Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Bis gravidos cogunt foetus, duo tempora messis:
Taygete simul os terris ostendit honestum
Plias, et Oceani spretos pede repulit amnes:
Aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
Tristior hybernas cœlo descendit in undas.

235

duo sunt tempora mellationis. Simul ac Taygete Pleias monstravit terris formosum vultum, et repulit pede aquas Oceani a se contemtas; aut cum eadem, fugiendo astrum piscis imbriferi, descendit mæsta e cœlo in aquas hybernas. Ille apes ira

fave, "cum religione ac silentio accede." Et Servius: alii Ore fave legunt, ut sit, tace. Etiam Medic. a m. pr. Ore fare, cum Ald. sec. Recepit hoe Brunckius tanquam præcipiti Aproniani judicio mutatum: esse ex re sacra petitum, ut adeo purus et cum silentio accedat apiarins. Premunt tamen hanc lectionem hæc: quod aliena esse videtur religionis notio ab h. 1. Si" ad sedem augustam (quam de regia ac palatio accipiendam esse, docent reliqua) tanquam ad aram seu delubrum accedere jubetur agricola," mira profecto illa esset religio, ut sacrilegium commissurus lingua et ore favere, et tum fumum inferre jubeatur. Jo. Schrader. conj. prius haustu sparsus aquarum Ora, move, scil. alveum: ingeniose saltem: Colum. IX, 15, 6, ubi hac de re: Talis olla, (per quam possit afflari) cum est alveari objecta (h. e. admota) spiritu admoto fumus ad apes promovetur. Fuit quoque, qui voces, Ore fove, ita acciperet, ut esset, ore fove fumos (spiritu excita) et manu prætende.-231. fatos pr. Rottend. "flores emendatum fuit. Et bene gravidos flores, quia ex his omnia generant." Sic Philargyrius. Vides ineptias Grammatici: qui tamen bene sensit difficultatem inesse voci fœtus. Versus 231-235 interpositi cursum orationis impedire videbantur Jo. Schradero; malebatque ille eos post v. 238 collocare. Ita vero alia orationis asperitas suboritur.-233. Plias Heins. e Medic. et al., ut dissyllabum sit, ex eds. Vulgo Pleias, quod esset ПAŋïás. -234. Piscis amoris Mss. Barthii in Adv. xxxvII, 6 cum glossa, quæ fabulam Veneris Typhoi metu in piscem mutatæ respicit; inepti librarii seu grammatici acumen. aquosus est, qui aquas, imbres, concitat. conf. Exc. ad h. 1.

NOTE

231 Bis gravidos cogunt, &c.] V. PARS. De mellationis temporibus; verno scilicet, et autumnali. Per gravidos fœtus, haud dubie mella intelligit, quæ sunt fructus et proventus apum: neque enim significat proprie fœtus, qui non sunt gravidi: neque matres apes, quæ dici non possunt fœtus.

232 Taygete simul, &c.] Una e Pleiadibus, sub qua sex etiam alias comprehendit : de iis Ge. 1. 138. Earum ortu et occasu notat duplex tempus colligendi mellis, quod metaphorice messem vocat. Oriuntur oriente Sole in tauro, circa ultimum Aprilem aut initium Maii: occidunt oriente

Sole, circa finem Octobris, aut initium Novembris: vide Ge. 1. 221.

233 Oceani amnes] Quia Oceanus terram ambit.

234 Sidus fugiens Piscis aquosi] Certe fugimus tantum insequentes: at nullum proprie piscium sidus Pleiades sequitur, sed antecedit. Nodum hunc ut solvat Petitus versum sic interpungit: Aut eadem sidus fugiens, ubi piscis aquosi Tristior hybernas cœlo descendit in undas:' hoc sensu: 'Aut eadem fugiens sidus,' id est Solem; ubi descendit in undas hybernas piscis aquosi,' id est, in quas jam sidus piscium ante descendit. Alii

6

Illis ira modum supra est, læsæque venenum
Morsibus inspirant, et spicula cæca relinquunt
Affixæ venis, animasque in vulnere ponunt.
Sin, duram metuens hyemem, parcesque futuro,
Contusosque animos et res miserabere fractas:

