Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

etiam suis, si quos anxios vident vere diligunt, nec tam commoda propria quam illorum in ipsis attendunt. Sic diu languentem filium mater etiam morte languorem finire desiderat, quem tolerare ipsa non potest, et eo potius orbari sustinet quam in miseria consortem habere. Et quicunque amici præsentia plurimum oblectatur, magis tamen beatam esse vult ejus absentiam quam præsentiam miseram ; quia quibus subvenire non valet, ærumnas tolerare non potest. Tibi vero nec nostra, vel etiam misera, concessum est frui præsentia. Nec ubi tuis in me commodis aliquid provideas, cur me miserrime vivere malis quam felicius mori non video. Quod si nostras protendi miserias in commoda tua desideras, hostis potius quam amica convinceris. Quod si videri refugis, ab his, obsecro, sicut dixi, quiesce querimoniis.

Approbo autem, quod reprobas laudem; quia in hoc ipso te laudabiliorem ostendis. Scriptum est enim3: «< Justus in primordio accusator est sui, » et3 « Qui se humiliat se exaltat. » Atque utinam sic sit in animo tuo sicut in scripto! Quod si fuerit, vera est humilitas tua, ne pro nostris evanuerit verbis. Sed vide, obsecro, ne hoc ipso laudem quæras, quo laudem fugere videris, et reprobes illud * ore, quod appetas corde. De quo ad Eustochium virginem sic inter cætera beatus scribit Hieronymus : « Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter favemus, et quanquam nos respondeamus indignos, et callidior rubor ora suffundat, attamen ad laudem suam intrinsecus anima lætatur. » Talem et lascivæ calliditatem Galateæ Virgilius describit, quæ quod volebat fugiendo appetebat, et simulatione repulsæ amplius in se amantem incitabat :

5

Et fugit ad salices (inquit), et se cupit ante videri".

Antequam lateat cupit se fugientem videri, ut ipsa fuga, qua reprobare consortium juvenis videtur, amplius acquirat. Sic et laudes hominum dum fugere videmur, amplius erga nos excitamus, et quum latere nos velle simulamus, ne quis scilicet in nobis quid laudet agnoscat, amplius attendimus'in laudem nostram imprudentes, quia eo laude videmur digniores. Et hæc quidem quia sæpe accidunt dicimus, non quia de te talia suspicemur, qui de tua non hæsitamus humilitate. Sed ab his etiam verbis te temperare' volumus, ne his qui te minus noverint videaris, ut ait Hieronymus, « fugiendo gloriam quærere.» Nunquam te mea laus inflabit, sed ad meliora provocabit, et tanto studiosius quæ laudavero amplecteris, quanto mihi amplius placere satagis. Non est laus nostra testimo

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

nium tibi religionis, ut hinc aliquid extollentiæ sumas. Nec de commendatione cujusquam amicis credendum est, sicut nec inimicis de vituperatione.

3

Superest tandem ut ad antiquam illam, ut diximus, et assiduam querimoniam tuam veniamus, quia videlicet de nostræ conversionis modo Deum potius. accusare præsumis, quam glorificare, ut justum est, velis. Hanc jam dudum amaritudinem animi tui tam manifesto divinæ misericordiæ consilio evanuisse credideram; quæ quanto tibi periculosior est, corpus tuum pariter et animam conterens, tanto miserabilior est, et mihi molestior. Quæ quum mihi per omnia placere, sicut profiteris, studeas, hoc saltem uno ut me non crucies, imo ut mihi summopere placeas, hanc depone, cum qua mihi non potes placere, neque mecum ad beatitudinem pervenire. Sustinebis illuc me sine te pergere, quem etiam ad vulcania profiteris te sequi velle? Hoc saltem uno religionem appete, ne a me ad Deum, ut credis, properante dividaris; et tanto libentius quanto quo veniendum nobis est beatius est; ut tanto scilicet societas nostra sit gratior, quanto felicior. Memento quæ dixeris, recordare quæ scripseris, in hoc videlicet nostræ conversionis modo, quo mihi Deus amplius adversari creditur, propitiorem mihi, sicut manifestum est, extitisse. Hoc uno saltem hæc ejus dispositio tibi placeat, quod mihi sit saluberrima, imo mihi pariter et tibi, si rationem vis doloris admittat. Nec te tanti boni causam esse doleas, ad quod te a Deo maxime creatam esse non dubites. Nec quia id tulerim plangas, nisi quum martyrum passionum, ipsiusque dominicæ mortis commoda te contristabunt. Nunquid si id mihi juste accidisset, tolerabilius ferres, et minus te offenderet? Profecto si sic fieret, eo modo contingeret quo mihi esset ignominiosius, et inimicis laudabilius, quum illis laudem justitia, et mihi contemptum acquireret culpa, nec jam quisquam quod actum est accusaret, aut compassione mei moveretur. Ut tamen et hoc modo hujus amaritudinem doloris leniamus, tam juste quam utiliter id monstrabimus nobis accidisse, et rectius in conjugatos quam in fornicantes ultum Deum fuisse. Nosti post nostri confœderationem conjugii, quum Argenteoli cum sanctimonialibus in claustro conversabaris, me die quadam privatim ad te visitandam venisse, et quid ibi tecum meæ libidinis egerit intemperantia in quadam etiam parte ipsius refectorii, quum quo alias diverteremus, non haberemus. Nosti, inquam, id impudentissime' tunc actum esse in tam reverendo loco et summæ Virgini consecrato. Quod, etsi alia cessent flagitia, multo graviore dignum sit ultione "0. Quid pristinas fornicationes et im

