Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ECLOGA III.

PALEMON.

ARGUMENTUM.

EST amœbæa contentio inter Menalcam et Damotam pastores: ac primo continet jurgia, deinde musicum certamen, denique judicium Palæmonis de utroque: unde a judice Palæmone nomen habet. Vives allegoricam hanc Eclogam putat; et Virgilium, sub persona Damœtæ: poëtam ex ejus obtrectatoribus aliquem, sub persona Menalcæ agnoscit.

Amabæum vero carmen, alternum, sive reciprocum est, apoßaïor: hujus lex est: ut, qui posterior dicit, aut majora dicat, quam qui prior; aut certe paria: sensu, vel eodem, vel diverso: alioqui victus habeatur.

Tempus editæ hujus Eclogæ erui potest ex his ejusdem versibus Pollio amat nostram, quamvis sit rustica, musam: Pierides vitulam lectori pascite vestro. Pollio et ipse facit nova carmina, pascite taurum, &c. Hæc enim tauri et vitulæ mentio facit, ut credam scriptum hoc opus fuisse tum, cum Asinius Pollio, missus a M. Antonio ad expeditionem Dalmaticam adversus Parthinos, inde reversus esset victor, et jam triumphi apparatus fierent. Hujus autem pompæ pars erat non ultima, deductio taurorum, aliarumque victimarum, pendentibus vittis, deauratisque cornibus: quæ Jovi Capitolino mactandæ a triumphante offerebantur. Præscribit igitur poëta bucolicus, ut taurus et vitula ad sacrificia Pollionis triumphalia saginentur: idque præscribit Musis ipsis: quia Pollio non solum bello, sed literis etiam et poësi clarus fuit. Ecl. Iv. in Argum. Porro cum triumphus ille notetur in Fastis, ad 8. Kal. Nov. A. U. C. 715. scripta fuit hæc Ecloga circa medium Octobrem illius anni; qui fuit Virgilii 31. desinens, aut 32. incipiens. Hæc quanquam levis conjectura, non inutilis tamen quibusdam videbitur.

NOTE

PALEMON] A verbo waλalew luctari: pro quo poëtæ dicunt waλauoveîk.

P. VIRG. MAR. BUCOLICA. ECL. III.

57

MENALCAS. DAMETAS. PALEMON.

Men. Dic mihi, Damota, cujum pecus? an Melibœi? Dam. Non; verum Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon. Men. Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neæram Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur, Hic alienus oves custos bis mulget in hora:

Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

Dam. Parcius ista viris tamen objicienda memento.

5

MEN. O Damata, dic mihi, cujus est grex iste? an Melibai? DAM. Minime, sed est Ægonis: Egon mihi nuper illum commisit. MEN. O oves, pecudes semper infausta! dum Ægon ipse demulcet Neæram, ac timet ne illa me anteponat ipsi: mercenarius iste pastor Damotas exprimit lac ovibus, bis singulis horis; et succus subripitur gregi, et lac agnis. DAM. Memineris tamen ista cautius esse exprobran

1. ain' M. unus Leid.-3. oves jam Ald. sec. Steph. et aliæ, firmavitque Heins, ex Pier. Rom. Oblong. aliisque Codd. ovis vulgo, quod secundo casu capiebant.-4. ille veretur Leid. Servii. Sic et Rom.-5. Hicc' alienus. Sic Marius Victorin, in Grammat. monet legendum. Scilicet ubique ante vocalem ita erit scribendum; enimvero jam ubique conventum est in hoc, ut Hic producta syllaba fit pro hicce. ovis vett. edd., Marius Victorinus et potiores scripti cum edd. sed jam Aldd. oveis: tum mulgit Mentel.-6. sucus ubique antiquiores: a sngendo.—7. Parcius: ista, ita distinguunt Codd. nonnulli et

NOTÆ

Menalcas] A pévos robur, vel pévw duro, maneo; et àλǹ auxilium. Damætas] Ecl. 11. 27.

1 Cujum pecus] Antiquum nomen, cujus, cuja, cujum. Terent, in Eun. II. 3. 29. Virgo cuja est! Plaut. in Curenl. 11. 1. 14. Cujam vocem audio? Idem in Rud. 111. 4. 39. Argentum pro istisce ambabus, cuja erant domino dedi.

2 Egon] Pastor rivalis Menalcæ in amore Neæræ, et herus Damatæ. Egon ab alt aiyds capra. Neæra] a véaipa sumen, abdomen. Melibaus] Ecl. 4. sub initium.

3 Infelix o semper, oves, pecus] Legunt aliqui, ovis. Quod Servius pessime interpretatur: O infelix pecus, semper ovis, id est, semper imbecille futurum. Kamus vero sic: O semper infelix pecus ovium; ita ut ovis in genitivo sit singulari, pro plurali

ovium. Sed sincerissimi codices habent, oves: plano sensu: O oves, pecus semper infelix! Quare autem infelix? et propter pastorem, qui, ut vacet amoribus, curam ejus abjecit; et propter custodem, a quo exhauri. tur et expilatur.