240

cundæ sunt supra modum, et offense immittunt venenum punctione, et affixæ venis relinquunt aculeos occultos, et amittunt vitam in vulnere. Si vero timeas hyemem sterilem, et provideas in futurum, et miserescas gentis afflictæ opumque direptarum:

sub fin.-236. modum super est nonnulli Pieriani et Giphanii Mss., unde ille supera facit, quod Lucretianum est.-238. Affixæ venis vulgatum inde ab Aldd. Adfixa in renis sec. Meutel. a m. sec. et pr. Moret. unus Arundel, et alter cum Erf. et cum edd. nonnullis (inter quas Argent. 1502, notante Reiskio, cui valde arridebat ea lectio), Affixa in venis. Videri potest hoc Grammatici, de metro solliciti, opera interpolatum esse ex Adfixa venis, scil. spicula, ut erat in Pierii pervetere libro, Mentel. pr. Reg. Moret. sec. Leid., item Goth. sec. et Brunckii libro, Afixa venis Leid. sec. Habet tamen et altera lectio, qua ipse apes affigentes se cuti ejus, qui eas infestat, Lucret. v, 1321 lea Deplexæque dabant in terram vulnere victos Morsibus affixæ validis atque unguibus uncis; Affixæ venis dicuntur, cum grammaticam rationem, est enim elegantissima, tum librorum auctoritatem, Romani, Medicei, et ceterorum; eodem referendum Affisse Zulichem. At vero Adnixæ Oblongus Pierii, quod si aliorum librorum suffragia haberet, non incomtum esset. Latius processit interpolatio in Ed. Ven. Affixas venis animas in, et in Ed. Mediol. Affixæ venis animas in. Porro animosque Moret. qu. in volnera Gud., et in vulnera Romanus, Mentel. pr. fragm. Moret., uterque Goth. Erf. unus Arundel. et Pierii aliquot; sicque jam Naugerius edidit in Ald. tert., et hinc alii, sed pauci. Atque ita Nonius in anima, Schol. Juvenal. IV, 91. Macrob. Sat. vi, 6. extr. Probat Oudendorp. ad Lucan. II, 151, sed ita, ut ad eum roû in usum referat, cum finem ac causam denotat. Malim ad exquisitiorem illum usum referre, cum quartus pro sexto casu adjungitur; neque adeo præferre alteri ut magis vulgari dubitem. Neque tamen rejici in vulnere, dum vulnus inferunt, potest, quod Mediceus et alii tuentur.-239. Editum erat metues. Pro hoc metuens Gud. a m. pr. Franc. Toll., porro Roman. et codd. aliquot Pierii et Regins Martin. Edit. Junt., nec rejiciendum est, inquit Heins., quinetiam elegantius hoc dictum censeo; itaque nunc recepi, probatum quoque Vossio. metuis sec. Moret. 240. Contunsos Gud, et duo Moret, Concussosque Regius Martin, NOTE

aliter solvunt. Ego, servata vulgari interpunctione, per piscem aquosum, intelligo hydram, qui serpens est in aquis degens, unde nomen habet ab dwp, aqua: hoc enim sidus etsi in occasu Pleiadum, gradibus circiter quinquaginta ab iis distet; tamen eas subsequitur, iisque videtur imminere,

238 Animasque in vulnere ponunt] Hoc inde fit: quia aculeus cum alvo, sive intestino, consertus est; et, cum infixus fuit, e vulnere retrahi nequit

sine alvi ruptione.

239 Sin, duram, &c.] Si providens in futurum nolis mella omnino detra. here, ne per hyemem deficientibus floribus apes fame pereant: relinque partem aliquam mellis ad cibum hybernum; et interim purga alveare a noxiis pestibus; ut sunt stellio, laisard, blatta, cloporte: fucus, guêpe: crabro, frelon: tinea, vermiculi genus, corrodens vestes et alia, &c.

At suffire thymo, cerasque recidere inanes,
Quis dubitet? nam sæpe favos ignotus adedit
Stellio; et lucifugis congesta cubilia blattis;
Immunisque sedens aliena ad pabula fucus,
Aut asper crabro imparibus se immiscuit armis;
Aut dirum, tineæ, genus; aut invisa Minervæ
Laxos in foribus suspendit aranea casses.
Quo magis exhaustæ fuerint: hoc acrius omnes
Incumbent generis lapsi sarcire ruinas,

245

tamen quis omittat fumigare eas thymo, et auferre ceras superfluas? nam sæpe occultus lacertus corrosit favos, cubilia plena sunt blattis fugientibus lucem, et fucus iners otiatur prope alienum cibum, aut asper crabro se miscet apibus, armatus majori aculeo, aut importunum genus tinearum, aut aranea odiosa Minervæ suspendit in portis telas tenues. Quo magis fuerint evacuatæ, eo diligentius omnes contendent reparare jacturam gentis vexatæ, et replebunt cellas, et conficient favos e floribus.

