Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tes, etc. ita ut in docendis gentibus caput capitis munere fungi nunquam desinat, et membra huic capiti conjuncta membrorum officio perpetuùm fungantur. Et ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi: videlicet adero docens cum capite et cum membris; cum capite quidem, ut capitis munus rite impleat; cum membris verò, ut capiti conjuncta officium suum inferius pariter exsequantur. Quod si nolles hunc esse genuinum promissionis sensum, primatus ipse apostolicæ sedis funditus corrueret ; nam, intermisso capitis et centri munere, necesse est ut primatus intermittatur. At verò si fatearis, id quod apud omnes catholicos in confesso semper erit, nempe primatum hujus sedis esse ex institutione et promissione Christi sempiternum, evidentissimè sequitur, hanc sedem fore omnibus diebus usque ad consummationem sæculi primam omnium catholicæ communionis Ecclesiam, primam in docenda vera fide, primam in confirmandis fratribus; primam quæ sit centrum ac fons, ex quo et ad quem jugis traditio nunquam non circulet; primam quæ sit totius arcis fundamentum, ne convellatur unquam a portis inferi; primam quæ cæteras in suo sinu tanquam in centro foveat et informet; primam denique, cum qua Christus omnibus diebus gentes doceat. Atqui hoc totum verum non esset eo temporis spatio, quo definiret aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum. Ergo promissio quæ primatum adstruit, adstruit in fide docenda id nunquam accidere posse, atque adeo fidem ab ea sede docendam nunquam posse deficere.

1

CAPUT VI.

Hoc idem confirmatur multiplici comparatione.

ETIAMSI Constaret, id quod falsissimum est, nempe verba promissionis solum primatum exprimere, nihilo tamen minùs indefectibilitas, quam tueor, hinc planè demonstraretur. Enimvero sedes apostolica non potuit donari primatu perpetuo, et nullâ intermissione imminuto, quin donetur et indefectibilitate, de qua nunc disputatur. Hoc quidem multiplici exemplo patebit.

1° Supponò promissum fuisse a Deo per expressam revelationem, quemdam hominem ad extremum usque vitæ punctum nunquam hæreticum fore; sed contrà membrum fore Ecclesiæ catholicæ, ita ut sine ulla intermissione sit crediturus ea singula, quæ ad veram fidem pertinent, et nunquam ab ea sit recessurus. Nonne luce clarius est, hunc virum nunquam asserturum esse aliquid hæreticum quod cupiat a tota Ecclesia credi tanquam fidei dogma, neque alios omnes a sua communione pulsurum, si circa illud hæreticum ab eo dissentiant. Profectò si homo ille posset hæreticum dogma ut catholicum palam amplecti et docere, dici tamen posset, hunc hominem nunquam fore hæreticum, quippe qui simul atque ab Ecclesia emendaretur, bono animo ejuraret errorem : verùm nullatenus dici posset, hujus hominis fidem in docendo, nullo temporis intervallo defecturam esse, eumque primum semper fore in fide docenda.

2o Suppono a Deo expressè revelari, quamdam ecclesiain, exempli gratiâ Mediolanensem, aut Neapolitanam, ad ultimum usque mundi diem sine ulla intermissione fore unam ex ecclesiis catholicis, et hæreticâ labe immunibus, quæ membra sunt Ecclesiæ universalis, et quæ sedis apostolicæ communione gaudent, ita ut vera fides docenda in ea nunquam deficiat. Suppono hanc ecclesiam per hoc singulare privilegium eximi a sorte tot ecclesiarum, quæ amissâ verâ fide, et rupto unitatis vinculo, in schisma corruerunt. Ejusmodi sunt Alexandrina, Constantinopolitana, Ephesina, aliæque plurimæ Orientales olim florentes ecclesiæ. Si quædam privata ecclesia gauderet hoc singulari privilegio, quo tot infelices illæ Orientales caruerunt, nonne constaret, hanc particularem Ecclesiam nunquam definituram esse aliquid hæreticum, neque abscissuram esse a sua communione cæteras dissentientes.