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

8

versareris C. 7 Fervor intempestivus RMS. - 8 Videlicet
alias A. Videlicet D. Summa impietate RMS.
10 Vindicta RMS.

[ocr errors]

--

pudentissimas referam pollutiones, quæ conjugium præcesserunt? Quid summam denique proditionem meam, qua de te ipsa tuum, cum quo assidue in ejus domo convivebam, avunculum tam turpiter seduxi? Quis me ab eo juste prodi non censeat, quem tam impudenter1 ante ipse prodideram? Putas ad tantorum criminum ultionem momentaneum illius plage dolorem sufficere? Imo tantis malis tantum debitum esse commodum? Quam plagam divinæ sufficere justitiæ credis ad tantam contaminationem, ut diximus, sacerrimi loci suæ matris? Certe nisi vehementer erro, non tam illa saluberrima plaga in ultionem horum conversa est, quam quæ quotidie indesinenter sustineo. Nosti etiam quando te gravidam in meam transmisi patriam, sacro habitu indutam monialem te finxisse, et tali simulatione tuæ, quam nunc habes, religioni irreverenter illusisse. Unde etiam pensa quam convenienter ad hanc te religionem divina justitia, imo gratia traxerit nolentem, cui verita non es illudere, volens ut in ipso luas habitu quod in ipsum deliquisti, et simulationis mendacio ipsa rei veritas remedium præstet, et falsitatem emendet. Quod si divinæ in nobis justitiæ nostram velis utilitatem adjungere, non tam justitiam quam gratiam Dei quod tunc egit in nobis poteris appellare. Attende itaque, attende, charissima, quibus misericordiæ suæ retibus a profundo hujus tam periculosi maris nos Dominus piscaverit, et a quantæ Charibdis voragine naufragos licet invitos extraxerit, ut merito uterque nostrum in illam perrumpere 2 posse videatur vocem3: « Dominus sollicitus est mei. » Cogita et recogita, in quantis ipsi nos periculis constitueramus*, et a quantis nos eruerit Dominus; et narra semper cum summa gratiarum actione, «< quanta fecit Dominus animæ nostræ ',» et quoslibet iniquos de bonitate Domini desperantes nostro consolare exemplo, ut advertant omnes quid supplicantibus atque petentibus fiat, quum tam peccatoribus et invitis tanta præstentur beneficia. Perpende altissimum in nobis divinæ consilium pietatis, et quam misericorditer judicium suum Dominus in correptionem verterit, et quam prudenter' malis quoque ipsis usus sit, et impietatem pie deposuerit, ut unius partis corporis mei justissima plaga duabus mederetur animabus. Confer periculum et liberationis modum. Confer languorem et medicinam. Meritorum causas inspice, et miserationis affectus admirare. Nosti quantis turpitudinibus immoderata mea libido corpora nostra addixerat, ut nulla honestatis vel Dei reverentia in ipsis etiam diebus dominicæ passionis, vel quantarumcunque solemnitatum ab hujus luti volutabro me revocaret. Sed et te nolentem, et prout poteras reluctantem et dissuadentem, quæ natura infirmior eras, sæpius minis ac flagellis

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

2

6

"Prudentia quanta RMS. - 8 Immodicus meus et illicitus
æstus RMS. Addixerant RMS. 10 Totis viribus RMS.