miserabile idem Regius cum Ed. Ven. mirabere Longobard. a m. sec.—241. At omnes fere codd. Heinsii: Aut vulgo. An Reiskius conjiciebat; an quis dubitet? Aut sufferre thumo (thumos apud Foggin.) Medic., necnon Roman. et Ed. Ven, thymum tres apud Burm. At suffire fimo, scil. bubulo, conj. Jo. Schraderus, ex communi præcepto auctorum de R. R. et Plin. xx1, 14, s. 47. Recte. Verum etiam thymo et cneoro suffumigatur: v. c. Geopon. xv, 2. 37. cerasque recindere Zulich. incidere Parrhas. habuisse videbatur.—242. Quis dubites Goth. pr. adhesit Romanus.-243. Stellio et lucifugis omnes Pieriani, omnes fere Heinsii; nec abesse a suis rò et monet Martinus; nec abest a Goth., extrusum tantum est, id quod et ipse malim factum, in edd. vulgg, ante Heins., et quidem inde a Manut. Fabric. Commelin. Heinsius revocavit, ut pes creticus sit; quod mihi merum Grammaticorum commentum esse videtur. Quid enim jejunius et ineptius a poëta fieri possit, quam in heroico versu alienos pedes admiscere! Verum pronuntiandum est binis syllabis Stelljo. Hoc ab aliis Stelio, Stilio, Stillio scribitur. Porro lucifugi c. c. blatti Zulich. exesa cubilia Pierii manus in ora codicis, ex interpolatione non inscita; Jo. Schrader. contexta. Tum blatis, blactis, plattis scribitur ap. Burm. et Colum. IX, 7, 5. Reiskius ita locum refingebat: An suffire thymo cerasque recidere inanes Quis dubitet (nam-Stellio), lucifugis congesta cubilia blattis? 'nt ceræ inanes sint hæc cubilia.-244. fucos Gud. a m. pr. Mentel. pr. ad pocula Medic. a m. pr., librarius scilicet, qui de se forte agi putabat.-245. scabro Medic. a m. sec. duo Moret. Franc. Goth. sec. crebro tres alii. se miscuit Voss. pr. Moret. fr. Franc. Toll. Ed. Mediol., porro Goth. séc. Erf. et unus Mead. imparibusque immiscuit qu. Moret.—246. dirum optimus quisque apud Heins., hoc idem jam ediderat Nauger. et Egnat., neglectum a sequioribus. durum vulgo, tinie scriptura vett. librorum. vid. Ursin. Cerd. Heins.--247. In foribus laxos edd. ante Heins., sed jam Pierius monuerat, codices aliter habere. Laxosque in foribus Zulich. arachnea Toll.-248. fuerunt et mox complerunt Medic. fuerit Ven, omnis multi.—249. Incumbunt Zulich. Moret. fragm., idem fulcire ruinas. NOTE

246 Invisa Minerva aranea] Arachne, Lydia, lanificii arte ausa cum Minerva contendere: ægre ferens opus suum

ab eadem confractum esse, suspendio sibi vitam abstulit: a Minerva in araneam transformata est.

Complebuntque foros, et floribus horrea texent.
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
Vita tulit, tristi languebunt corpora morbo;
Quod jam non dubiis poteris cognoscere signis:
Continuo est ægris alius color; horrida vultum
Deformat macies; tum corpora luce carentum
Exportant tectis, et tristia funera ducunt;

Aut illæ pedibus connexæ ad limina pendent,
Aut intus clausis cunctantur in ædibus, omnes
Ignavæque fame et contracto frigore pigræ.

250

255

Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant :

260

Si autem (quoniam vitæ conditio intulit quoque apibus nostras miserias) corpora earum langueant tristi agritudine, poteris deinceps cognoscere id signis non incertis. Statim agræ habent alium colorem, horrida macies deturpat speciem: tunc efferunt ex alvearibus cadavera carentium lumine, et ducunt tristia funera: aut eædem dependent ad portam simul implicata pedibus: aut omnes intus clausæ morantur in alvearibus, desides præ fame, et pigræ præ frigore contrahente membra. Tum murmur obscurius auditur, et susurrant longo tractu: quemadmodum Auster frigi

66

ruinam Ed. Ven. operis lapsi conj. Schrader.-250. fores edd. nonnullæ, ut Cerda, et Pierius in ora codicis sui. Possit esse vestibulum. cavos 1. favos Jo. Schrader. ex Colum. IX, 15, 4 et sup. v. 104. In horrea duplicem lectionem agnoscit Jolius Sabinus, et horrea, et horea: nam horeum esse mel æstivum, et ita legendum esse puto; Plinius sic ait: Alterum genus est mellis astici, quod ideo vocatur horeum a tempestivitate præcipua-" Male hoc: mel illud est &patov ap. Plin. x1, s. 13.-251. Sin quatuor apud Burm. Oblongus Pierii, Goth. sec. nostris Rom. et aliquot apud Pierium.-252. tristis Moret. sec. languebant Moret. pr. tabo pro morbo Voss. alter. Eadem variatio Ge. III, 557. vid. Heins. ad Ovid. Met. xv, 627.-254 color horridus alta Medic. a m. pr. horrida multum Franc. et Zulichem. pro div. lect.-255. Difformat unus Arundel. et corpora Donat. ad Terent. Hecyr. 11, 4, 27.–257. an connixæ ? quoniam negant in morbis id solere fieri, ut plures in uvæ modum, Borpudòv, conglobatæ aliæ ex aliis pendeant; sed tum singulas passim hærere. connexa edd., male. Porro: Atque illæ aliquot apud Pierium.-258. ante omnes distinctionem ponebat Reiskius, nec male, idque ipse nunc sequor cum Wakef. -259. Ignaraque Romanus, sed idem fama. et abest Goth. pr. contracta Cerda editio; sed in illa multa vitiose excusa.-260. tractuque Mentel. et NOTE

