Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ECCLESIASTES

SIVE

SALOMON

CONCIONATOR.

ECCLESIASTES

QVI AB HEBRÆIS

COHELETH appellatur.

CAPVT PRIMV M.

Argumentum.

Oftendit fapiens humanum ftudium, quod rebus fublunaribus vel comparandis, vel cognofcendis impenditur, vanum effe, ex quo fcilicet minimum fru&tus,moleftiæ plurimum percipiatur.

1. Verba Ecclefiafta fily Dauid, Regis Ierufalem.

2. Vanitas vanitatum, dixit Ecclefiaftes: Vanitas vanitatum, & omnia vanitas. Arab. Interpr. uniuerfitas rerum vana.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Proximus à primo, diuinâ oracula mente
Fuderit, huc dictis aures aduerte, docebo.
2. Omnia mentitis illudunt vana figuris,
(Ingeminat fapiens) nihil eft, nifi futilis vmbra
Quidquid grande fonat, vultuque tumescit inani:
Non ca funt tanti, mendaci fplendida fuco
Perftringunt hebetes oculos, & imagine pulcrâ
Senfibus imponunt, folo pretiofa colore.

3. Quid habet amplius homo de vniuerfo labore fuo, quo laborat fub fole?

4. Generatio præterit, & generatio adnenit, terra autem in æternum ftat. Arab. Interpr. Generatio difcedit, & generatio venit, & terra in aternum eft.

5. Oritur fol, & occidit, & ad locum fuum reuertitur: ibique renafcens,

[ocr errors]

3. Quis tibi tum fructus, cum mille per obuia vitæ
Tædia, per cafus, variæque pericula fortis,
Anxius ingratos in luctibus egeris annos?
Quippe laboris erit tanti, labor, vnica merces.
4. Mortibus alternis foboles humana perennat,
Atque per æternos ortus, æternáque paffim
Funera ftátq; caditq;, nec vnquã intercidit orbis;
Fit natus patri, matri fit nata fuperftes,
Ille perit nafcente alio, gnatúfque parentes
Excipit, huic proles fuccedit, & ifta viciffim
Cafuram fobolem reparanda in damna propagat:
Sic atauis, proauífque fuperueniffe parentes
Afpicis, his natos effe, & fperare nepotum
Agmina, ficque aliam ex aliâ fuccrefcere gentem;
Vfque adeo humanæ nil ftat durabile forti,
Sed cadit, atque fua fobolefcit clade propago.
Suftinet hanc fcenam tellus ftabilita polari
Axe fuper, quanquam & fimilis iam iamq; ruenti,
Penduláque expectat cafum, radicibus hæret
Ipfa fuis, atque indefeffo vertice montes
Inconcuffa gerit, fundatáque mole fuâ stat
Haud virtutis egens aliena, haud indiga fulcri;
Aft oneris fuper ipfa fui libramine nitens,
Ardua ponderibus fuperaddita pondera ridet,
Et ftans perpetui fternit fundamina motûs.
5. Sol contrà in gyros agitur, dum terra quiefcit,
Et inodò nocturnis purum caput erigit vndis,
Mox idem occiduum pronus defcendit in æquor;
Tum redit ad primos fua per veftigia calles,
Séque remetitur, reuoluto ex orberenafcens :
Hinc Auftrum petit,inde Arcton;fic flexibus erras.
Oppofitis, varium trahit in difcrimina tempus;
Annorum fic longa facit,fic parua dierum

« ZurückWeiter »