6 Et succus pecori, et lac] Idem lac, qui matribus quidem nativus est succus; fœtibus autem, sive agnis, alimentum. Notetur hic defectus synalophæ.

7 Parcius ista viris, &c.] Scito mo. deratius et cautius ea esse exprobranda viris, et pudicis; iis præsertim, qui te mollem et corruptum sciunt. Servius non insulse explicat, et interpungit aliter: Parcius: ista viris tamen objicienda memento. Novimus, &c. hoc est: Parce quicquam mihi exprobrare: si tamen exprobres,

Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo; sed faciles Nymphæ risere; sacello.

Men. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis 10 Atque mala vites incidere falce novellas.

Dam. Aut hic ad veteres fagos, cum Daphnidis arcum Fregisti et calamos: quæ tu, perverse Menalca, Et, cum vidisti puero donata, dolebas;

Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

Men. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?

15

da viris. Scimus et qui te corruperint, hædis oblique spectantibus; et quo in delu bro, sed bona Nympha riserunt. MEN. Tunc, puto, riserunt, cum viderunt me amputare improba falce arbores, et novas vites Myconis. DAM. Vel potius hic prope fagos antiquas, quando rupisti arcum et sagittas Daphnidis: quæ tu, maligne Menalca, quando vidisti data esse puero illi, et invidebas; et periisses, nisi damnum aliquod ipsi intulisses. MEN. Quid faciet herus Ægon: siquidem servus furax audet talia mihi dicere? Nonne ego te vidi, nequissime, dolo farari caprum Damonis, Lycisca multum latrante? Et cum clamarem: Quem in locum fugit ille? Tityre

Servins: atqui sic esse debebat: ista viris te objicere memineris.-8. hirquis Grammatici et pars codd., sive ut sit pro hircis, diversa scriptura, sive ut sint TAλo, oculorum anguli. Sed vid. Not.-10. Miconis nunc scripsi e Theocrito hoc ipso loco, quem expressit; Mixwvos Idyll. v. 112. Vulgo Myconis.—12. Daphnidos Valer. Prob. in Arte Gramm. agnoscit.-15. aliquid Ven. et Parrhas. aliquem Rottend. alter. ex aliqua Voss.-16. faciant Heins. ex optimis codd. iterum revocavit; ediderat jam idem Nauger. in Ald. tert. Vulgo facient. facerent unus Moreti. Quid facient domini, audent Scalig. et Gifan., evitandi ingrati soni causa.—17. Nonne ego Menag. et Goth. pr.; idem mox

NOTE

memineris ea esse ejusmodi, quæ viro objici possint: at novimus tua scelera viro indigna.

8 Transversa tuentibus hircis] Servius hirquis legit, et hirquos explicat, angulos oculorum, in quos retorti oculi, libidinem notent. Alii simplicius de hircis intelligunt, libidinosis eo usque animalibus, ut iis etiam dicantur invidere, quos libidini indulgentes viderint: transversa autem tueri invidiæ signum est.

9 Sacello] Sacellum, locus sacer numini, parva ædicula: sæpe, præsertim apud rusticos, antrum erat. Nympha] Vel Dryades, vel Napææ.

Nemesian, Ecl. n. 20. Quæ colitis sylvas Dryades, quæque antra Napœœ.

10 Tum credo, cum, &c.] Ironice loquitur, et scelus alienum quasi de se narrat; sed eo vultu et nutu, ut reipsa Damotas ejus auctor esse intelligatur. Arbustum] Non arbuscula est, sed locus arboribus consitus, præsertim hoc loco ad fulciendas vites, quæ ideo arbustiva a Columella dicuntur. Ecl. 1. 40. Mycon] Pastoris nomen a μvków mugio. Daphnis] à dapvis corona_laus

rea.

17 Damonis] Quasi dahμwv peritus. 18 Lycisca] Canis ex lupo et cane editus, a λókos lupus, et кówv canis.

Et cum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.

Dam. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

20

Men. Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera 25 Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas

Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

Dam. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, Bis venit ad mulctram, binos alit ubere foetus)

30

collige gregem: tu delitescebas post carecta. DAM. An ille, canendo superatus, mihi non reddidisset caprum, quem avena mea meruerat cantilenis? si ignoras, caper ille erat meus, et ipse Damon id fatebatur, sed dicebat se non posse reddere. MEN. Tu illum vicisti canendo? an unquam habuisti avenam cera compactam? Nonne tu, imperite, solebas rauca cicuta spargere in plateis miserabiles cantilenas? DAM. Visne igitur ut privatim videamus, quid uterque nostrum valeat alterno carmine: ego do pignori hanc juvencam: ne fortasse rejicias eam, bis mulgetur, educat lacte

carrecta.-19. Et dum multi.-23. quem mihi Rottend. sec.-25. haut unquam Goth. pr. pro aut; nonnulli haud apud Burm. et Pierii Mediceus.-26. Vincta Rom. et alii, solenni lapsu. Sed vid. Heins. Nonnulli num tu, et v. 27. unus NOTE

20 Carecta] Locus ubi multæ sunt carices. Carex planta est ex arundineo genere: Gallico nomine caret. De Tityro. Ecl. 1. in argum.

