Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

eamdem sententiam unà cum suo capite pronuntiare, nihil certè video quòd sit ipsis exprobrandum. Nonne decet, ut eluceat totius pastoralis ordinis unanimis consensio? nonne decet ut omnia membra cum suo capite, unâ voce, uno ore, unâ mente, uno judicio decernant ? Quid incommodi est, si omnes pastores, quos posuit Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei, et qui fidei depositum custodiendum acceperunt, unà cum principe pastorum declarant, hoc aut illud dogma partem esse depositi quod commune asservatur? Exemplo, ni fallor, peremptorio id omnino perspectum erit. Suppono concilium quod quingentis episcopis constat, et cui præest ipse Christi Vicarius per legatos: suppono sanctissimi Patris legatos cum quadringentis et nonaginta præsulibus jam locutos fuisse: restant decem episcopi qui suo extremo ordine sententiam dicturi sunt. Nonne, pro antiquo et canonico conciliorum more, unusquisque illorum dicturus est: Definiens subscripsi? Neque enim dici potest ultimos antistites aliâ formulâ subscripturos esse, hâc ipsâ formulâ quâ usi sunt cæteri omnes collegæ qui in subscribendo præcesserunt atqui decem illi antistites apprimè sciunt id quod ob oculos positum est; nimirum apertè vident summum Pontificem cum quadringentis et nonaginta præsulibus hoc aut illud dogma jam asserere ac tueri; neque certè fas est eos decem a cæteris omnibus dissentire ac recedere; apertum esset hoc schisma, aperta defectio, aperta hæresis. Ergo necesse est ut hi decem suâ subscriptione cæteris adhæreant; ergo nefas esset ut subscriptionem negarent, et vellent communem sententiam immutari :

ergo, velint, nolint, necesse est ut ipsi non minùs quàm infima laicorum turba communi sanctioni docili et subditâ mente obsequantur; ergo nefas esset ut deliberando dubitarent an communi definitioni jam conclamatæ assentirentur, vel contradicerent. Neque tamen minùs constat eos unà cum cæteris indiviso judicio definitionem communem pronuntiare. Definiens subscripsi, ait unusquisque illorum juxta ac cæteri qui præcesserant. Ergo evidentissimè patet ad episcopos pertinere ut de fide definiant et judicent, etiamsi suprema et irrefragabilis auctoritas eorum suffragia jam præverterit. Munus judicandi, quod ipsis æquè ac cæteris præeuntibus collegis competit, nullatenus imminuit necessitatem assentiendi, neque necessitas assentiendi ullatenus imminuit judicandi munus.

30 Quòd si auctoritas sedis apostolicæ cum quadringentis et nonaginta præsulibus in legitimo concilio coactis, non adimit decem episcopis, infimo loco subscripturis, jus definiendi sive judicandi in subscribendo, luce meridianâ clarius est eamdem sedem apostolicam idem jus definiendi non adimere triginta episcopis, dum ipsa hæc sedes in sua constitutione pronuntiat. Enimvero dum episcopi, sive in concilio, sive extra concilium deposito consulere volunt, eodem jure donantur et pollent, ut testentur se hoc sibi ita traditum a majoribus, ad posteros ita tradere. Igitur si suam definitionem adjungere possunt definitioni latæ ab apostolica sede et a quadringentis nonaginta præsulibus, qua de causa non possunt suam pariter definitionem summa cum reverentia pontificia constitutioni adtexere?

40 Exemplum aliud proferre mihi liceat: Petrus apostolorum princeps in concilio Jerosolymitano sententiam dixit; postea verò Jacobus judicis officio pariter functus est. Apud omnes indubitatum est Petrum, afflante sancto Spiritu, fuisse tum temporis omnino infallibilem; neque tamen minùs cæteri apostoli tanquam judices unà cum Petro convenerant, ut de communi deposito definirent. Non dictum fuit a solo Petro: Visum est Spiritui sancto et mihi; sed ab omnibus: Visum est Spiritui sancto, et nobis. Ea vox, nobis, demonstrat communem omnibus apostolis esse definitionem : Jacobus itaque post Petrum infallibili auctoritate definientem, disserere, examinare et definire non est veritus. Ergo post latam a suprema auctoritate sententiam, singulis episcopis adhuc licet suam definitionem adjungere.

