Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cam dammari. Ita Constantiense concilium, et Basileense, quod eadem tantùm confirmat, temperata nostræ sententiæ non adversantur.

CAPUT XXIX.

Profertur testimonium cardinalis Petri de Alliaco.

EXIMIUS ille præsul et theologus, qui Constantiensis synodi præses fuit, procul dubio alienissimus erat ab omni adulatione erga Romanam Ecclesiam, ut mox patebit. Hæc tamen habet: Petrus, « appa» rente sibi Christo, et eidem revelante, sedem suam » Romæ transtulit, et ibi factus est Romanus episco»pus. Et ita ex tunc, in Petro et suis successoribus >> duo episcopatus concurrerunt, videlicet universalis » Ecclesiæ, et particularis Ecclesiæ Romanæ.............. » Unde ad hunc sensum negare Romanam Ecclesiam » esse caput omnium ecclesiarum, est hæreticum, » sicut etiam negare summum pontificem esse caput » Ecclesiæ (1). »

Hæc verò subjungit (2) : « Hujusmodi sacramentum >> Dominus ita ad omnium apostolorum officium » pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolo>> rum summo, principaliter collocaret, ut ab ipso, quasi quodam capite, dona sua, velut in corpus » omne diffunderet. » Ea de causa concludit datam esse Papæ plenitudinem potestatis quoad totum mundum. Hinc asseverat quod cardinales etiam non epi

[ocr errors]

(1) De Eccles. Conc. etc. auctorit. 1 part. cap. 1: in Append. Op. Gers. tom. 11, p. 929. —(2) Ihid. cap. 11, p. 932, 933.

scopi præcedunt episcopos. Quibus positis, sic arguo Hæreticum est negare sedem apostolicam esse caput omnium ecclesiarum. Ergo illud dogma, scilicet hanc sedem esse universalis Ecclesiæ caput, est dogma fidei catholicæ. Atqui fidei dogma debet esse quibuslibet temporum punctis æqualiter verum et constans. Ergo nullum unquam assignari poterit tantulum temporis intervallum, in quo illud dogma non sit ex fide certissimum. At verò si hæc sedes aliquid hæreticum a tota Ecclesia credendum definiret, eo temporis intervallo quo hæc impia definitio persisteret, veræ fidei docendæ non esset caput et organum, imò contagiosa et virulentæ hæreticorum traditionis caput et fons esset. Tum certè dona Dei non a Petro, quasi quodam capite,........... velut in corpus omne diffunderentur; sed contrà ab eo capite ad extrema quæque membra virus hæreseos difflueret, neque posset abscindi ingruens hæc pestis, nisi membra quamprimum caput aut resecare, aut deprimere et corripere studerent: quæ quidem est formæ a Christo datæ manifesta inversio.

Sic pergit cardinalis (1): « Licet papalis dignitas a » Deo sit, unde ab homine nec major nec minor fieri potest; tamen usus plenitudinis potestatis, ad » excludendum abusum, potest concilii generalis >> auctoritate restringi : ideo antiquo jure institutum » est, quod Papa professionem faceret, etc....» Optimè quidem hæc dicta fateor. Tamen si sedis apostolicæ potestas suprema est ac plena, persona Papæ a concilio emendari potest, ne hac plenitudine licentiùs abutatur, imò etiam tenetur persona Papæ (1) De Eccles. Conc. etc. auctorit. 2 part. ibid. p. 945.

confessionem fidei palam emittere, ne contra fidem ipse fiat hæreticus. Hæc autem addit ille auctor (1): «Non expedit Ecclesiæ, quæ habere dicitur regale

>>

>>

sacerdotium, quòd ipsa regatur regimine regio » puro, sed mixto cum aristocratia et democratia; >> et capitur hic democratia generaliter, etc........... quia >> licet regimen regale sit optimum in se, si non cor» rumpatur, tamen propter magnam potestatem quæ » Regi conceditur, de facili regimen degenerat in tyrannidem, nisi sit in rege perfecta virtus, quæ » rarò et in paucis reperitur. » Apertè cernis hic agi tantum de perfecta personarum virtute, quæ rarò et in paucis reperitur. De cætero potestas sedis apostolicæ adstruitur, ut regia et monarchica. Nunc autem quæro an fieri possit unquam vel minimo temporis puncto corrumpi ac deperire. Potest quidem quævis monarchæ persona mori, insanire, suâ denique potestate abuti: sed regia sedes, sed monarchica hæc forma nullo temporis intervallo cessare potest. Quamobrem cardinalis hæc adjicit (2) : « Esse

optimum regimen Ecclesiæ si sub uno papa elige>> rentur plures de omni et ab omni provincia, et >> tales deberent esse cardinales, qui cum Papa et » sub eo Ecclesiam regerent, et usum plenitudinis » potestatis temperarent. » Nimirum vult ut persona Papæ ab ipsa sede apostolica in suo regimine temperetur.

