Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OFFICIUM DEFUNCTORUM

ET

ORDO EXSEQUIARUM

PRO

ADULTIS ET PARVULIS

UNA CUM

MISSA ET ABSOLUTIONE

DEFUNCTORUM.

EX

RITUALI, MISSALI, GRADUALI, BREVIARIO, ET PONTIFICALI ROMANO:

CUM CANTU

A SACR. RIT. CONGREG. ADPROBATO:

IN USUM VENERABILIS CLERI SÆCULARIS HIBERNICI,

CURA

GULIELMI J. WALSH S. T. D.

ECCL. METROP. DUBLIN. CANONICI; COLLEGII MAYNUT. S. PATRICII PRÆSIDIS.

DEPROMPTA ET DISPOSITA.

DUBLINI 1884.

APUD M. H. GILL & FILIUM; J. DUFFY & FILIOS;
BROWNE & NOLAN.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

BODLFIAN

25 MAY. 86

OXFORD

Nihil obstat.

Carolus Maher,

Soc. S. Cæciliæ Hibern. Propræses.
Cens. Deputatus.

Imprimatur.

Edvardus Card. Mac Cabe,
Archiep. Dublin.

Dublini. Die 24. mens. Maii. 1884.

Typis Fr. Pustet, typographi S. Sedis Apostol. et S. Rit. Congr., Ratisbona.

EXCERPTA EX DECRETO

SACRORUM RITUUM CONGREGATIONIS DIE XXVI. MENSIS APRILIS MDCCCLXXXIII EDITO.

anctissimus Dominus Noster, attenta negotii gravitate, peculiari Sacræ Rituum Con

gregationis Cœtui ab se delecto quorundam S. R. E. Cardinalium Sacris tuendis Ritibus præpositorum, atque aliquot Præsulum Officialium ejusdem Sacræ Congregationis, illud expendendum commisit. Quæ peculiaris Congregatio ad Vaticanum infrascripto die adunata, re mature accurateque perpensa, ac resumptis omnibus ad rem pertinentibus, exquisitisque etiam peritissimorum virorum sententiis, ita, si Sanctissimo placuerit, decernendum censuit

Eam tantum uti authenticam Gregoriani cantus formam atque legitimam hodie habendam esse, quæ juxta Tridentinas sanctiones a Paulo V., Pio IX. sac. mem., et Sanctissimo Domino Nostro Leone XIII., atque a Sacra Rituum Congregatione, juxta editionem Ratisbonæ adornatam, rata habita est et confirmata, utpote quæ unice eam cantus rationem contineat, qua Romana utitur Ecclesia.

Quocirca de hac authenticitate et legitimitate inter eos qui Sedis Apostolicæ auctoritati sincere obsequantur, nec dubitandum neque amplius disquirendum esse.

Ut vero cantus qui in Sacra Liturgia, stricto sensu accepta, adhibetur, uniformis ubique existat, in novis editionibus Missalium, Ritualium, ac Pontificalium, eæ partes quæ musicis notis designantur, ad normam Editionis prædictæ a S. Sede approbatæ, utpote continentis cantum liturgicum proprium Ecclesiæ Romanæ . . . exigantur, ita ut illius textui sint omnino conformes.

...

De cetero, quamvis, juxta prudentissimam Sedis Apostolicæ agendi rationem cum de uniformitate in ecclesiastica liturgia inducenda actum est, præfatam editionem singulis Ecclesiis non imponat, nihilominus iterum plurimum hortatur omnes Reverendissimos locorum Ordinarios aliosque ecclesiastici cantus cultores, ut illam in Sacra Liturgia, ad cantus uniformitatem servandam, adoptare curent, quemadmodum plures jam Ecclesiæ laudabiliter amplexæ sunt. - Et ita decrevit die 10. Aprilis 1883.

Facta autem de his omnibus per infrascriptum Secretarium Sanctissimo Domino Nostro Leoni XIII. fideli relatione, Sanctitas Sua Decretum Sacræ Congregationis ratum habuit, confirmavit, et publici juris fieri mandavit die 27. ejusdem mensis et anni.

L. S.

D. Cardinalis Bartolini

S. R. C. Præfectus.

Laurentius Salvati

S. R. C. Secretarius.

DE EXSEQUIIS.

acras cæremonias ac ritus, quibus ex antiquissima traditione, et Summorum Pontificum institutis sancta mater Ecclesia Catholica in filiorum suorum exsequiis uti solet, tamquam vera religionis mysteria, christianæque pietatis signa, et fidelium mortuorum salu berrima suffragia, Parochi summo studio servare debent, atque usu retinere.

2. His itaque præstandis, qua par est modestia ac devotione, ita se habebunt, ut ad defunctorum salutem, simulque ad vivorum pietatem, quemadmodum vere sunt, non ad quæstum, ejusmodi ritus sancti instituti esse vide

antur.

3. Nullum corpus sepeliatur, præsertim si mors repentina fuerit, nisi post debitum temporis intervallum, ut nullus omnino de morte relinquatur dubitandi locus.

4. Quod antiquissimi est instituti, illud, quantum fieri poterit, retineatur, ut Missa, præsente corpore defuncti, pro eo celebretur, antequam sepulturæ tradatur.

5. Si quis die festo sit sepeliendus, Missa propria pro defunctis præsente corpore celebrari poterit; dum tamen Conventualis Missa, et Officia divina non impediantur, magnaque diei celebritas non obstet.

6. Caveant omnino Parochi, aliique Sacerdotes, ne sepulturæ, vel exsequiarum, seu anniversarii mortuorum officii causa quidquam paciscantur, aut tamquam pretium exigant; sed iis eleemosynis contenti sint, quæ aut probata consuetudine dari solent, aut Ordinarius constituerit. Neque permittant, ut pallia, aut alia Altaris ornamenta, ad ornatum feretri, vel tumbæ adhibeantur.

Officium Defunct.

1

« ZurückWeiter »