25 Cantando tu illum] Supple vicisti: reticentia ad subsannationem: ut ista ad furorem et impetum Æn. I. 139. Quos ego, supple si corripuero.

25 Aut unquam tibi, &c.] Negat eum habere fistulam illam nobilem, septiforem: non negat habere ignobilem, simplicem, atque unius calami, e cicuta, e stipula, de quo genere. Ecl. í. 36. Ait enim, non tu in triviis, &c.

26 In triviis] Bivium, trivium, quadrivium, locus in quem duæ, tres, quatorve concurrunt viæ. Rustici per trivia ululare certis diebus solebant, et flebile aliquid cantillare in honorem Dianæ, sive Proserpinæ : idque ad imitationem Cereris, eam a Plutone

raptam per trivia cum clamore vestigantis. Unde Diana dicta Trivia ; sive ex illis clamoribus; sive, ut ait Varro, quod ejus simulacrum in triviis apud Græcos poneretur.

29 Vitulam] Proprie juvencam, siquidem jam fœtus binos enixa est. Sic Ecl. vi. 47. Pasiphaën virginem vocat, pro muliere quæ jam viro sit conjuncta.

29 Ne forte recuses] Vel sensus est: Ne forte recuses mecum gratis certare, vitulam in pignus depono; ut saltem lucri spe ad certamen movearis. Vel: ne forte, quia vitulam nominavi, pignus quasi leve rejicias; binos fœtus alit, &c.

30 Ad mulctram] Mulctram, mulctrum, mulctrale, vas rusticum excipiendo lacti comparatum. Muletra etiam dicitur pro ipsa actione mulgendi,

Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

Men. De grege non ausim quicquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater; est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus,
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, cœlatum divini opus Alcimedontis :
Lenta quibus torno facili superaddita vitis

35

geminos vitulos: tu dic quo pignore contendas mecum. MEN. De grege non ausim collocare quicquam in sponsione tecum: habeo enim domi patrem, habeo novercam difficilem; et bis quotidie recensent uterque gregem, alteruter vero hædos. At, siquidem tibi placet stultum esse, opponam id quod tu ipse fateberis esse longe pretiosius, calices e fago confectos, opus incisum a præstantissimo Alcimedonte: in quibus vimen hederæ superadjectum ope torni facilis, implicat frondibus hederæ pal

Heins. misere. dispergere ms. Lengnich.-33. injusta. Jo. Schrader. malebat infesta, xaλern, ut ap. Theocr. xaλends d d naтhρ μov x' å μárnp.—35. tute multo ipse Leid. tu ipse Ven. Ed. 1472.-36. Distinxere alii, ut jam in scriptis, post libet, alii post quoniam, sive eodem sensu, sive ut ipse Menalcas de se dicat, se insanire, qui depositurus sit contra vitulum poculum (poëtice dixit plur. pocula), multo majoris rem pretii.-37. Alcimedontis. Multis modis aberrant librarii; est 'Axıμédwv.—38. facilis fuisse a prima Virgilii manu testatur Serv. ad Æn. II. 592, agnoscit quoque Donatus, estque idem illud in quibusdam Codd. parum commode post lenta. Etiam fragilis Rom. et al. v. ad Ovid.

NOTE

34 Bisque die, &c.] 1. Servius sic explicat, ut alter ad novercam referatur: et sic recensio totius pecoris videatur uni patri attribui. Male, tum quia ambo pecus numerant, ergo non solus pater: tum quia alter ad masculinum genus pertinet, ergo non ad novercam. II. Cerdanus sic: Ambo pecus numerant; alter, id est pater, seorsum hædos. III. Nannius vero, quem sequimur, sic: Ambo pecus, id est, matres numerant: alter, id est alteruter, hædos, id est fœtus; eo quod ad majorem numerum bini custodes adhibendi sint; ad minorem unus suf. ficiat.

do in honore, et in usu sacrorum: recensentur tamen a poëtis in paupe. rum supellectili. Ovid. Fast. v. 522. Terra rubens, crater; pocula, fagus erat.

37 Calatum] Impressum, incisum, per cavitatem exsculptum, а коîλo cavum; unde et cœli nomen per a scribendum: sive pro superiore illa et concava mundi parte, sive pro scalpro sumatur,

37 Alcimedontis] Sculptoris nomen, ab ἀλκὴ auxilium et μεδέω rego, curo : nomen heroi, quam sculptori, aptius. 38 Lenta quibus, &c.] Salmasius et Cerdanus duplicem hic artem agnoscunt, tornaturam et cœlaturam: aiunt

36 Insanire] Mecum certando, qui quippe, vitem, corymbos, hominum te multo doctior sum.

37 Fagina] Vasa e fago, de hestre, juxta Plinium, 1.xvi. 38. fuere aliquan

figuras torno fieri non posse, quo ligna teruntur tantum et levigantur; sed solius cœli sive scalpri opus esse, quo

« ZurückWeiter »