posse esse dumosa putabat Reiskius; itaque conjiciebat, dumosis calculus ancris. Ancra et antræ sunt auλŵves, otevol tóπoi, confragosa, abrupta, curva, sinuosa loca saltuum. Eandem vocem Propertio 1, 1, 11. 1, 2, 11 obtrudebat Scaliger, e Glossis Isidori. Sed arrum poëtæ est commune omnium, agrorum nomen. vide vel 11, 177.-181. gaudet Medic. Gud. tres alii cum Goth. sec., scilicet quia calculus in animo hærebat.-183. baccis stridentibus Leid. pr.184. At que Medic. a m. pr. et Gud. Atque et alter Menag. Et que Franc. NOTÆ

arte discernendæ naturæ cujusque soli.
Et 1. quidem præceptum est, De ter-
ra apta oleis. v. 179. II. Apta vitibus;
v. 184. III. Apta pascuis, v. 195.
IV. Apta frumento, v. 203. v. Apta
ex æquo his omnibus, v. 217.
Quomodo terra cognoscatur densa et ra-
VII. Salsa, v. 238. VIII.
ra, v. 227.
Pinguis, v. 248. Ix. ` Humida, v. 251.
x. Gravis, levis, et frigida, v. 254.

VI.

180 Tenuis ubi argilla] Sicca, nam est argilla pinguis, terre à potier.

181 Palladia] De Pallade, Ecl. 11. 61. De olivæ vivacitate, Ge, 11. 3. Cur oliva Palladi sit sacra, Ge. 1. 14. Oleaster, est sylvestris olea.

184 Dulcique uligine] Servius: Uligo proprie est naturalis humor terræ, ex ea nunquam recedens. Bene autem dulci addidit, ad discretionem amaræ, et salsæ: quæ ex Columella, l. 1II. 1.

vitifero solo deesse debet; Ne, inquit, saporem vini corrumpat, et incrementa vitium veluti quadam scabra rubigine coërceat. Et notat Abramus nimiam illam uliginem, quæ ex fluminum decursu oritur in vallibus, requiri a Virgilio, ex natura Italici soli, quod utplurimum siccius est: a nobis enim glareosa potius, et siccior terra ad vites expetitur.

185 Fertilis ubere campus] Uber aliquando adjective sumitur. Propert. 1. 1. 22. Umbria terris Fertilis uberibus, et significat, fœcundus, copiosus. Aliquando substantive, ut hic, et infra v. 234. Vitibus almis Aptius uber erit: et significat ipsam ubertatem, sive mammam terræ. Idque exemplo Homeri, qui Il. IX. 141. Argos appellat mam-mam terra, οὗταρ ἀρούρης.

Qualem sæpe cava montis convalle solemus
Dispicere huc summis liquuntur rupibus amnes.
Felicemque trahunt limum; quique editus Austro,
Et filicem curvis invisam pascit aratris ;
Hic tibi prævalidas olim multoque fluentes
Sufficiet Baccho vites; hic fertilis uvæ,
Hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
Inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
Sin armenta magis studium vitulosque tueri,

190

195

videre in ima valle montis, in quam fluvii defluunt ex altis rupibus, et devolvunt limum fertilem: et campus qui assurgit ad meridiem, et alit filicem incommodam curvis aratris: hic campus producet tibi aliquando vites robustas, et undantes multo vino: hic ferax est racemorum, et liquoris, qualem effundimus pateris aureis, quando pinguis Etruscus influvit tibiam eburneam ante aras, et quando offerimus Diis viscera victimarum in patinis curvis. Si vero magis amus nutrire armenta, et vi

-187. Dispicere Heins. tuetur hic et ad Æn. v1, 734 e Gud. Mentel. et Menag. Despicere vulgo. hic Goth. pr. linquuntur Medic. a m. sec. et alii. liquentur Ven. conf. ad Æn. III, 28. montibus Moret. quart.-188. obditus vel uvidus Austro conj. Jo. Schrader.-189. filicem e codd. et edd. vindicat Heinsius. In vulgatas nescio quas irrepserat silicem. Quod res ipsa non respueret, nam, ut Colum. ait 11, 11, 8, amicus vineis silex; et filice consitam humum nimis jejunam esse, quam ut vitibus idonea sit, judicabat Millerus. Sed filicem Plinius confirmat. vid. Not.-190. Hinc Ven. 191. Sufficiat Gud. tires Reg. Martini.-192. libatur ed Mediol.-193. ad auras Gud. et Goth. sec.-194. Lancibus et patulis Medic. a m. pr. et unus Mead. Burmanno suspectus locus erat; modo et pateris conjectabat, minus feliciter; modo vasis nomen latere putabat. Cur pandum tamen, quod et incurvum et reflexum est, de paropside aut patina non æque dictum putemus, ac de carina, navi? oneratas lances dixit Æn. vIII, 284. XII, 215.-195. studium est v. unus Mead.