Quod si nullatenus dubitares de fide æternùm docenda ab illa ecclesia particulari, eo quòd revelaretur, eam usque ad mundi finem fore unam ex universalis Ecclesiæ membris, quæ gentes veram fidem doctura sunt, quantò magis necesse est ut credas hanc singularem Ecclesiam, cui promissum est, eam fore ad finem usque sæculi, ministerialem petram, fundamentum inconcussum, centrum illibatæ traditionis, et fidei docendæ caput, nunquam definituram esse aliquid hæreticum, ita ut dissentientes omnes ecclesias a sua communione resectas declaret. Si pollicitatio absolutæ perpetuitatis in ratione membri Ecclesiæ, facta huic privato homini, vel huic privatæ ecclesiæ, nostram quæstionem dirimeret, quantò

magis perpetuitas promissa in ratione capitis, fundamenti, centri, atque fontis, pro fide docenda, controversiam dirimit.

Pariter suppono divinitus promissum fuisse aliquam arcem munitissimam, præruptâ quâdam rupe fundatam, nunquam posse ullâ vi ruere: nonne constaret hoc fundamentum, scilicet rupem, esse perpetuâ firmitate inconcussum? Quomodo enim nutare posset fundamentum, quo firmatur tota hæc ædificii moles nunquam quatienda? Si nutaret fundamentum, quantò magis nutaret moles ab eo firmata! Pariter suppono promissum esse, corpus cujusdam hominis fore immortale, nonne ex ea promissione constaret capitis hujus corporis immortalitas? nonne constaret immortalitas cordis, in quo veluti in centro flueret ac reflueret jugi circuitu tota sanguinis massa? Igitur perspicuum est fundamentum eâdem perpetuâ firmitate, centrum et caput eâdem immortalitate donari, quâ tota Ecclesia donatur.

[ocr errors][merged small]

Super ea quæstione narratur controversia domini Bossueti, episcopi Meldensis, adversùs dominum de Choiseul, episcopum Tornacensem.

DOMINUS Bossuetus, episcopus Meldensis, non ita pridem defunctus, coram testibus fide dignis mihi sæpe narravit ea quæ gesta sunt in generalibus Cleri Gallicani comitiis anno 1682. Hæc autem habebat ejusmodi narratio.

Dominus de Choiseul, Episcopus Tornacensis, delectus fuerat ut Cleri Gallicani Declarationem de pontificia auctoritate scriberet. Scripsit, lecta est. Continuò Meldensis restitit in faciem, eo quòd apostolicam sedem juxta ac personas pontificum hæresim amplecti posse declararet. Atqui nisi id dixeris, aiebat Tornacensis, Romanam infallibilitatem, velis, nolis, adstruas necesse est. Neque tu, instabat Meldensis, negare potes fidem Petri in sua sede nunquam esse defecturam: id ex promissis apertè constat; id ex traditione universa lucidissimè patet. Si res ita sit, aiebat Tornacensis, tribuenda est absolutissima, non homini quidem sedenti, sed sedi, infallibilitas : atque adeo fatendum est singula decreta, quæ ab apostolica sede emanant, esse prorsus irreformabilia, et infallibili auctoritate firmari. Objectionem ita solvere conabatur Meldensis. Indefectibilis quidem est hujus sedis fides, neque tamen infallibilia sunt illius judicia. Quomodo probas, aiebat Tornacensis, indefectibilem esse hujus sedis fidem? Id probo ex promissis Christi, aiebat Meldensis; quandoquidem Christus expressissimè dicit: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. En hæc est fides Petri in ejus sede nunquam defectura. Si nosces aliquam uspiam gentium ecclesiam, cui promissum esset a Christo, fidem ejus nunquam esse defecturam; nonne crederes, juxta promissum, fidem ejus nunquam defecturam esse? Si huic ecclesiæ promissum esset, eam semper fore unam ex ecclesiis catholicis, et hæreticâ labe expertibus, nonne tibi omnino constaret, hanc ecclesiam semper fore catholicam, atque adeo indefectibilem in catholica fide? Quantò magis id te

« ZurückWeiter »