Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XXIII (28). Sed forsitan dicit aliquis: nullusne ergo in ecclesia Christi profectus habebitur religionis? Habeatur plane et maximus. Nam quis ille est tam invidus hominibus, tam exosus deo, qui istud prohibere conetur? Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet, ut in semet ipsa unaquae5 que res amplificetur, ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur. Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae aetatum ac saeculorum gradibus — intelligentia, scientia, sapientia, sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia.

10

Papst Leo I. der Große (440–461).

HEFELE II 302 ff.; LANGEN II 1 ff.; BONWETSCH, RE XI 367 ff.

147. 1. Stellung des Petrus im Kreise der Apostel.

Sermo IV., op. Leonis M. ed. Ballerini, Venetiis 1753, I 14 ff.; LANGEN, Vatic. Dogma I 45. 2. De toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi 15 et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae patribus praeponatur; ut quamvis in populo dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune ceteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit quicquid aliis non negavit. Omnes denique 20 apostolos dominus, quid de se homines opinentur, interrogat, et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu humanae ignorantiae ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat sensus discipulorum exigitur, primus est in domini confessione, qui primus est in apostolica dignitate. Qui cum dixisset: Tu es Christus filius Dei vivi, respondit ei Iesus: Beatus es Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed 25 pater meus, qui in caelis est, id est, ideo beatus es, quia te pater meus docuit nec terrena opinio te fefellit, sed inspiratio caelestis instruxit. Et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cuius sum unigenitus filius, indicavit. Et ego, inquit (Mt 16 18 ff.), dico tibi: hoc est, sicut pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego tibi notam facio excellentiam tuam. Quia tu es Petrus, id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis 30 angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere; tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum extruam templum, et ecclesiae meae caelo inserenda subli35 mitas in huius fidei firmitate consurget.

3. Hanc confessionem portae inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt; vox enim ista vox vitae est. Et sicut confessores suos in caelestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni caelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis; et quae40 cunque solveris super terram, erunt soluta et in caelis. Transivit etiam in alios apostolos ius potestatis istius, et ad omnes ecclesiae principes decreti huius constitutio commeavit; sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur aequitate iudicium. Nec nimia est vel 45 severitas vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut solverit aut ligaverit. Instante autem passione sua dominus, quae discipulorum erat

turbatura constantiam, Simon, inquit, Simon, ecce satanas expostulavit vos, ut cerneret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, ut non intretis in tentationem (Lc 22 31 f.). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; 5 et tamen specialis a domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur.

4. Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis videamus praesidium divinitus insti- 10 tutum, rationabiliter et iuste in ducis nostri meritis et dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno regi redemtori nostro domino Iesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei, quem totius ecclesiae principem fecit, ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur recteque disponitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos, et cui post resurrectionem suam 15 dominus ad trinam aeterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit: Pasce oves meas (Jo 21 15 ff.). Quod nunc quoque procul dubio facit, et mandatum domini pius pastor exequitur, confirmans nos exhortationibus suis et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur.

148. 2. Ueber die Vikare des römischen Bischofs.

a) Ep. 6,,Omnium quidem litteras" an B. Anastasius v. Thessalonich, 12. Jan. 444, JR 404, op. I ed. Ballerini 619 ff. HINSCHIUS I 585 ff.; LANGEN II 8 f.

--

20

2. Postquam nobis petitio tuae dilectionis innotuit. . ut tibi quoque a nobis, sicut decessoribus tuis, per Illyricum cum nostra vice propter custodiam regularum auctoritas praestaretur; praebentes assensum, nostra adhortatione compellimus, ut nulla dissimu- 25 latio, negligentia nulla proveniat circa ecclesiarum regimen per Illyricum positarum, quas dilectioni tuae vice nostra committimus. 3. Divinae legis sanctio veneranda et canonum specialius decreta serventur. Per commissas tibi provincias tales domino sacerdotes, quibus sola vitae et clericalis ordinis suffragantur merita, consecren

tur.

4. Nullus, te inconsulto, per illas ecclesias ordinetur antistes. . Singulis autem 30 metropolitanis sicut potestas ista committitur, ut in suis provinciis ius habeant ordinandi, ita eos metropolitanos a te volumus ordinari. — 5. Ad synodum quisquis fratrum fuerit evocatus occurrat . . Si qua vero causa maior evenerit, quae a tua fraternitate illic praesidente non potuerit definiri, relatio tua missa nos consulat . . ut cognitioni nostrae pro traditione veteris instituti et debita apostolicae sedis reverentia nostro exa- 35 mine vindicemus. Ut enim auctoritatem tuam vice nostra te exercere volumus, ita nobis quae illic componi non potuerint, vel qui vocem appellationis emiserit, reservamus.

149.

b) Ep. 14,,Quanta fraternitati“ an Anastasius v. Thessalonich a. 446, JR 411: ib. I 683 ff.

LANGEN II 18 f.

[ocr errors]

1. Vices enim nostras ita tuae credidimus caritati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.

40

11. Quibus (sc. sacerdotibus) cum dignitas sit communis non est tamen ordo generalis, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen 45 datum est, ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in sin

5

gulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursus quidem in maioribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis ecclesiae cura conflueret et nihil usquam a suo capite dissideret.