NOTE

189 Filicem, &c.] Filix, fougère, herba fruticosa, multiplici radicum nexu aratrum impedit.

192 Pateris libamus et auro] Dissolutio est vocum, pro pateris aureis: quibus vinum exquisitissimum Diis libabatur. De libatione, Æn. 1. 740. Notat morem sacrificiorum, eorum præcipue, quæ fiebant ad exta victimarum consulenda: quæ ars aruspicina dicta est: in qua principes erant Etrusci sive Tyrrheni, qui ideo Romæ ad sacrificia adhibebantur, cum tibia eburnea. Pinguis dicitur Etruscus:

scus.

vel ex vitio gentis; nam Catullus, XL. 11. Aut parcus Umber, aut obesus Etru Vel ex vitio tubicinum, quibus intumescunt genæ. Vel ex vitio sacrificulorum, qui victimarum carnibus opipare vescebantur.

194 Lancibus et pandis] Vel patentibus; vel melius, extorum pondere curvatis et repandis. Reddere autem verbum est sacrificiorum : reddi enim dicebantur exta, ait Servius, cum probata et elixa aræ imponebantur. Tacit. 1. xx. Lustrata bove, et super caspitem redditis extis, &c.

Aut foetus ovium, aut urentes culta capellas:
Saltus, et saturi petito longinqua Tarenti,
Et qualem infelix amisit Mantua campum,
Pascentem niveos herboso flumine cycnos;
Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;
Et, quantum longis carpent armenta diebus,

200

Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra,
Et cui putre solum (namque hoc imitamur arando)
Optima frumentis: non ullo ex æquore cernes

205

tulos, et sobolem ovium, et capellas quæ exhauriunt loca culta : quære sylvas et remota arva Tarenti fertilis, et agros quales infelix Mantua perdidit, qui nutriunt olores candidos in herboso fluvio. Illic puri fontes non desunt gregibus, nec herba: et quantum herbarum armenta depascent per longos dies, tantum ros humidus reddet per brevem noctem. Terra ferme nigra et pinguis sub vomere alte immisso, et cujus superficies mollis est (hoc enim perficimus aratione) optima est frumentis: nullo ex

196. Aut ovium fœtus Medic. cum permultis. Aut fetus ovium urentes Menag. pr. et urentes ed. Ven.-197. Et saltus duo. satyri Medic. a m. pr. Franc. et pr. Moretanus, cum glossa, id est oppidi. Habet lectio doctrinæ speciem, Ita et veteres Grammatici legerunt et acceperunt, ut si pro Satyrii; Satyrium Tarentum. v. Probus, et, qui inde sua transtulit, Julius Sabinus. In vetere responso Phalantho dato apud Strab. vi, p. 427 Zatúpióv toi dwow. cf. Opusc. Vol. 1, p. 218, 219. Etiam Stephani Byz. epitome, Satyrium tractum prope Tarentum esse, unde gentile Satyrinus et Satyrius sit. Sed præclare Heinsius has e vitio scripturæ et pronuntiatione vocalis u et y confusa ortas nugas rejicit. cf. inf. IV, 335. ubi saturo colore etiam Satyro legitur scriptum. Satiri Gud. Terenti Medic. a m. pr.-199. herboso in f. unus Mead. et edd. vett. in omisso herboso Goth. pr.-200. deerunt Heins. recepit. derunt Medic. et a} alia manu ascripto e. Sic sex alii. desunt vulgo.-202. reponit Medic. reponat Rottend. tert.-203. et abest a tribus et Goth. pr. ex Gudian. pingui Medic.-204. Ut cui Serv. et Philargyr. ad 263. hic fragm. Moret. imitantur Menag. pr. Rottend. et Moreti pr. a m. pr. imitatur Medic. a m. pr. et Voss. Jo. Schrader. tentabat: rimamur.—205. non nullo Cantabrig.—206. discedere NOTE

196 Urentes culta capellas] Morsus earum arbori exitialis, olivam lambendo quoque sterilem faciunt. Plin. l. VIII. 50. Culta, Ge. 1. 153.

