Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

forma a Christo indita corrumpi vel tantulum álterari possit. Omnibus diebus usque ad consummationem sæculi, ne uno quidem excepto die, vel minutissimo temporis puncto, Christus aderit Petro in sua sede docenti gentes, ne fides ejus deficiat, atque ut fratres episcopos confirmet in recta fide.

Cave igitur ne contra promissum dixeris, sedem Petri aliquando definire posse aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum, abscissis a sua communione omnibus aliis ecclesiis quæ ab ipsa dissentirent. Ne dixeris hanc sedem nihilo tamen minus nunquam fore schismaticam et hæreticam, eo quòd simul atque suum errorem adverteret, hujus pœniteret eam; imò ipsa palam hunc suum errorem detestaretur, et Ecclesia catholicæ obtemperans dicta negaret, et affirmaret negata. Enimvero in ea suppositione Christus Petro in sua sede gentes docenti non adesset omnibus diebus usque ad sæculi consummationem. Sed contrà, per tot dies Christus abesset ab apostolica sede perperam docente, quot essent dies in quibus hæc sedes aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiret.

Neque certè Christus adesset ut fides Petri nunquam in sede deficiens fratres confirmaret. Etenim, in suppositione a Meldensi facta, id verum non esset; imò Christus a capite et centro Ecclesiæ aliquid hæreticum definiente tum temporis procul abesset. Tantummodo verum esset Christum, post aliquod absentiæ intervallum, reversurum esse, ut hæc sedes docilis, et commissi erroris pœnitens, a fratribus ipsa confirmaretur. Tum sanè non capitis præeminentis munere, sed membri inferioris ac subditi, et quidem corripiendi officio fungeretur. Tum forma toti Ec

clesiæ corpori a Christo indita interrumperetur. Quod ex confesso supponi nefas est.

Luce verò meridiana clarius est hanc commentitiam promissionis interpretationem verbis Christi aptari non posse. Enimvero Christus duo dixit, quæ sibi mutuò perfectissimè congruunt: alterum est, quòd Petrus sit petra supra quam fundata Ecclesiæ moles æternum sit inconcussa alterum est, quod Petrus factus petra immobilis, et in fide indeficiens, fratres sit confirmaturus. Porrò Ecclesia huic fundamento superstructa non potest esse in fide docenda firmior, quàm fundamentum quo facta est firma; neque fratres possunt esse in fide definienda firmiores, quàm Petrus a quo confirmandi sunt. Itaque promissioni repugnat, ut fundamentum in fide docenda deficiens a mole superstructa firmetur, et ut Petrus aliquid hæreticum definiens a fratribus ad veram fidem revocetur.

Neque unquam in sua pollicitatione dixit Christus: Euntes docete omnes gentes : quòd si a fundamento, capite et centro docendæ fidei paulisper abfuerim, quamprimùm revertar : at verò si, me absente, Petri fides in ejus sede deficiat, nec fratres confirmet, imò illos in errorem trahat aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiendo; brevi morâ ad hanc sedem rediero, ut ab aliis ecclesiis emendata patiatur se a fratribus confirmari. Non sic Christus, non sic; sed absolutè pronuntiat se affuturum omnibus diebus, ne excepto quidem vel tantulo temporis puncto, usque ad consummationem sæculi, cum capite et cum membris; ita ut caput capitis, et membra membrorum munere ritè fungan

tur; ita ut membra subjaceant, et caput præemineat; ita ut corpus episcoporum rectè doceat, et apostolica sedes indeficienti fide fratres confirmet.

Itaque si verba promissionis, absque ulla cavillatione, aut verborum contorsione, perpendas, evidentissimè constabit, 1o fidem quæ in hac sede nunquam defectura est, esse fidem in docendo gentes, et in confirmando fratres episcopos; 20 hanc fidem nunquam esse defecturam, ut ne ulla quidem unius diei metuenda sit intermissio. Unde liquet Petrum omnibus diebus ita fratres confirmaturum, ut nullo vel minimo temporis puncto ipse indigeat ab illis confirmari, nedum revocari ab hæretica doctrina ad fidem catholicam.

Si hæc sedes aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiret, periret sanè tum temporis in hac sede vera fides, saltem in docendo; periret unitas docendæ fidei, cujus vinculum abrumperetur. Atqui unitas quàm maximè in eadem fide docenda consistit. Ergo periret unitas. Hinc ea sedes dissentientes ecclesias excommunicaret, et percuteret anathemate. Hinc cæteræ omnes ecclesiæ, ne aliquid hæreticum credendum ut fidei dogma amplecterentur, cogerentur ab ea sede desciscere eamque gravissimè monerent, ut quamprimùm resipisceret.

