Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

porcorum et carnis venacionis mee per totam Caupalandiam et decimam pannagii mei et decimam vaccariarum mearum per totam Cauplandiam. Et si quis ex mea permissione vel donacione infra forestum meum pecuniam1 suam habebit, ex ea sicut ex mea monachi habebunt decimacionem et insuper unoquoque anno xxti solidos de decima census mei de Caupalanda sive crescat sive decrescat. Concedo eciam quietum quod Wallef dedit eidem ecclesie, viz., Stainburnam; et quod Chetellus donavit, viz., Prestonam; et quod donavit Rainerus, viz., ij bovatas terre in Rotingtona et unum rusticum manentem in eadem villa; et quod donavit Godardus, viz., ecclesias de Witingam et Botla cum ij mansuris et totis parrochiis, et decimas eisdem ecclesiis pertinentes: et quod donavit Willelmus filius Gilleberti de Lancastra2, viz., Swartahofs, videlicet, omnia quieta in elemosinam et sine omni terreno servicio. Et sciendum est quod omnes has elemosinas dedi predicte abbacie Eboracensi consilio Turstini archiepiscopi et uxoris mee Cecilie et hominum meorum et concessionem (sic) Rannulfi filii mei tali convencione et pacto ut ibi sit cella monachorum et abbas Eboraci et capitulum semper mittat et habeat in ecclesia sante Bege priorem et cum eo sex monachos ad minus residentes et servientes ibi Deo. Concedo eciam quicquid homines

3. Here used in its archaic sense for cattle.

2 William de Lancaster, first of that name, lord of Kendal. A separate confirmation of this grant by William Meschin is recorded in No. 11.

8 Not now on the map, but it is probably the rising ground between Whitehaven and Hensingham, known locally as Swartha Brow.

4 Cicely, daughter and heir of Robert de Rumelli, lord of Skipton in Craven. With William Meschin, her husband, she founded a priory of Canons Regular at Embsay near Skipton, afterwards transferred to Bolton. It would appear from a charter printed by Dugdale (Monasticon, vi. 204) that Cicely was afterwards married to Henry de Traches.

mei in posterum ibi consilio meo vel heredum meorum dabunt. Hanc autem elemosinam feci pro salute domini mei Henrici regis Anglie et pro anima Matildis regine et Willelmi filii eorum et pro salute Turstini archiepiscopi et pro remedio antecessorum meorum et meo, uxoris mee et liberorum meorum et fidelium meorum. Testibus hiis Turstino archiepiscopo et Willelmo archidiacono, Aufredo et Richardo capellanis ejus, Rainaldo capellano meo, Siwardo presbitero, Godardo, Rainero, Wallef, Chetello, Odardo, Ricardo et multis aliis.

4. CARTA RANULFI MESCHYN FILII WILLELMI DE WIRKYNGTON, MOLENDINO, ETC.

RANULFUS Meschinus1 filius Willelmi Meschin omnibus fidelibus, tam clericis quam laicis, litteras has videntibus vel audientibus, salutem. Sciatis me dedisse et concessisse Deo et sancte Marie Ebor[aci] et sancte Bege pro salute mea et pro anima patris mei et fratris et parentum meorum quicquid Chetellus filius Heltredi dedit in Wirchintuna, scilicet, ecclesiam ejusdem ville et molendinum in eadem villa et terram ejusdem ville quantum ipsi divisit et dedit. Hanc concessionem et donacionem fecit idem R[anulfus] in die assumcionis sancte Marie coram istis testibus, Odardo capellano suo, Fulcone avunculo

4. 1 This Ranulf Meschin founded the Cistercian abbey of Calder within the lordship of Coupland in 1134 (Dugdale, Mon., v. 340, 349). From Ranulf's mention of a deceased brother in this charter it may be taken that William Meschin had more than one son, unless indeed that fratris is a scribal error for matris. Whitaker without giving his authority puts Matthew as a brother of Ranulf in his short pedigree of William Meschin's descendants (Hist. of Craven, p. 297). In Nos. 1 and 2 William Meschin alludes to liberorum meorum, though the phrase may refer not to his sons but to his children.

2 It is commonly supposed that Gospatric son of Orm was the first of this family settled at Workington. This deed is sufficient evidence that the vill was in possession of his grandfather Chetell.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

ejus, Rannulfo de Suait, Willelmo de Archis, Philippo filio Clerembeldi, Gaufrido presbitero, Willelmo Borgando, Willelmo filio Chening, Godardo dapifero.