Nunc verò ulteriora expendenda sunt. «< Confir» matio in fide, inquit (3), de qua dicitur quod Ec>> clesia non potest errare, juxta illud: Petre, rogavi

(1) De Eccles. etc. auctor. ibid. p. 946. (2) Loc. mox cit. (3) Ibid. 3 part. cap. 1; p. 949.

» pro te, ut non deficiat fides tua; illa non est in » Papa, quia hoc non est dictum de fide personali » Petri, cùm ipse erraverit, sed de fide Ecclesiæ, de » qua dicitur: et portæ inferi non prævalebunt ad» versùs eam, scilicet Ecclesiam; non enim dictum » est adversùs te, scilicet Petrum. » Cum tanti doctoris venia dicere non vereor, ipsum eo loco tantillum allucinari. Enimvero Petrus dum Christum negavit, metu, non errore, victus est; et dum a Paulo in faciem resistente reprehensus legitur, disciplinæ, non autem fidei; conversationis, non autem prædicationis, ut Tertullianus monet (1), hæc labes fuit. Quinetiam ipse cardinalis fatetur eodem loco (2), quòd « nec ex textu, nec glossa apparet, quòd Pe>> trus fuerit hæreticus, nec erraverit errore hæresis. >> Sed cardinalem sic pergentem audire est : « Igitur,

inquit (3), speciale privilegium est, et singularis » Ecclesiæ auctoritas, quod non potest errare in fide. >> Quod privilegium aliqui extendunt ad Romanam » Ecclesiam, aliqui ad concilium generale, aliqui » verò solùm restringunt ad auctoritatem universalis >> Ecclesiæ : sed non potest extendi ad Papam, etc.» Itaque Petrus de Alliaco expressè docet hanc infallibilitatem non posse extendi ad Papam, scilicet ad personam Papæ ; sed exclusâ hâc infallibilitate personali, triplicem inducit sententiam. Prima est eorum qui eam extendunt ad Romanam Ecclesiam ; secunda hanc tribuit generali concilio; tertia hanc restringit ad auctoritatem Ecclesiæ. Revera promissio spectat universalem Ecclesiam, quæ constat ca(2) Ubi supr. cap. IV: p. 959.

(2) Adv. Marcion. lib. 1, cap. xx. 3, Ibid. p. 949.

pite, et membris capiti cohærentibus cùm autem caput immortalis hujus corporis nunquam possit non esse caput vivi et sani corporis, neque corpus unquam possit esse incolume, si caput sit emortuum; hinc fit ut incolumitas universi corporis complectatur necessariò capitis incolumitatem, et indeficiens in docendo fides, quæ toti corpori promittitur, sit indeficiens in capite. Porrò concilium non est pars necessaria et essentialis hujus corporis; siquidem usu et experientiâ patet numerosissimas synodos ab universalis Ecclesiæ corpore fuisse jure merito reprobatas : at verò sedes apostolica utpote totius Ecclesiæ caput', est membrum principale et essentiale totius hujus corporis, ita ut corpus ipsum, amputato hoc membro, incolume esse non possit.

[ocr errors]

Sic verò disserit noster cardinalis (1): « Sicut pleni» tudo potestatis est in generali concilio repræsenta» tivè, ita aliquo modo, licet non æqualiter, est in >> Romana Ecclesia, quia ipsam universalem Eccle» siam repræsentat, et in condendis ecclesiasticis juribus, seu canonibus, ipsius vices gerit; et hoc » sibi competit, ratione sui capitis, scilicet Papæ, qui huic Ecclesiæ specialiter præest;..... et ideo >> Romana Ecclesia dicitur sedes Apostolica, quia in » ea sedet Apostolicus, id est præsidet apostoli Petri » successor. » Itaque geminam hanc universalis Ecclesiæ repræsentationem assignat, videlicet generale concilium et sedem apostolicam. Jure merito autem dicit sedem apostolicam non æqualiter repræsentare totum Ecclesiæ corpus; enimvero concilium generale constat capite et membris, nimirum apostolicâ (1) Ubi suprà, p. 951.

« ZurückWeiter »