Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

ex auctoritate principum, sensim sine modo crescente, quàm ex hæreticorum fraude et audacia. Neque verò dixeris sine principum tutela et patrocinio enervem atque imbellem jacere. Suntne obliti homines Ecclesiam per trecentos annos destitutam, oppressam, discruciatam, omnia vicisse. Infirma scilicet mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat (1). Væ homini qui ponit carnem brachium suum (2)! Væ illi qui Christi crucem evacuat! Quòd si principum opem loco promissorum substituas, et opus divinum humanâ industriâ et potentiâ perfici speres; iterum audi Augustinum (3) : « Onerosior est quippe quàm utilior diligentia, quamvis ut ma>> gnum deseratur malum, et magnum teneatur bo>> num, cogi tantùm homines, non doceri. » Idem sanctus doctor ait Christum omnia suadendo perfecise. Si homines cogi, si metu trahi, si ambitione allici velis, uno principum patrocinio utere. At verò si suaderi, si intus moveri, si ad amorem accendi cures, principes pios cole, amplectere in omnibus, iis obsequere citra disciplinæ detrimentum. Sed voluntates non nisi voluntario affectu regi possunt : nihil in voluntate nisi persuasione efficitur. Duo sunt quibus pari studio consulas necesse est. 1o Omnem laicorum suspicionem amputa, ne putent Ecclesiam arrogare sibi regnum in reges. Quamobrem Ecclesiam solam jurisdictionem merè spiritualem modesta exerceat, nisi fortè quibusdam in locis sæculari donetur. 2o Spiritualem auctoritatem ita servari, et in tuto poni oportet, ut nullo principi liberum sit eam usurpare.

(1) I Cor. 1. 27. — (2) Jerem. xv11. 5. — (3) Epist. c, n. 2, ubi sup.

Itaque palam et ingenuè fateantur ecclesiastici, id quod a sancto Bernardo dictum est ad Eugenium papam, dum loqueretur de Petro Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do (1). Sanctus doctor ait (2): « Nec enim tibi ille » dare quod non habuit potuit. Quod habuit, hoc de » dit, sollicitudinem super ecclesias. Numquid do>>minationem? Audi ipsum. Non dominantes, ait, » in clero, sed forma facti gregis. Et ne dictum » solâ humilitate putes, non etiam veritate, vox » Domini est in Evangelio: Reges gentium dominan» tur eorum, et qui potestatem habent super eos, >> benefici vocantur. Et infert : Vos autem non sic. >> Planum est: apostolis interdicitur dominatus. » Sic verò rem tantam inculcat (3): « Forma apostolica hæc >> est : dominatio interdicitur, indicitur ministratio. » Iterum atque iterum idipsum docet. « Constituti » sunt, inquit (4), (apostoli) super omnem terram. >> Eis tu successisti in hæreditatem. Ita tu hæres, » et orbis hæreditas..... Dispensatio tibi super illum » credita est, non data possessio. » Itaque summi pontifices orbis hæredes sunt, scilicet ministri qui sollicitudine serviant, non qui imperio dominentur. Quod si neque in clero dominari debeant, quantò minùs in regibus.

[ocr errors]

(1) Act. 111. 6. (2) De Consid. lib. 11, cap. vi, n. 10. lib. 11, cap. vi, n. 11. — (4) Ibid. lib. 11, cap. 1, n. 1.

[blocks in formation]

CAPUT XLIII.

Ea Ecclesiæ in spiritualibus absolutissima libertas, et in temporalibus simplicissima erga principes submissio, in egregio Agathonis papæ exemplo

monstratur.

EXIMIUS ille pontifex Imperatores unàque Augustos ita compellabat.

1° Declarat se iis quæ per Imperatorem præcepta sunt «< efficaciter promptam obedientiam exhi» bere (1). » Addit se pro legatione Constantinopolim mittenda, elegisse « personas, quales secundùm temporis hujus defectum, ac servilis provinciæ qualita>>tem, poterant inveniri. » Asseverat eos a' se fuisse. delectos «< cum consilio, ait, confamulorum meorum

>>

>>

episcoporum, tam de propinqua hujus apostolicæ » sedis synodo, quàm de familiari clero amatores » christiani imperii. » Neque ullam litterarum scientiam præ se fert; imò hæc habet (2): « Non per eloquentiam sæcularem, quæ nec suppetit idiotis ho» minibus, sed per sinceritatem apostolicæ fidei. »

>>

Has autem voces scribere non dedignatur (3): « Pro quibus flexo mentis poplite, suppliciter ves>> tram ad mansuetudinem semper intentam clemen» tiam deprecamur, etc. » Postea verò hæc subjungit (4) : « Vestra a Deo concedenda victoria, nostra »salus est vestræ tranquillitatis felicitas, nostra (1) Ep. 1 ad Imp. Concil. C. P. III, act. iv: Labb. tom. vi, p. 631. (2) Ibid. p. 634. — (3) Ibid. — (4) Ibid. p. 635.