3. Appellationen an Papst Leo I.

150. a) Flavian, B. v. Konstantinopel, an Leo I. (449).
NA XI, 362 ff. LOOFS, RE VI 95, V 635 ff.

Religiosissimo et beatissimo patri et archiepiscopo Leoni Flavianus in domino salutem. Oportuit quidem ad praesens tempus me dignanter referre et uti apostolica 10 appellatione ad vestram sanctitatem, ut progrediens ad Orientem auxilium ferret periclitanti piae sanctorum patrum fidei, quam sudore ultionis tradiderunt. Ecce enim confusa sunt omnia: solutae sunt ecclesiasticae ordinationes, perierunt ea quae sunt fidei, dissensione retinentur piae animae. Iam non patrum nominatur fides, sed contigit ab Alexandrinae ecclesiae episcopo Dioscuro eorum, qui haec sapiunt 15 una cum ipso, Eutychianam iam praedicari et nominari fidem. Hanc enim firmavit sententia propria et eorum qui per violentiam coacti sunt consentire episcoporum. Et ea quidem singula nunc est concessum nobis referre ad vestram beatitudinem.

20

[ocr errors]
[blocks in formation]

Sancto et beatissimo patri et archiepiscopo Leoni Eusebius exiguus. Curavit desuper et ab exordio consuevit thronus apostolicus iniqu a perferentes defensare et eos qui in inevitabiles factiones inciderunt adiuvare et humi iacentes erigere, secundum possibilitatem quam habetis. Conpassionem enim supra universos homines possidetis. Causa autem rei, quod sensum rectum tenetis et incon25 cussam servatis erga dominum nostrum Iesum Christum fidem, nec non etiam indissimulatam universis fratribus et omnibus in nomine Christi vocatis tribuitis caritatem. Quam ob rem ego inevitabilibus inretitus ad solum post domini relictum auxilium afflictus et in extremis laborans confugio, solutionem malorum meorum in quibus incidi reperire desiderans.

30

152.

4. Zölibatspflicht der Subdiakonen. ep. 14 cf. Nr. 149 u. Lit. zu Nr. 85.

4. Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur: 35 ut et qui habent, sint tamquam non habentes (IKo 7 29) et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo aut secundo vel tertio servandum est, ne aut levitico aut presbyterali honore aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.

40

153. 5. Leo I. und Attila.

EvWIETERSHEIM-FDAHN, Gesch. der Völkerwanderung 2, L 81, 2, 264 f.; HGRISAR SJ, KL VII 2 1751 f.; LANGEN II 70 ff.

a) Prosperi Tironis Epitoma Chronicon a. 452 ed. Mommsen, MG Auct. antiq. IX 482. Attila redintegratis viribus, quas in Gallia amiserat, Italiam ingredi per Pannonias 45 intendit, nihil duce nostro Aëtio secundum prioris belli opera prospiciente, ita ut ne clusuris quidem Alpium, quibus hostes prohiberi poterant, uteretur, hoc solum spebus suis superesse existimans, si ab omni Italia cum imperatore discederet. Sed cum hoc plenum

dedecoris et periculi videretur, continuit verecundia metum, et tot nobilium provinciarum latissima eversione credita est saevitia et cupiditas hostilis explenda, nihilque inter omnia consilia principis ac senatus populique Romani salubrius visum est, quam ut per legatos pax truculentissimi regis expeteretur. Suscepit hoc negotium cum viro consulari Avieno et viro praefectorio Trygetio beatissimus papa Leo auxilio dei fretus, quem sciret 5 numquam piorum laboribus defuisse. Nec aliud secutum est quam praesumpserat fides. Nam tota legatione dignanter accepta ita summi sacerdotis praesentia rex gavisus est, ut et bello abstinere praeciperet et ultra Danuvium promissa pace discederet.

b) Hydatius, Chronicon a. 453, ed. Mommsen ib. XI 26.

Secundo regni anno principis Marciani Huni, qui Italiam praedabantur, aliquantis etiam civitatibus inruptis, divinitus partim fame partim morbo quodam plagis caelestibus feriuntur.

154. 6. Leo I. und Geiserich (455).

10

Prosperi Tironis Chronicon a. 455, ed. Mommsen MG Auctores antiquissimi IX, B 92, 484. 15 Post hunc Maximi exitum confestim secuta est multis digna lacrimis romana captivitas et urbem omni praesidio vacuam Gisiricus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo, cuius supplicatio ita cum deo agente lenivit, ut, cum omnia potestati ipsius essent tradita, ab igni tamen et caede atque suppliciis abstinerentur. Per quatuordecim igitur dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata 20 est multaque milia captivorum, prout quique aut aetate aut arte placuerunt, cum regina et filiabus eius Carthaginem abducta sunt.

Staatliche Gesetzgebung.