50 Veniam oro, si tertio exemplo hoc totum confirmari studeam. In multis generalibus conciliis hæc fuit solemnis decernendi forma, ut summus Pontifex sententiam pronuntiaret, sacro approbante concilio. Profectò non alia erat Pontificis auctoritas, dum concilio præesset et definiret, quàm dum constitutionem promulgat. Atqui Pontifex nihil sibi derogari existimavit, quando suæ definitioni adjecta est episcoporum omnium in concilio assidentium approbatio. Ergo pontificia auctoritati nullatenus derogatur, etiamsi ejus definitioni accesserit episcoporum in suis sedibus commorantium approbatio. Porrò hæc antistitum approbatio est definitio et judicium : sed necesse est ut ipsi ita approbent, definiant et judicent. Necessitas ita judicandi non tollit judicii vim et formam; siquidem necesse est ut judices quo

tidie

tidie juxta evidentissimam regiæ legis normam judicent, neque tamen minùs judicandi munere in hoc temporis puncto funguntur.

60 Quàm maximè verò sedis apostolicæ interest, ut ipsa neget hujusmodi approbationes vel confirmationes episcoporum supremam hujus sedis auctoritatem convellere; siquidem sæpissime contigit ut decreta sedis apostolicæ ab episcopis, sive in concilio sive extra concilium, approbata et confirmata fuerint. Sic legimus Chalcedonense concilium approbasse et confirmasse Magni Leonis ad Flavianum epistolam: sic legimus alia concilia confirmasse sedis ароstolicæ definitiones. Aiunt complures Cisalpini hoc fuisse certissimum fallibilis in pontificibus auctoritatis signum, quod eorum definitiones indiguerint conciliorum confirmatione. Quid verò respondent Transalpini vestri? Respondent ejusmodi confirmationem aut approbationem nullatenus arguere insufficientiæ vel fallibilitatis pontificium decretum, sed eo tantùm fine hoc fieri, ut omnibus perspicacissimis novatoribus, summo cum triumpho catholicæ fidei, perspectum sit omnia omnino membra cum capite suo conspirare. Itaque, ne concilium in confirmandis pontificum decretis videatur ipsâ sede apostolicâ superius, omnes Transalpini vestri tenentur dicere hujusmodi approbationes sive confirmationes nullatenus arguere insufficientiæ vel fallibilitatis decreta sedis apostolicæ. His de causis minimè puto summum Pontificem ægrè tulisse quòd cleri Gallicani antistites in accipienda constitutione sibi tribuerint judicium, ut ita dicam, approbativum sive confirmativum pontificiæ definitionis.

FÉNÉLON. 11.

30

7༠

70 Attamen non diffiteor Gallicanos antistites, in recenti constitutione recipienda multò parciùs de auctoritate sedis apostolicæ fuisse locutos, quàm majores olim, dum Innocentii X constitutionem acceperant. In accipienda Innocentiana constitutione aiebant majores : « Perspectum enim habebat non >> solùm ex Christi Domini nostri pollicitatione Petro >> facta, sed etiam ex actis priorum pontificum,...... >>> judicia pro sancienda regula fidei a summis Ponti>>ficibus lata super episcoporum consultatione,..... >> DIVINA ÆQUÈ AC SUMMA PER UNIVERSAM ECCLESIAM » AUCTORITATE NITI; CUI CHRISTIANI OMNES EX offi» CIO, IPSIUS QUOQUE MENTIS OBSEQUIUM PRÆSTARE » TENEANTUR. EA NOS QUOQUE SENTENTIA AC FIDE IM>>BUTI,.... CONSTITUTIONEM DIVINI NUMINIS INSTINCTU » A BEATITUDINE VESTRA CONDITAM,...... PROMULGAN» DAM CURADIMUS. NOS INNOCENTIO DECIMO, CUJUS » ORE PETRUS LOCUTUS EST, UT LEONI PRIMO ACCLA» MAT QUARTA SYNODUS, etc., aiebant majores, cui >> refellendo revincendoque nihil opus sit multis ra» tionibus, nihil disquisitione etiam mediocri aut levi,

» SED SOLA PONTIFICIA CONSTITUTIONIS, QUÆ PER SEIPSAM

>> REM TOTAM APERTÈ DIRIMIT, LECTIONE (*). » Aiebant majores de quæstione quam facti vocant Jansenistæ : « Iis verò ex ipsa constitutionis lectione, atque insu» per ex opere Janseniano quod etiam quantùm ad quinque illas propositiones attinet studiosè legerunt expenderuntque, QUANQUAM SOLA PER SE AD » SUFFICIAT CONSTITUTIO, manifestum et perspectum >> fuit illas quinque propositiones verè esse Janse

[ocr errors]

>>

ID

(*) Vide d'ArgentRÉ, Coll. Judic. etc. tom. 111, part. 11, pag. 276 et seq.

« ZurückWeiter »