5. CARTA WILLELMI FILII RANULFI MESCHYN DE VIJ CARUCATIS TERRE, ETC.

WILLELMUS filius Rannulfi, Turstino Eboracensi archiepiscopo et omnibus sancte Eboracensis ecclesie parrochianis, tam clericis quam laicis, presentibus et futuris, salutem. Pium est ut sancta Dei ecclesia a filiis et fidelibus suis dilatetur et amplificetur. Eapropter dedi et presenti cartula confirmavi ecclesie sancte Marie Eboracensis cenobii ecclesiam sancte Bege que est sita in Coupolanda et vij carucatas terre quietas et solutas ab omni seculari servicio. Reddidi eciam et dedi eidem ecclesie parochiam suam sicut testimonio proborum virorum in dedicacione ejusdem ecclesie probata est, videlicet, quicquid continetur a Witahova usque ad Chechel et sicut eadem Chechel cadit in Egre et Egre in mare et nominatim capellam de Egremont que est sita inter predictos terminos, et decimas dominii mei et hominum meorum qui manent in Egremont, et decimas piscariarum mearum de Caupolanda, necnon et decimam porcorum et carnis venacionis mee, et unoquoque anno XX solidos de decima census mei de Caupolanda, sive crescat sive descrescat. Concedo eciam donum quietum quod Wallef dedit eidem ecclesie, viz., Steinburnam : et quod Chetellus donavit, viz., Prestonam; et quod donavit Rainerus, viz., ij bovatas terre in Redintona et unum rusticum manentem in eadem terra: et quod donavit Godardus, viz., ecclesias de Witingam et Botla cum ij mansuris et totis parochiis, et decimas eisdem

3 For the descendants of some of the witnesses of the Meschin charters, who were tenants of Skipton, see the Carta of 1166 in Liber Rubeus (R.S.), i. 430-32.

D

ecclesiis pertinentes: et quod donavit Willelmus filius Gilberti de Lancastra, viz., Swartahof, videlicet, omnia quieta in elemosinam et sine terreno servicio. Et sciendum quod has elemosinas dedi predicte ecclesie abbacie consilio Turstini archiepiscopi, et uxoris mee, Cecilie, et hominum meorum et concessione Rannulfi filii mei, tali convencione et pacto ut ibi sit cella monachorum et abbas Eborac[i] et capitulum sancte Marie Eborac[i] semper mittat et habeat in ecclesia sancte Bege priorem et cum eo sex monachos ad minus residentes et servientes ibi

Concedo eciam quicquid homines mei in posterum ibi consilio meo dabunt. Hanc elemosinam feci pro salute domini mei Henrici regis Anglie, et pro anima Matildis regine et Willelmi filii eorum et pro salute Turstini archiepiscopi, et pro remedio antecessorum meorum, et meo, et uxoris mee et liberorum meorum et fidelium meorum. Testibus Turstino archiepiscopo et Willelmo archidiacono, et Aufredo et Ricardo capellanis ejus, et Rainaldo capellano meo, et Siwardo presbitero, et Godardo et Rainero, Wallef, Chetello, Odardo, Ricardo, et multis aliis.

6. CARTA WILLELMI FILII RANULFI MESCHYN.

WILLELMUS filius Rannulfi, Turstino Ebor[acensi] archiepiscopo et omnibus sancte Eborac[ensis] ecclesie parrochianis, tam clericis quam laicis, presentibus et futuris, salutem. Pium est ut sancta Dei ecclesia a filiis et fidelibus suis dilatetur et amplificetur. Eapropter dedi et presenti cartula confirmavi ecclesie sancte Marie Eboracensis cenobii ecclesiam sancte Bege que est sita in Coupalanda et vij carrucatas terre quietas et solutas ab omni seculari servicio. Reddidi eciam et dedi eidem ecclesie parrochiam suam sicut testimonio proborum virorum in dedicacione ejusdem ecclesie probata, videlicet, quicquid continetur a Witahova usque ad Chechel, et sicut eadem Chechel cadit in Egre, et Egre in mare:

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

et nominatim capellam in Egremont que est sita inter predictos terminos, et decimas dominii mei et omnium hominum meorum qui manent in Egremont, et decimas piscariarum mearum de Caupelanda, necnon et decimam coriorum et carnis venacionis mee, et unoquoque anno xx solidos de decima census mei de Coupelanda, sive crescat sive descrescat. Concedo eciam donum quietum quod Wallef dedit eidem ecclesie, videlicet, Steinbornam : et Chetellus donavit, viz., Prestonam: et quod donavit Rainerus, viz., ij bovatas terre in Rodintona et unum rusticum manentem in eadem terra: et quod donavit Godardus, viz., ecclesiam de Wintingaham et unam mansuram et totam parochiam eidem ecclesie pertinentem, et decimam de dominio suo, et ecclesiam de Botla et unam mansuram et totam parochiam et decimas eidem ecclesie pertinentes: et quod donavit Willelmus filius Gislebert de Lancastra, viz., Swartahof, videlicet, omnia quieta in elemosina et sine terreno servicio. Et sciendum quod has elemosinas dedi predicte abbacie consilio Turstini archiepiscopi et uxoris mee Cecilie et hominum meorum, et concessionem Rannulfi filii mei, tali convencione et pacto ut ibi sit cella monachorum, et abbas Eborac[i] et capitulum sancte Marie Ebor[aci] semper mittat et habeat in ecclesia sancte Bege priorem et cum eo sex monachos ad minus residentes et servientes ibi Deo. Concedo eciam quicquid homines mei in posterum ibi consilio meo dabunt. Hanc autem elemosinam feci pro salute domini mei Henrici regis Anglie, et pro anima Matildis regine, et Wilelmi filii eorum, et pro salute Turstini archiepiscopi, et pro remedio antecessorum meorum, et meo, et uxoris mee, et liberorum meorum et fidelium meorum. Testibus Turstino archiepiscopo et Willelmo archidiacono, et Auffredo et Richardo capellanis ejusdem, et Ranaldo capellano meo, et Siwardo presbitero, et Godardo et Rainero, Walleff, Chetello, Odardo, Ricario, et multis aliis.

« ZurückWeiter »