197 Saturi, &c. Tarenti] Servius : Aut fœcundi, aut quod est juxta oppidum Saturum. Tarentum enim et Saturum, vicinæ sunt Calabria civitates. Probus locum et paludem esse dicit vicinam Tarento. Qui autem explicant de Satura palude, sive Pomptina, nunc Aufente palude, ii graviter errant. Est enim Tarentum in orientali cornu Delph, et Var. Clas.

Italiæ, Æn. III. 396. Pomptina vero palus, in littore meridionali, ad Mare Inferum, Æn. VII. sub finem notæ 794.

198 Mantua] De ejus calamitate, in argum. Ecl. 1. De cycnis, Ecl. viii. 55. Flumen, Mincius est, Menzo. Ecl. VII. 13.

204 Hoc imitamur arando] Hoc unum aratione contendimus, ut imitemur. arte, terram natura sua mollem: ergo signum est, eam, quæ ex se ipsa mollis et subacta est, esse frumentis aptissimam.

Virg.

Plura domum tardis decedere plaustra juvencis:
Aut, unde iratus sylvam devexit arator,

Et nemora evertit multos ignava per annos,
Antiquasque domos avium cum stirpibus imis
Eruit illæ altum nidis petiere relictis;
At rudis enituit impulso vomere campus.
Nam jejuna quidem clivosi glarea ruris
Vix humiles apibus casias roremque ministrat;
Et tophus scaber, et nigris exesa chelydris
Creta, negant alios æque serpentibus agros
Dulcem ferre cibum et curvas præbere latebras.
Quæ tenuem exhalat nebulam fumosque volucres;

210

215

agro videbis plura plaustra exire, bobus difficile trahentibus. Item illa terra, ex qua arator iratus abstulit sylvam, et diruit nemora infœcunda multis annis, et evulsit vetera latibula volucrum cum radicibus imis: illæ fugerunt in aërem, nidis relictis; at campus, prius incultus, refulsit vomere impresso. Nam certe glarea sicca agri declivis vix profert apibus parvas casias et rosmarinum: quemadmodum tophus asper, et creta corrosa a nigris chelydris. Nulli agri dicuntur producere tam gratum pabulum serpentibus, et præbere tam cavas latebras. Quæ expirat tenues vapores et

sed oc

fragm. Moret. descendere unus Mead.-207. dejecit Medic. Pierii; currit ea variatio sæpius. cf. Burm.-208. avertit ed. Mediol. vid. Ge. 1, 256. -209. domus Ven.-210. almum Ven, petivere Regins.-211. Aut Medic. a m. pr. Moreti sec. et Voss. cum Regio Martini. Et Mentel. tert. cum uno Mead. Et sunt, qui ad sequentia referant; male. impresso ed. Mediol., ex aliis forte locis, ut 203.-213. Vix apibus humiles Erf.-214. tofus multi scribunt. fossus Goth. sec. scaber nigrisque edd. Aldd. et Junt, emendatum a Naugerio. chelindris tres. chilindris Erf,-215. Vulgo interpungebatur post. Creta: ut negant esset: negant homines. Jejune.-216. furvas conj. Jo. Schrader. vacuas et varias in libris legi notat Ursinus. At vide Notam. tenebras Regius Martin.—217. Quem Goth. pr, fumosque lucoris Rom.-218. NOTE

207 Iratus] Offensus ob diuturnam sylvæ sterilitatem.

211 Enituit] Aut campus refulsit repercussu lucidi vomeris. Aut pin. guis factus est: nitere enim dicuntur Horat. Epist. ea, quæ pinguia sunt. 1.4. 15. Me pinguem et nitidum, &c. Virgil. Ge. 1. 153. interque nitentia culta. Aut per commutationem, id est, in eo enituit et refulsit vomer: Ge. 1. 46. sulco attritus splendescere vomer.

212 Nam jejuna, &c.] Ita cohæret oratio. Terra nigra, et putris, aut ex qua erutæ sunt sylvæ, optima est

frumento: nam glarea, quæ huic contraria est, non est frumentaria, et vix flores producit. Glarea, du gravier. Tophus, tuf, lapis asper et siccus, e terra et arena concretus. Creta, terra alba. Chelydri sunt proprie testu. dines marinæ, a xéλvs testudo, et døp aqua. Apud Nicandrum tamen versu 411. sunt serpentes, quæ modo in paludibus, modo in arboribus latent: unde Druine quoque appellantur a Spôs quercus. De easiis et rosmarino herbis coronariis, Eel. 11. 49,

« ZurückWeiter »