250 Foros] Fori sunt spatia in navibus apertiora, tabulata: in quibus inceditur, unde nomen habent, vel a ferendo, vel quod foris emineant. Sunt item in circo ejusmodi spatia, e quibus videntur spectacula. Hinc diminutivum est foruli: quæ sunt apud Suet. et Juven. librorum conditoria in bibliothecis. Hic pro cellulis mel

leis usurpantur.

251 Si vero, &c.] VI. PARS. De morbis apum, eorumque signis et remediis.

257 Pedibus connexæ, &c.] Non puto hic uvam significari, si quidem ut lætitiæ indicium apponitur infra, v. 558. Itaque intellige de singulis aut pauculis apibus, quæ vel mortuæ, vel languida pedibus adhærent ad limina.

Frigidus ut quondam sylvis immurmurat Auster;
Ut mare sollicitum stridit refluentibus undis;
*Estuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
Hic jam galbaneos suadebo incendere odores,
Mellaque arundineis inferre canalibus, ultro
Hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallæ admiscere saporem,
Arentesque rosas, aut igni pinguia multo
Defruta, vel psithia passos de vite racemos,
Cecropiumque thymum, et grave olentia centaurea.
Est etiam flos in pratis, cui nomen amello

265

270

dus aliquando sibilat in sylvis; quemadmodum mare turbatum stridet fluctibus reci» procantibus; quemadmodum ignis fervens æstuat in fornacibus clausis. Tunc consulo, ut Galbanei odores urantur illic, et mella infundantur per cannas arundineas; ultro excitando et invitando apes languidas ad cibum familiarem. Jucabit etiam addere huic melli succum galla contritæ, et rosas siccas, vel mustum multo igne spissatum, vel passas uvas e psythia vite, et thymum Atticum, et centaurea gracia odore. Est etiam in pratis flos, cui agricolæ dedere nomen amelli: planta est facilis

Bodlei. vid. ad Gratii Cyneg. 362, Burm. tractumque Goth. pr. susorrant Gud. susurant Franc.-261. sylvas immurmurat Longobard., nec male. v. Heins.-262. Abest versus a Parrhas. Aut Medic. Pierii, Moret. pr. Zulich. Reg. apud Martin. stridit Heins. e Medic. Gud. Roman. Vulgo stridet; quod et Romanus tuetur.-263. Estuat inclusis Servius Danielis et aliorum ad Æn. v, 595. ingens Medic. a m. pr.-264. Hinc jam Medic. cum tribus aliis apud Heins. et Erf. infundere Rottend. tert. pro div. lect. inferre canalibus ultro, interpungit Wakef.-267. tunsum, tusum, tuscum, tutum, tonsum, scriptum vid. apud Burm. et III, 133. immiscere Franc. et Reg. Martini.-268. Ardentesque Reg. Martin.-269. psythia Medic. cum quatuor Heinsii: quem vide. psit NOTE

261 Frigidus Auster] Quilibet ventus: Auster enim non frigidus, sed humidus est. Macrobius tamen ait frigidum esse ab origine; et humidum fieri cum per zona torridæ plagam ad nos commeat. Quondam] Aliquando. Sic Ge. II. 99. Ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis Incassum furit.'

264 Galbaneos, &c.] Galbanum galbanon, gummi e narthece sive ferula, in Syria: hujus odor fugat serpentes. Galla, pomme de chêne. Defrutum, vinum coctum, resiné, de quo Ge. I. 295. Racemi passi, séchés au Soleil: quem in usum apta præ ceteris vitis

Psithia, de qua Ge. 11. 93. Centaurea, orum; vel centauria, æ; et centaurium, ii; fiel de terre: herba quæ nomen traxisse dicitur a Chirone Centauro; quia adhibita vulneri, quod ipsi Herculis sagittæ fecerant, eum sanavit. Cecropium thymum, quia frequens in Hymetto monte Atticæ regionis, in qua primus regnavit Cecrops. Amellus certissime est Aster Atticus, id est stella Attica; ob formam et patriam sic dicta: aliter bubonium, id est inguinalis; quod inguinum doloribus medeatur: in hortis visų notissima, nomine Gallis ignota,

« ZurückWeiter »