155. 1. Gesetze der römischen Kaiser gegen die Ketzer. Codex Theodosianus ed. GHaenel, Bonn 42. JACGOTHOFREDUS, Codex Theodosianus cum perpetuis commentariis, Paratitlon zu lib. XVI tit. V, tom. VI Pars 1, L 1743, 116 ff.; EPLATNER, Quaestiones de iure criminum romano, Marb 42, 252 ff.; CRIFFEL, Gesch. Darstellung d. Verh. zw. Kirche u. Staat, Mz 36, 656 ff.; LOENING I 95; CAHOROY, Des rapports du sacerdoce avec l'autorité civile, 2 vol., P 83 f.

lib. XVI tit. IV. De his, qui super religione contendunt. c. 3, Valentinian II, Theodosius und Arcadius 392: Deportatione dignus est, qui nec generali lege admonitus nec competenti sententia emendatus et fidem catholicam turbat et populum.

25

30

lib. XVI tit. V. De haereticis (66 Ketzergesetze). c. 1, Constantin 326: Privile 35 gia, quae contemplatione religionis indulta sunt, catholicae tantum legis observatoribus prodesse oportet. Haereticos autem atque schismaticos non solum ab his privilegiis alienos esse volumus, sed etiam diversis muneribus constringi et subiici.

c. 3. Valentinian I. und Valens 372: Ubicunque Manichaeorum conventus vel turba 40 huiusmodi reperitur, doctoribus gravi censione mulctatis, his quoque, qui conveniunt, ut infamibus atque probrosis, a coetu hominum segregatis, domus et habitacula, in quibus profana institutio docetur, fisci viribus indubitanter adsciscantur.

c. 4. Valens, Gratian und Valentinian II. 376: Olim pro religione catholicae sanctitatis, ut coetus haeretici usurpatio conquiesceret, iussimus, sive in oppidis sive in agris 45 extra ecclesias, quas nostra pax obtinet, conventus agerentur, publicari loca omnia, in quibus falso religionis obtentu altaria locarentur.

c. 6. Gratian, Valentinian II. und Theodosius 381: Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendum animi obstinatioris dementiam pateat occasio. Sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum est, non valere. § 1. Arceantur 5 cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae. Unius et summi dei nomen ubique celebretur; Nicaenae fidei, dudum a maioribus traditae et divinae religionis testimonio atque assertione firmatae, observantia semper mansura teneatur; Photinianae labis contaminatio, Ariani sacrilegii venenum, Eunomiae perfidiae crimen et nefanda monstruosis nominibus auctorum prodigia sectarum ab ipso etiam aboleantur 10 auditu. § 2. Is autem Nicaenae assertor fidei et catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem deum et Christum filium dei unum nomine confitetur, deum de deo, lumen de lumine; qui spiritum sanctum, qui (a quo) id, quod ex summo rerum parente speramus, accipimus, negando non violat; apud quem, intemeratae fidei sensu, viget incorruptae trinitatis indivisa substantia, quae Graeci assertione verbi ovcía 15 recte credentibus dicitur. Haec profecto nobis magis probata, haec veneranda sunt. § 3. Qui vero iisdem non inserviunt, desinant affectatis dolis alienum verae religionis nomen assumere, et suis apertis criminibus denotentur. Ab omnium summoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes haereticos illicitas agere intra oppida congregationes vetemus, ac, si quid eruptio factiosa tentaverit, 20 ab ipsis etiam urbium moenibus exterminato furore propelli iubeamus, ut cunctis orthodoxis episcopis, qui Nicaenam fidem tenent, catholicae ecclesiae toto orbe reddantur.

c. 9. Gratian, Valentinian II. und Theodosius 382: § 1. Quos Encratitas prodigali appellatione cognominant, cum Saccophoris sive Hydroparastatis refutatos iudicio, proditos 25 crimine vel in mediocri vestigio facinoris huius inventos, summo supplicio et inexpiabili poena iubemus affligi.

a

c. 14. Gratian, Valentinian II. und Theodosius 388: Apollinarianos ceterosque diversarum haeresum sectatores ab omnibus locis iubemus inhiberi, moenibus urbium, a congressu honestorum, a communione sanctorum; instituendorum 30 clericorum non habeant potestatem; colligendarum congregationum vel in publicis vel in privatis ecclesiis careant facultate. Nulla his episcoporum faciendorum praebeatur auctoritas; ipsi quoque episcopi, nomine destituti, appellationem huius dignitatis amittant. Adeant loca, quae hos potissimum, quasi vallo, quodammodo ab humana communione secludant. His etiam illud annectimus, ut supra memoratis omnibus adeundi atque 35 interpellandi serenitatem nostram aditus denegetur.

c. 28. Arcadius und Honorius 395: Haereticorum vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent succumbere, qui vel levi argumento a iudicio catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare.

c. 40. Arcadius und Honorius 407: Quid de Donatistis sentiremus, nuper ostendi40 mus1. Praecipue tamen Manichaeos vel Phrygas sive Priscillianistas meritissima severitate persequimur. Huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris. § 1. Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia, quod in religione divina committitur, in omnium fertur iniuriam. § 2. Quos bonorum etiam publicatione persequimur; quae 45 tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum, velut in suc1 c. 38. 39.

« ZurückWeiter »