Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

140

145

Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus !
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi ;
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte re-
Imus? et arguta paulum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque

hyacinthi,

[tardat,

[tum. Quasque habet ista palus herbas, artesque medenAh pereant herbæ, pereant artesque medentum, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro! Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvæ.

157

Ite domum impasti, domino jam nonvacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque

Belinum,

141 cratibus] Hor. Epod. ii. 45.

'Claudensque textis cratibus lætum pecus.' Todd.

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, Iögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licetuni,
Non sperasse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, 175
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne

Treantæ,

Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

180

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri, Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,

185

171 Brittonicum] First syllable long; see Lucret. vi. 1104; ver. 165 of this poem, Milton has made is short, ' Britonum. 182 Chalcidica] A people called the 'Chalcidici' are said to have founded Naples. Virg. Ecl. x. 50. • Chalcidico versu.

Æn. vi. 17. Warton.

Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,

Auroram vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipotens, et magnus Olympus;
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube
pharetræ,

191

195

Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit; at circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus:
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica,
Damon,

Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra, Ite procul lacrymæ: purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Meroumque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices, et gaudia potat

Ore sacro.

205

210

Quin tu, cœli post jura recepta, Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodatus, quo te divino nomine cuncti Cœlicolæ norint, sylvisque vocabere Damon. Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,

188 diversicoloribus alis] Eurip. Hippol. 1270, Cupid is termed Tokikóπтεрог. See too Aristoph. Av. 249.

En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

215

JAN. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM.*

De libro Poematum amisso, quem ille sibe denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponet, Ode.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,

Munditieque nitens non operosa;

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

[blocks in formation]

* This ode, in Milton's own hand writing, on one sheet of paper, is inserted between the Latin and English poems, in a copy which he sent to Rouse, and which is now in the Bodleian M. 168, Art. 8vo. Another small volume, containing some of his prose tracts, with an inscription to J. Rouse, in Milton's hand writing, is in the same library. F. 56, Th. See some observations on the structure of this Ode in Symmons's Life, p. 281, ed. second.

2 Fronde] 'Fronte' is perhaps a better reading. Warton.

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,

Orbi notus per immensos

Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas

Jam pene totis finibus Angligenum;

10

15

20

25

30

« ZurückWeiter »