Neque cum Meldensi dicas eam sedem tunc ita fore affectam, ut falsum dogma bono animo et veniali errore amplecteretur, atque ut aliarum ecclesiarum monita docili mente susciperet. Sic enim hæc sedes circa fidem definire consuevit, ut minimè parata sit palinodiam decantare, et ejurare sententiam solemni ritu emissam. Imò ita sibi ipsi constat, ut

[ocr errors]
[ocr errors]

sua judicia rectractare nolit. Audi Zozimum, Africanæ huic percelebri Ecclesiæ scribentem (1): «Quam>> vis patrum traditio apostolicæ sedi auctoritatem » tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nul» lus auderet:.... tantam enim huic apostolo (Petro) » canonica antiquitas per sententias omnium voluit » esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinci» ret; par potestatis data conditio in eos qui sedis » hæreditatem, ipso annuente, meruissent..... Cùm >> ergo tantæ auctoritatis Petrus caput sit,.... non » latet vos, sed nostis, fratres charissimi, et quemad>> modum sacerdotes scire debetis : tamen cùm tan>> tum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non >> ad vestram notitiam nostris ultro litteris referre» mus, etc. » Gelasius verò, Zozimi vestigiis incedens, ita loquebatur (2): « Numquidnam licet nobis » a venerandis patribus damnata dissolvere, et ab » illis excisa nefaria dogmata retractare? Quid est » ergo quod magnopere præcavemus, ne cujuslibet » hæresis semel dejecta pernicies ad examen denuo » venire contendat? Si quæ antiquitus a nostris majoribus cognita, discussa, refutata sunt, restau» randa nitamur. Nonne ipsi nos, quod absit, et quod nunquam catholica patietur Ecclesia, adver>> sariis veritatis universis contra nos resurgendi pro» ponimus exemplum?.... Numquid aut sapientiores » illis sumus, aut poterimus firmâ stabilitate constare, » si ea quæ ab illis constituta sunt subruamus? » Ita

[ocr errors]

>>

(1) Epist. x, ad conc. Carthag. Conc. tom. II, p. 1572. (2) Epist. v, ad Honor. Dalmat. Ep. Conc. tom. IV, p. 1173.

Gelasius contra Pelagianos in Dalmatia repullulantes, et a sede apostolica absque generali concilio damnatos. Neque verò dicas Gelasium hic loqui de catholica Ecclesia. Nam luce clarius est eum loqui de apostolica sede, quæ, juxta vulgarem ipsius sedis locutionem, appellatur nomine catholicæ Ecclesiæ. De arbitrio tamen libero, et gratia Dei, inquit Hormisdas ad Possessorem (1), quid Romana, hoc est catholica, sequatur et asseveret Ecclesia, licet in variis libris, etc. Nec temere ita locuti sunt veteres patres, siquidem aliquatenus tota est Ecclesia in centro suæ communionis, ut lineæ in centro circuli conveniunt. Hancverò æquabilitatem immotam, et variare nesciam sibi arrogat hæc sedes; unde absurdum esset dicere hanc sedem ita esse affectam ut dogmata a se definita ejuratura sit, si aliæ omnes ecclesiæ judicent eam definivisse aliquid hæreticum. Dogmata a se definita dissolvere et retractare nescit. Neque fas est ut doctrina ab hac sede damnata ad examen denuo venire contendat..... Id nunquam catholica patietur Ecclesia; quippe quæ nunquam a suo capite aç centro disjungitur. Neque id mirum tibi sit. «Nam » patrum tradițio, et canonica antiquitas, junctą » Christi promissis, apostolicæ sedi auctoritatem tan» tam tribuerunt, et tantam voluerunt esse ejus poten» tiam, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, » et nullus de illius posssit retractare sententia. >> Zozimo autem atque Gelasio concinentem Agathonem audire est, dum legatos ad sextum generale concilium mittit : « Fidei confessionem, inquit (2), offerre (2) Ep. 112

(1) Ep. Lxx, ad Possess. Conc. tom. iv, p. 1532. Conc. C. P. III Act. iv; tom, vi, p. 688.

« ZurückWeiter »