Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Impietas effert caput & iudicum fcan dit tribunalia, perturbata & confufa omnia mifcentur ignoratione finis. O vanitas!

Cap.4. Induftria & labor honestus fubiacet inuidiæ vicinorum. O vanitas! Populus folem adorat orientem & regni hæredem, fpreto parente fene. O

vanitas!

Cap. 5. Loquendi temeritas, fomniorum obferuatio, prouidentia obliuio. O vanitas!

Egenorum calumniæ, auaritiæ fitis inexplebilis, diuitum affentatores, fordida vitæ parfimonia cogunt inclamare: 0

vanitas!

Cap. 6. Qui non audet & à fe non impetrat, vt comedat, & bonis quibus circumfluit, vtatur, ftultitiam fuam probat. O vanitas!

Eft, qui fibi in vita fepulchrum non præparat,neque curat funeris honorem, in futurum prouidus, fed præfenti totus tempori inuigilat. O vanitas!

Eft quoque, qui defiderat quod nefcit, & vota fua longiùs cognitione extendit. O vanitas!

Cap.7. Qui fuis viribus & meritis maiora ambit, & vltra vitam quafi fibi profuturas diuitias accumulat. O vanitas! Contemptus boni nominis, confe&tatio adulationis, correptionis impatientia, ftudium vitæ diuturnioris de-. mentem arguunt. O vanitas!

Fœmina ipfa fœminarúmque blanditiæ decipiunt. Ovanitas!

Cap. 8. Principum obfequia & irrita'tio nil tibi, nifi laborem pariunt. O va

nitas!

luftorum ærumnæ, mæror ex aliena forte, & rerum, quæ fupra nos funt ftulza perfcrutatio. Ovanitas!

Cap. 9. Eiufdem fortis omnibus indifcriminatim cafus, nullâ habitâ ratione perfonarum. O vanitas!

Incertum & dubium apud homines in vita, virtutis præmium. O vanitas! Cap. 10. Stultorum præpoftera de rebus opinio. O vanitas!

Temerarius fepium diffipator vulnus fæpe ab angue latente accipit, & pœna in auctorem redit. Ovanitas! Multiloquium, & iudicum pigritia, dum rex puer rerum potitur. O vanitas!

Pecuniæ virtus, cui obediunt omnia, cùm vile fit metallum. O vanitas!

Cap. 11. Nimia rerum omnium præcautio, & ftulta timiditas. O vanitas! Adolefcentiæ delicia, quam aut mors, aut fenectus proxima vrget. O vanitas! Si omnium cifrorum (zeros vocant) fummam colligas, iuftum rerum omnium pretium elicies, id eft nihil. Iure itaque vanitas vanitatum, dixit Ecclefiaftes, vanitas vanitatum, & omnia vanitas,

R

DAVID

POENITENS.

SIVE

SEPTEM PSALMI,

QVI VOCANTVR

POENITENTIALES.

« ZurückWeiter »