[ocr errors]

» lætitia est : vestræ mansuetudinis sospitas, nostræ » parvitatis securitas est. » Iterum sese sic deprimit ('): « Nostri exigui famulatûs prædecessores >> usque adhuc non sine periculis desudarunt. » Sic denique pergit (1): « Hanc igitur mera catholicæ » et apostolicæ confessionis regulam, et sanctum » concilium, quod in hanc Romanam urbem ser>> vilem vestri christianissimi imperii sub apostolicæ » memoriæ Martino papa convenit, etc. » En apertè fatetur Imperii servilem esse urbem Romam, seque cum suo clero exiguum sive parvum esse Imperatoris famulatum, quo sermone quid humilius aut submissius unquam dici potest? Ita pontifex, omni temporali auctoritate destitutus, se suumque omnem clerum imperatoriæ majestati flexo mentis poplite subjiciebat, nullâ nisi merè spirituali jurisdictione sibi suæque sedi arrogatâ. Tanta autem tunc temporis fuit Ecclesiæ Romanæ pauperies et inopia, ut ita locutus sit sanctus Agatho (3): « Si ad eloquen>> tiam sæcularem, non æstimamus quemquam temporibus nostris reperiri posse, qui de summitate >> scientiæ glorietur : quandoquidem in nostris regionibus diversarum gentium quotidie æstuat fu>> ror, nunc confligendo, nunc discurrendo ac rapiendo. Unde tota vita nostra sollicitudinibus plena » est, quos gentium manus circumdat, et de labore >> corporis victus est, eo quòd pristina ecclesiarum » sustentatio paulatim per diversas calamitates defi>>ciendo succubuit. Et sola est nostra substantia, » fides nostra; cum qua nobis vivere summa est (2) Ibid. p. 684. (3) Ibid. p. 681.

>>

[ocr errors]

(1) Ep. 11 :

ibid. 680.
p.

» gloria; pro qua mori, lucrum æternum est. Hæc est perfecta nostra scientia, ut terminos catholicæ » atque apostolicæ fidei, quos usque adhuc aposto» lica sedes nobiscum et tenet et tradit, totâ mentis » custodiâ conservemus. »

Extrema erat et propemodum incredibilis ea sedis apostolicæ in temporalibus depressio, et calamitas. Ipse Christi vicarius, et fidelium omnium pater, egestate oppressus, de labore corporis victitare cogebatur. Oblitterata videbatur in hac urbe servili, tum eloquentia, tum scientia rerum humanarum. Sola restabat apostolicæ fidei traditio. Hoc unum noverat clerus ille, scilicet fines a patribus positos nunquam transgredi. In tanta rerum penuria, fides erat sola ac tota eorum substantia, de qua vivere, in qua commori eos juvabat. O beatam hanc ecclesiam, quæ tum nuda, inermis, et cruci Christo confixa, omnia ad se trahebat! Tum certè etiam si imperatores Christum colerent, non minùs erat inops et abjecta quàm cùm gentilium persecutio sæviret. Atqui tum temporis constans et intrepida, supremâ auctoritate viguit. «< Omnes nos, ait Agatho (1), in » eadem suggestione, exigui ecclesiarum præsules, » in septentrionalibus vel occiduis partibus consti» tuti, licet parvi et simplices scientiâ, fide tamen per » Dei gratiam stabiles, etc. » Neque certè hæc sedes jamjam futurò generali synodo sese subjicit. Imæ sic habet (2) : « Apud homines in medio gentium posi» tos, et de labore corporis quotidianum victum cum > summa hæsitatione conquirentes, quomodo ad

(s) Epist. 11: ibid. p. 680. — (2) Epist, 1: ibid. p. 634.

plenum

« ZurückWeiter »