H

3

5

ad consensum trahebam. Tanto enim tibi concupiscentiæ ardore copulatus eram, ut miseras illas et obscenissimas voluptates, quas etiam nominare confundimur, tam Deo quam mihi ipsi præponerem; nec jam' aliter consulere posse divina videretur clementia, nisi has mihi voluptates sine spe ulla omnino interdiceret 2. Unde justissime et clementissime, licet cum summa tui avunculi proditione, ut in multis crescerem, parte illa corporis sum minutus*, in qua libidinis regnum erat, et tota hujus concupiscentiæ causa consistebat: ut juste illud plecteretur membrum, quod in nobis commiserat totum, et expiaret patiendo quod deliquerat oblectando; et ab his me spurcitiis, quibus me totuni quasi luto immerseram, tam mente quam corpore circumcideret; et tanto sacris etiam altaribus idoniorem efficeret, quanto me nulla hinc amplius carnalium contagia pollutionum revocarent. Quam clementer etiam in eo tantum me pati voluit membro, cujus privatio et animæ saluti consuleret, et corpus non deturparet, nec ullam officiorum ministrationem præpediret, imo ad omnia, quæ honeste geruntur, tanto me promptiorem efficeret, quanto ab hoc hujus concupiscentiæ jugo maximo amplius liberaret. Quum itaque membris his vilissimis, quæ pro summæ turpitudinis exercitio pudenda vocantur, nec proprium sustinent nomen, me divina gratia mundavit potius quam privavit, quid aliud egit quam, ad puritatem munditiæ conservandam sordida removit et vitia? Hanc quidem munditiæ puritatem nonnullos sapientium vehementissime appetentes inferre etiam sibi manum audivimus, ut hoc a se penitus removerent concupiscentiæ flagitium. Pro quo etiam stimulo carnis auferendo et apostolus 10 perhibetur Dominum rogasse, nec exauditum esse. In exemplo est ille magnus christianorum philosophus Origenes", qui ut hoc in se penitus incendium extingueret, manus sibi inferre veritus non est; ac si illos ad litteram vere beatos intelligeret, qui seipsos propter regnum cœlorum castraverunt", et tales illud veraciter implere crederet, quod de membris scandalizantibus nobis præcipit Dominus", ut ea scilicet a nobis abscindamus et projiciamus, et quasi illam Isaiæ prophetiam " ad historiam magis quam ad mysterium duceret, per quam cæteris fidelibus eunuchos Dominus præfert, dicens : « Eunuchi si custodierint sabbata mea, et elegerint quæ volui, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. » Culpam tamen non modicam Origenes incurrit, dum per pœnam corporis remedium culpæ quærit. Zelum quippe Dei habens ", sed non secundum scientiam, homicidii incurrit reatum,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

9

[blocks in formation]

inferendo sibi manum. Suggestione diabolica' vel errore maximo, id ab ipso constat esse factum, quod miseratione Dei in me est ab alio perpetratum. Culpam evito, non incurro. Mortem mereor, et vitam assequor. Vocor, et reluctor. Insto criminibus, et ad veniam trahor invitus. Orat apostolus, nec exauditur3. Precibus instat, nec impetrat. Vere «< Dominus sollicitus est mei. » Vadam igitur et narrabo «< quanta fecit Dominus animæ meæ. » Accede et tu, inseparabilis comes, in una gratiarum actione, quæ et culpæ particeps facta es et gratiæ. Nam et tuæ Dominus non immemor salutis, imo plurimum tui memor, qui etiam sancto quodam nominis præsagio, te præcipue suam fore præsignavit, quum te videlicet Heloissam ex proprio nomine suo, quod est Heloim, insignivit ipse, inquam, clementer disposuit in uno duobus consulere, quos diabolus in uno nitebatur extinguere. Paululum enim antequam hoc accideret, nos indissolubili lege sacramenti nuptialis invicem astrinxerat, quum cuperem te mihi supra modum dilectam in perpetuum retinere, imo quum ipse jam tractaret ad se nos ambos hac occasione convertere. Si enim mihi antea matrimonio non esses copulata, facile in discessu meo a seculo, vel suggestione parentum, vel carnalium oblectatione voluptatum, seculo inhæsisses. Vide ergo quantum sollicitus nostri fuerit Dominus, quasi ad magnos aliquos nos reservaret usus, et quasi indignaretur aut doleret illa litteralis scientiæ talenta, quæ utrique nostrum commiserat, ad sui nominis honorem non dispensari: aut quasi etiam de incontinentissimo servulo vereretur quod scriptum est: « Quia mulieres faciunt etiam apostatare sapientes,» sicut et de sapientissimo certum est Salomone 10. Tuæ vero prudentiæ talentum quantas quotidie Domino referat usuras, quæ multas Domino jam spirituales filias peperisti, me penitus sterili permanente, et in filiis perditionis inaniter laborante! O quam detestabile damnum! quam lamentabile incommodum, si carnalium voluptatum sordibus vacans, paucos cum dolore pareres mundo, quæ nunc multiplicem prolem cum exultatione parturis cœlo, nec esses plus quam femina, quæ nunc etiam viros transcendis, et quæ maledictionem Evæ in benedictionem vertisti Maria! O quam indecenter manus illæ sacræ, quæ nunc etiam divina revolvunt volumina, curæ muliebris obscenitatibus deservirent! Ipse nos a contagiis hujus cœni, a voluptatibus hujus luti dignatus est erigere ", et ad seipsum vi quadam attrahere, qua percussum voluit Paulum convertere, et hoc ipso fortassis exemplo nostro alios quoque litterarum" peritos ab hac deterrere præsumptione. Ne te id igitur, soror,

1

7

[blocks in formation]

tur totus criminibus RMS. - Corinth. Il, cap. xii, v. 8. 5 Psalm. LXV, v. 16.

.Psalm. xxxix, v. 18.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]
« ZurückWeiter »